Epistola 6

De Spinoza et Nous.
Aller à : Navigation, rechercher



Epistola 6

1661


123456789
10111213141516
17181920212223
24252627282930
31323334353637
36394041424344
45464748495051
52535455565758
59606162636465
666768697071 72
73747576777879
8081828384


Lettres

123456789
10111213141516
17181920212223
24252627282930
31323334353637
38394041424344
45464748495051
52535455565758
59606162636465
66676869707172
73747576777879
8081828384

Autres œuvres
Continens Annotationes in librum

Nobilissimi Viri Roberti Boyle,

De Nitro, Fluiditate, et Firmitate [1].


Viro Nobilissimo, ac Doctissimo

Henr. Oldenburgio

B. d. S.

Responsio ad Epistolam 5



Vir Clarissime,


Librum ingeniosissimi Boylii accepi, eumque, quantum per otium licuit, evolvi. Maximas tibi ago gratias pro munere hoc. Video me non malam antehac, cùm primum hunc mihi librum promiseras, fecisse conjecturam, nempe, te non nisi de re magni momenti sollicitum fore. Vis interim, Doctissime Domine, ut tibi meum tenue de iis, quae scripsit, judicium mittam, quod, ut mea fert tenuitas, faciam notando scilicet quaedam, quae mihi obscura, sive minùs demonstrata videntur, neque adhuc omnia propter occupationes[, percurrere, multò minùs] examinare potui. Quae igitur circa Nitrum, etc. notanda reperio, sequentibus accipe.

DE NITRO.

Primò colligit ex suo experimento de redintegratione Nitri, Nitrum esse qui heterogeneum, constans ex partibus fixis, et volatilibus, cujus tamen natura (saltem quoad Phaenomena) valdè differt à naturâ partium, ex quibus componitur, quamvis ex solâ merâ mixturâ harum partium oriatur. Haec, inquam, conclusio, ut diceretur bona, videtur mihi adhuc requiri aliquod experimentum, quo ostendatur Spiritum Nitri non esse reverâ Nitrum, neque absque ope salis lixiviosi posse ad consistentiam reduci, neque crystallisari ; vel ad minimum requirebatur inquirere, an salis fixi, quae in crucibulo manet quantitas, semper eadem ex eâdem quantitate Nitri, et ex majore secundum proportionem reperiatur. Et quod ad id attinet, quòd Clarissimus Vir ait Sect. 9 se ope libellae deprehendisse, et etiam quòd Phaenomena ipsius Nitri, nihil, meo quidem judicio, faciunt ad confirmandam ejus conclusionem. Quod ut apparet, id, quod simplicissimum occurrit ad hoc de redindegratione Nitri explicandum, paucis exponam ; simulque duo, aut tria experimenta admodùm facilia adjungam, quibus haec explicatio aliquo modo confirmatur. Ut itaque hoc Phaenomenon quàm simplicissimè explicem, nullam aliam differentiam inter spiritum Nitri, et ipsum Nitrum ponam, praeterquam eam, quae satis est manifesta ; hanc scilicet, quòd particulae hujus quiescant, illius verò non parùm concitatae inter sese agitentur. Et fixum sal quod attinet, id nihil facere ad constituendam essentiam Nitri supponam ; sed ipsum, ut foeces Nitri, considerabo, à quibus neque ipse spiritus Nitri (ut reperio) liberatur ; sed ipsi, quamvis confrictae, satis copiosè innatant. Hoc sal, sive hae faeces poros, sive meatûs habent excavatos ad mensuram particularum Nitri. Sed vi ignis, dum particulae nitrosae ex ipsis expellebantur, quidam angustiores evaserunt, et per consequens alii dilatari cogebantur, et ipsa substantia, sive parietes horum meatuum rigidae, et simul admodùm fragiles reddebantur; ideóque cum spiritus Nitri ipsi instillaretur, quaedam ipsius particulae per angustiores illos meatûs impetu se insinuare inceperunt, et cùm ipsarum crassities (ut à Cartesio non malè demonstratur) sit inaequalis, eorum rigidos parietes priùs flectebant, instar arcûs, antequam eos frangerent ; cùm autem ipsos frangerent, illa fragmenta resilire cogebant, et suum, quem habebant motum, retinendo aequè ac antea ineptae manebant ad consistendum, atque crystallisandum ; partes verò Nitri per latiores meatûs se insinuantes, quoniam ipsorum parietes non tangebant, necessariò ab aliquâ materiâ subtilissimâ cingebantur, et ab eâdem eodem modo, ac à flammâ, vel calore partes ligni, sursum expellebantur et in summum avolabant ; at si satis copiosae erant, sive quòd cum fragmentis parietum, et cum particulis per angustiores meatûs ingredientibus congregarentur, guttulas componebant sursum volitantes. Sed si sal fixum ope [2] aquae, vel aëris laxetur, languidiusque reddatur, tum satis aptum fit ad cohibendum impetum particularum Nitri, et eas cogendum, ut, quem habebant, motum amittant, atque iterum consistant, eodem modo, ac globus tormentarius, cùm arenae, aut luto impingit. In solâ hâc consistentiâ particularum Spiritûs Nitri, Nitri redintegratio consistit, ad quam efficiendum sal fixum, ut ex hâc explicatione apparet, tanquam instrumentum adhibetur. Huc usque de redintegratione.

Videamus jam, si placet, primò, cur spiritus Nitri, et ipsum Nitrum sapore adeò inter se differant ; secundò, cur Nitrum sit inflammabile, spiritus verò Nitri nullo modo. Ut primum intelligamus, advertendum est, quòd corpora, quae sunt in motu, nunquam aliis corporibus occurrant latissimis suis superficiebus ; particulae itaque Nitri, si, cum quiescunt, linguae imponantur, ei incumbent latissimis suis superficiebus, et hoc modo ipsius poros obstruent, quae causa est frigoris ; adde quòd salivâ non potest Nitrum dissolvi in particulas adeò minutas. Sed si, cùm hae particulae concitatè moventur, linguae imponantur, occurrent ipsi acutioribus superficiebus, et per ejus poros se insinuabunt, et quò concitatiùs moveantur, eò acriùs linguam pungent ; eo modo ac acus, quae si linguae occurrat cuspide, aut suâ longitudine ipsi incumbat, diversas oriri faciet sensationes.

Causa verò, cur Nitrum sit inflammabile, spiritus autem non item, est, quia, cùm particulae Nitri quiescunt, difficiliùs ab igne sursum ferri possunt, quàm cùm proprium versùs omnes partes habeant motum, ideóque, cùm quiescunt, tamdiu igni resistunt, donec ignis eas ab invicem separet, atque undequaque cingat ; cùm verò ipsas cingit, huc illuc ipsas secum rapit, donec proprium acquirant motum, et sursum in sumum abeant. Sed particulae spiritûs Nitri, cùm jam sint in motu, et ab invicem separatae, à parvo calore ignis in majori spherae undequaque dilatantur, et hoc modo quaedam in sumum abeunt, aliae per materiam, ignem suppeditantem, se insinuant, antequam flamma undiquaque cingantur ; ideóque ignem potiùs extinguunt, quàm alunt.

Pergam jam ad experimenta, quae hanc explicationem comprobare videntur. Primum est, quòd reperi particulas Nitri, quae inter detonandum in sumum abeunt, merum esse nitrum : nam, cùm semel atque iterum Nitrum liquefacerem, donec crucibulum satis incanduerit, atque prunâ micante incenderem, ejus sumum calice vitreo frigido excepi, donec ab ipso irroraretur, et postea halitu oris calicem etiam
Lettre 6-1sp.jpg
multa madefici, et tandem [3] aëri eum frigido exposui, ut siccaretur.
Lettre 6-1.jpg
Quo facto hîc illic in calice stiriolae Nitri apparuerunt, et ut minùs suspicarer ; id non ex solis particulis volatilibus fieri ; sed quòd fortè flamma partes integras Nitri secum raperet, (ut secundùm Clarissimi Viri sententiam loquar) et fixas simul cum volatilibus, antequam dissolventur, ex se expelleret : hoc, inquam, ut minùs suspicarer, sumum per tubum ultra pedem longum, ut A, quasi per caminum adscendere feci, ut partes ponderosiores tubo adhaererent, et solas volatiliores, per angustius foraminulum B transeuntes, exciperem ; et res, uti dixi, successit. Verùm neque hic subsistere volui ; sed, ut rem ulteriùs examinerem, majorem quantitatem Nitri accepi, liquefici, et prunâ micante incendi ; atque, uti antea, tubum A crucibulo imposui, et juxta foramen B, quamdiu flamma duravit, frustulum speculi tenebam, cui materia quaedam adhaesit, quae aëri exposita liquescebat, et, quamvis aliquot dies exspectaverim, nullum Nitri effectum observare potui ; sed, postquam spiritum Nitri affundebam, in Nitrum mutabatur. Ex quo videor posse concludere, primò quòd partes fixae inter liquandum à volatilibus separantur, et quòd flamma ipsas ab invicem dissociatas sursum pellit. Secundò quòd, postquam partes fixae à volatilibus inter detonandum dissociantur, iterum consociari non possunt : ex quo
Lettre 6-2sp.jpg
concluditur tertiò, quòd partes, quae calici
Lettre 6-2.jpg
adhaeserunt, et in stiriolas coäluerunt, non fixae ; sed tantùm volatiles fuerunt.

Secundum experimentum, et quod ostendere videtur partes fixas, non nisi faeces Nitri esse, est ; quòd Nitrum, quò magis est defaecatum, eò volatilius, et magis aptum ad crystallisandum reperio. Nam cùm crystallos Nitri defaecati, sive filtrati, poculo vitreo, qualis est A imponerem, et parum aquae frigidae infunderem, simul cum aquâ illâ frigidâ partim infunderem, simul cum aquâ illâ frigidâ partim evaporabat, et sursum circa vitri labra particulae illae fugitivae haerebant, et in stiriolas coälescebant.

Tertium experimentum, quod indicare videtur particulas spiritûs Nitri, ubi suum motum amittant, inflammabiles reddi, est. Guttulas spiritûs Nitri involucro chartaceo humido instillavi, ac deinde arenam injeci, per cujus meatus spiritus Nitri continuò se insinuabat, et postquam arena totum, aut ferè totum spiritum Nitri imbiberat, eam in eodem involucro super ignem probè exsicavvi ; quo facto arenam deposui, et chartam prunae micanti apposui, quae statim, atque ignem apprehendebat, eodem modo scintillabat, ac facere solet, cùm ipsum Nitrum imbiberit. Alia, si mihi fuisset commoditas ulteriùs experiundi, his adjunxissem, quae fortassis rem prorsùs indicarent ; sed quia aliis rebus prorsùs sum distractus in aliam occasionem, tuâ veniâ, differam, et ad alia notanda pergam.

§ 5. Ubi Vir Clarissimus de figurâ particularum Nitri obiter agit, culpat Modernos Scriptores, quòd ipsam perperam exhibuerint, inter quos nescio, an etiam Cartesium intelligat : Eum si intelligit, fortè ex aliorum dictis ipsum culpat. Nam Cartesius non loquitur de talibus particulis, quae oculis conscipi queunt. Neque puto Clarissimum Virum intelligere, quòd si stiriolae Nitri abraderentur, donec in parallelepipeda, aut in aliam quamcunque figuram mutarentur, Nitrum esse desinerent ; sed fortè Chymicos aliquos notat, qui nihil aliud admittunt, nisi quod oculis videre et manibus palpare possunt.

§ 9. Si hoc experimentum accuratè potuisset fieri, prorsùs confirmaret id, quod concludere volebam ex primo suprà memorato experimento.

§ 13. Usque ad 18 conatur Vir Clarissimus ostendere, omnes tactiles qualitates pendêre à solo motu, figurâ, et caeteris mechanicis affectionibus, quas demonstrationes, quandoquidem à Clarissimo viro non tanquam Mathematicae proferuntur, non opus est examinare, an prorsùs convincant. Sed interim nescio, cur Clarissimus Vir hoc adeò sollicitè conetur colligere ex hoc suo experimento ; cùm jam hoc à Verulamio, et postea à Cartesio satis superque demonstratum sit. Neque video, hoc experimentum luculentiora nobis praebere indicia, quàm alia satis obvia experimenta. Nam quod calorem attinet ; an idem non aequè clarè apparet ex eo, quòd si duo ligna, quamvis frigida contra se invicem confricentur, flammam ex solo illo motu concipiant ? quòd calx inspersâ aquâ incalescat ? Ad sonum quod attinet, non video, quid in hoc experimento magis notabile reperiatur, quàm reperitur in aquae communis ebullitione, et in aliis multis. De Colore autem, ut tantùm probabilia adferam, nihil aliud dicam, nisi quòd videmus omnia virentia in tot, tamque diversos colores mutari. Porrò corpora, tetrum odorem spirantia, si agitentur, tetriorem spargunt odorem, et praecipuè si modicè incalescant. Denique vinum dulce in acetum mutatur, et sic in multa alia. Quare haec omnia [(si libertate Philosophicâ uti liceat [4])] supervacanea judicarem ? [Hoc dico, quia verero, ne alii, qui Clarissimum Virum minùs, quàm par est, amant, perperam de ipso judicent.] [5]

§ 24. De hujus Phaenomeni causâ jam locutus sum : hîc tantùm addo, me etiam experientiâ invenisse, guttulis illis salinis particulas salis fixi innatare. Nam cùm ipsae sursum volitabant, vitro plano, quod paratum ad id habeam, occurrebant, quod utcunque calefeci, ut, quod volatile vitro adhaerebat, evolaret ; quo facto materiam crassam albicantem vitro hic illic adhaerentem conspiciebam.

§ 25. In hâc § videtur Clarissimus Vir velle demonstrare, partes alcalisatas, per impulsum particularum salinarum, huc illuc ferri ; particulas verò salinas proprio impulsu se ipsas in aërem tollere. Et ego in explicatione Phaenomeni dixi, quòd particulae Spiritûs Nitri concitatiorem motum acquirunt, eò quòd, cùm latiores meatus ingrediuntur, necessariò à materiâ aliquâ subtilissimâ cingi debent, et ab eâdem, ut ab igne particulae ligni, sursum pelli ; particulae verò alcalisatae suum motum acceperunt ab impulsu particularum Spiritûs Nitri per angustiores meatus se insinuantium. Hîc addo, aquam puram non adeò facilè solvere, atque laxare posse partes fixas : Quare non mirum est, quòd ex affusione Spiritûs Nitri in solutionem salis istius fixi in aquâ dissoluti talis ebullitio, qualem Vir Clarissimus § 24 recitat, oriatur ; imò puto hanc ebullitionem fervidiorem fore, quàm si Spiritus Nitri sali fixo adhuc intacto instillaretur. Nam in aquâ in minutissimas moleculas dissolvitur, quae faciliùs dirimi, atque liberiùs moveri possunt, quàm cùm omnes partes salis sibi invicem incumbunt, atque firmiter adhaerent.

§ 26. De sapore Spiritûs acidi jam locutus sum ; quare de solo alcali dicendum restat. Id, cùm imponerem linguae, calorem, quem punctio sequebatur, sentiebam. Quod mihi indicat, quoddam genus calcis esse : eodem enim modo atque calx ope aquae, ità hoc sal ope salivae, sudoris, Spiritûs Nitri, et fortè etiam aëris humidi incalescit.

§ 27. Non statim sequitur, particulam aliquam materiae ex eo, quòd alii jungitur, novam acquirere figuram ; sed tantùm sequitur ipsam majorem fieri, et id sufficit ad efficiendum id, quòd in hac § ab Clar. Viro quaeritur.

§ 33 Quid de ratione Philosophandi Clarissimi Viri sentiam, dicam, postquam videro eam Dissertationem, de quâ hîc, et in Commentatione Proaemiali pag. 23 mentio sit.


DE FLUIDITATE.

§ 1. Satis constat, annumerandas esse maxime generalibus affectionibus, etc. Notiones ex vulgi usu factas, vel quae Naturam explicant, non ut in se est, sed prout ad sensum humanum refertur, nullo modo inter summa genera numerandas censerem, neque miscendas, (ne dicam confundendas) cum notionibus castis, et quae Naturam, ut in se est, explicant. Hujus generis sunt motus, quies, et eorum leges ; illius verò visibile, invisibile, calidum, frigidum, et ut statim dicam, fluidum etiam, et consistens, etc.

§ 5. Prima est corporum componentium parvitas, in grandioribus quippe etc. Quamvis corpora sint parva, superficies tamen habent (aut habere possunt) inaequales, asperitasque. Quare si corpora magna tali proportione moveantur, ut eorum motus ad eorum molem sit, ut motus minutorum corporum ad eorundem molem, fluida etiam essent dicenda, si nomen fluidi quid extrinsecum non significaret, et non ex vulgi usu tantùm usurparetur ad significanda ea corpora mota, quorum minutiae, atque interstitia humanum sensum effugiunt. Quare idem erit corpora dividere in fluida, et consistentia, ac in visibilia, et invisibilia.

Ibidem. Nisi Chymicis experimentis id comprobare possemus. Nunquam Chymicis, neque aliis experimentis, nisi demonstratione, et computatione, aliquis id comprobare poterit. Ratione enim, et calculo corpora in infinitum dividimus ; et per consequens etiam Vires, quae ad eadem movendum requiruntur ; sed experimentis nunquam id comprobare poterimus.

§ 6. Grandia corpora inepta nimis esse constituendis fluidis, etc. Sive per fluidum intelligatur is, quòd modò dixi, sive non, res tamen per se est manifesta. Sed non video, quomodò Vir Clar. experimentis in hâc § allatis id comprobet. Nam (quando de re incertâ dubitare volumus) quamvis ossa ad componendum Chylum, et similia fluida, sint inepta, fortè satis erunt apta ad novum quoddam genus fluidi componendum.

§ 10. Idque dum eas minùs, quàm antea reddit flexiles, etc. Sine ullâ partium mutatione, sed ex eo tantùm, quòd partes in Recipiens propulsae à reliquis separabantur, in aliud corpus oleo solidius coagulari potuerant. Corpora enim vel leviora, vel ponderosiora sunt pro ratione fluidorum, quibus immerguntur. Sic particulae butyri, dum lacti innatant, partem liquoris componunt ; sed postquam lac novum motum propter agitationem acquirit, cui omnes partes lac componentes non aequè se accommodare possunt, hoc solum facit, ut quaedam ponderosiores evadant, quae partes leviores sursum pellunt. Sed, quia hae leviores aërè ponderosiores sunt, ut cum ipso liquorem componant, ab ipso deorsum pelluntur, et quia ad motum ineptae sunt, ideo etiam solae liquorem componere non possunt, sed sibi invicem incumbunt, et adhaerent. Vapores etiam, cùm ab aëre separantur, in aquam mutantur, quae respectu aëris consistens potest dici.

§ 13. Atque exemplum potiùs peto à Vesicâ, per aquam distensâ, quam à vesicâ aëre plenâ, etc. Cùm aquae particulae semper quaquaversum indefinenter moveantur, perspicuum est, si à corporibus circumjacentibus non cohibentur, eam quaquaversum dilatatum iri ; porrò quid
Lettre 6-3.jpg
vesicae aquâ plenae distensio juvet ad sententiam de spatiolis confirmandam, fateor me nondum posse percipere : ratio enim, cur particulae aquae lateribus vesicae digito pressis non cedant, quod aliàs, si liberae essent, facerent, est ; quia non datur aequilibrium, sive circulatio, uti datur, cùm corpus aliquod, putà digitus noster à fluido, sive aquâ cingitur. Sed quantumvis aqua à vesicâ prematur, ejus tamen particulae lapidi, vesicae etiam incluso, cedent eodem modo, ac extra vesicam facere solent.
Lettre 6-4sp.jpg
Lettre 6-4.jpg

§ Eâdem. Daturne aliqua materiae portio ? Affirmativa statuenda, nisi malumus progressum in infinitum quaerere, aut (quo nîl absurdius) concedere dari vacuum.

§ 19. Ut liquoris particulae ingressum in poros illos reperiant, ibique detineantur (quâ ratione, etc.) Hoc non est absolutè affirmandum de omnibus liquoribus ingressum in poros aliorum invenientibus. Particulae enim Spiritûs Nitri, si poros albae chartae ingrediantur, eam rigidam, ac friabilem reddunt ; quod experiri licebit, si capsulae ferrae candenti, ut A, guttulae aliquot infundantur, et sumus per involucrum chartaceum, ut B propellatur. Porrò ipse Spiritus Nitri corium madefacit, non verò humectat ; sed contrà ipsum, sicuti etiam ignis, contrahit.

§ Eâdem. Quas cum natura et volatui, et natatui, etc. Causam à fine petit.

§ 23. Quamvis eorundem motus rarò à nobis concipiatur. Cape igitur, etc. Sine hoc experimento, et sine ullo dispendio res satis apparet ex eo, quòd halitus oris, qui tempore hyemali satis conspicitur moveri, tempore tamen aestatis, aut in hypocaustis conspici à nobis non potest. Porrò si tempore aestatis aura subito frigescat, vapores ex aquâ adscendentes, cùm propter novam densitatem aëris non possint, uti antequam frigesceret, per ipsum adeò facilè dispergi, denuò super aquae superficiem tantâ copiâ congregantur, ut à nobis conspiciatur, ut ex gnomone, et umbrâ Solis colligere possumus, et saepissimè celerior est, quàm ut à nobis conspiciatur, ut videre est in fomento ignito, dum aliquâ celeritate circulariter movetur ; ibi nempe imaginamur, partem ignitam in omnibus locis peripheriae, quam motu suo describit, quiescere : quorum causas hîc redderem, nisi id supervacaneum judicarem. Denique, ut hoc obiter dicam, sufficit, ad naturam fluidi in genere intelligendum, scire, quòd possumus manum nostram motu fluido proportionato versùs omnes partes sine ullâ resistentiâ movere, ut satis manifestum est iis, qui ad Notiones illas, quae Naturam, ut in se est, non verò ut ad sensum humanum relatam, explicant, satis attendunt. Neque ideò hanc historiam tanquam inutilem despicio ; sed contrà si de unoquoque liquore quàm accuratissimè, et summâ cum fide fieret, ipsam utilissimam judicarem ad eorum peculiares differentias intelligendum, quae res, ut summè necessaria, omnibus Philosophis maximè desideranda.


DE FIRMITATE.

§ 7. Catholicis Naturae legibus <overëen te konnen>. Est demonstratio Cartesii ; nec video Cl. Virum aliquam genuinam demonstrationem ab experimentis, vel observationibus desumptam in medium adferre.

Multa hîc, et in sequentibus notaveram ; sed postea vidi Cl. Virum se ipsum corrigere.

Lettre 6-6sp.jpg
Lettre 6-6.jpg
§ 16. Et semel quadringentas et triginta duas <onçen>. Si cum pondere argenti vivi tubo inclusi conferatur, proximè ad verum pondus accedit. Verùm haec examinare, ut simul habeatur, quoad fieri potest, ratio inter impulsionem aëris ad
Lettre 6-5sp.jpg
Lettre 6-5.jpg
latera, sive secundùm lineam Horizonti parallelam, et inter illam, quae sit secundùm lineam Horizonti perpendicularem, operae pretium ducerem, et puto hoc modo posse fieri.

Sit in Fig. 1 CD speculum planum probissimè levigatum. A B duo marmora se immediatè tangentia ; marmor A alligatum sit denti E, B verò chordae N alligatum, T est trochlea, G pondus, quod ostendet vim, quae requiritur ad divellendum marmor B à marmore A secundùm lineam Horizonti parallelam.


In Fig. 2 F sit filum sericum satis robustum, quo marmor B pavimento alligatur, D trochlea, G pondus, quod ostendet vim, quae requiritur ad divellendum marmor A ab marmore B secundùm lineam horizonti perpendicularem.


[Nec opus est haec fusius explicare. His habes, amicissime, quae huc usque notanda reperio in specimen Domini Boyli. Quod ad primas tuas quaestiones attinet, cum meas ad ipsas responsiones percurro nihil video me omisisse. Et si forte (ut soleo propter verborum penuriam) aliquid obscure posui, quaeso ut id mihi indicare digneris. Dabo operam ut ipsa clarius exponam quod autem ad novam tuam quaestionem attinet. Quomodo scil. res coeperint esse, et quo nexu a prima causa dependeant : de hac re et etiam de emendatione intellectus integrum opusculum composui, in cujus descriptione, et emendatione occupatus sum. Sed aliquando ab opere desisto. Quia nondum ullum certum habeo consilium circa ejus editionem, timeo nimirum ne theologi nostri temporis offendantur, et quo solent odio, in me, qui rixas prorsus horreo, invehantur. Tuum circa hanc rem consilium spectabo. Et, ut scias quid in meo hoc opere contineatur, quod concionatoribus offendiculo esse possit. Dico quod multa attributa quae ab iis et ab omnibus mihi saltem notis deo tribuuntur ; ego tanquam creaturas considero. Et contra alia, propter praejudicia ab iis tanquam creaturas consideratas, ego attributa dei esse et ab ipsis male intellecta fuisse contendo. Et etiam quod Deum a natura non ita separem ut omnes, quorum apud me est notitia, fecerunt. Tuum itaque consilium specto. Te nempe ut fidelissimum amicum aspicio de cujus fide nefas esset dubitare. Vale interim et ut cepisti me amare perge qui sum

tuus ex asse

Benedictus Spiñoza.]



  1. Publiée dans les Opera posthuma, nous possédons aussi de cette lettre – ou plutôt de ce commentaire scientifique – la version originale, conservée à la Royal Society de Londres, dont Oldenburg fut l'un des premiers membres et le secrétaire dès 1662 (voir la lettre 7, 2e §. Est donnée ici la version des OP (dont il est clair qu'elle fut réécrite par Spinoza et/ou ses amis éditeurs en vue de sa publication). Les citations de l'original envoyé par Spinoza qui n'apparaissent pas dans les OP sont données en caractères plus petits et entre crochets ; les ajouts notables par rapport à l'original sont en caractères normaux, également entre crochets. A titre de curiosité, sont donnés aussi les dessins originaux de Spinoza, retravaillés ensuite pour l'édition des OP. (N.d.E.)
  2. Si quaeris cur ex instillatione spiritûs Nitri in sal fixum dissolutum ebullitio oriretur, lege notam in § 24.
  3. Cum haec experiebar, aër erat serenissimus.
  4. [In Epistolâ à me missâ haec consultò omisi.]
  5. Preuve notable de la réécriture de cette lettre par Spinoza : dans l'original, Spinoza écrit simplement, au lieu de « Quare haec omnia [...] de ipso judicent » : « quare haec omnia mihi supervacanea videntur. » (N.d.E.)


Epistola 5 Epistolae Epistola 7
Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils