Tractatus theologico-politicus/Caput VII

De Spinoza et Nous.
Aller à : Navigation, rechercher



Benedictus de Spinoza

Caput VII

De interpretatione Scripturae



PraefatioCaput IIIIIIIVV
VIVIIVIIIIXX
XIXIIXIIIXIVXV
XVIXVIIXVIIIXIXXX



Traité
théologico-politique

Préface
I : De la prophétie
II : Des prophètes
III : De la vocation des Hébreux
IV : De la loi divine
V : Des cérémonies religieuses
VI : Des miracles
VII : De l'interprétation de l'Écriture
VIII : Authenticité du pentateuque
IX : Recherches sur les mêmes livres
X : Autres livres de l'ancien testament
XI : Sur les apôtres
XII : Sur la Parole de Dieu.
XIII : Simplicité morale de l'Écriture
XIV : Foi et philosophie
XV : Théologie et raison
XVI : Du fondement de l'État
XVII : Les droits du souverain
XVIII : Quelques principes politiques
XIX : Religion et politique
XX : Liberté de penser

Autres œuvres

Omnibus in ore quidem est, Sacram Scripturam verbum esse Dei, quod homines veram beatitudinem vel salutis viam docet : Verum re ipsa aliud planè indicant. Vulgus enim nihil minus curare videtur, quam ex documentis Sacrae Scripturae vivere, et omnes fere sua commenta pro Dei verbo venditare videmus, nec aliud studere, quam sub praetextu religionis caeteros cogere, ut secum sentiant. Videmus, inquam, Thelogos sollicitos plerumque fuisse, quomodo sua figmenta et placita ex Sacris Literis extorquere possent, et divina authoritate munire, nec aliud minore cum scrupulo majoreque cum temeritate agere, quam Scripturas sive Spiritus Sancti mentem interpretari, et si tum eos aliquid sollicitos habet, non est, quod verentur, ne Spiritui sancto aliquem errorem affingant, et a via salutis aberrent, sed ne erroris ab aliis convincantur, atque ita propria eorum sub pedibus jaceat authoritas, et ab aliis contemnantur. Quod si homines id, quod verbis de Scriptura testantur, ex vero animo dicerent, tum aliam prorsus vivendi rationem haberent, neque tot discordiae eorum mentes agitarent, neque tot odiis certarent, nec tam caeca et temeraria cupiditate interpretandi Scripturam, novaque in Religione excogitandi tenerentur : Sec contra nihil tanquam Scripturae doctrinam amplecti auderent, quod ab ipsa quam clarissime non edocerentur : et denique sacrilegi illi, qui Scripturam plurimis in locis adulterare non sunt veriti, a tanto scelere maxime cavissent, manusque sacrilegas ab iis abstinuissent. At ambitio et scelus tantum tandem potuerunt, ut religio non tam in obtemperandis Spiritus Sancti documentis, quam in defendendis hominum commentis sita sit, imo ut religio non charitate, sed disseminandis discordiis inter homines, et odio infensissimo, quod falso nomine zeli divini et ardentis studii adumbrant, propagando contineatur. Ad haec mala accessit superstitio, quae homines rationem et naturam contemnere docet, et id tantum admirari ac venerari, quod huic utrique repugnat : quare non mirum est, quod homines, ut Scripturam magis admirentur et venerentur, eam ita explicare studeant, ut his, rationi scilicet et naturae, quam maxime repugnare videatur ; ideoque in Sacris Literis profundissima mysteria latere somniant, et in iis, hoc est, in absurdis investigandis, caeteris utilibus neglectis, defatigantur, et quicquid sic delirando fingunt, id omne Spiritui Sancto tribuunt, et summa vi atque affectum impetu defendere conantur. Ita enim cum hominibus comparatum est, ut quicquid puro intellectu concipiunt, solo intellectu et ratione, quicquid contra ex animi affectibus opinantur, iisdem etiam defendant. Ut autem ab his turbis extricemur, et mentem a praejudiciis theologicis liberemus, nec temere hominum figmenta pro divinis documentis amplectamur, nobis de vera methodo Scripturam interpretandi agendum est, et de eadem differendum : hac enim ignorata nihil certò scire possumus, quid Scriptura, quidve Spiritus Sanctus docere vult. Eam autem, ut his paucis complectar, dico methodum interpretandi Scripturam haud differre a methodo interpretandi naturam, sed cum ea prorsus convenire. Nam sicuti methodus interpretandi naturam in hoc potissimum consistit, in concinnanda scilicet historia naturae, ex qua, utpote ex certis datis, rerum naturalium definitiones concludimus : sic etiam ad Scripturam interpretandam necesse est ejus sinceram historiam adornare, et ex ea tanquam ex certis datis et principiis mentem authorum Scripturae legitimis consequentiis concludere : sic enim unusquisque (si nimirum nulla alia principia, neque data ad interpretandam Scripturam et de rebus, quae in eadem continentur, differendum, admiserit, nisi ea tantummodo, quae ex ipsa Scriptura ejusque historia depromuntur) sine ullo periculo errandi semper procedet, et de iis, quae nostrum captum superant, aequè securè differere poterit, ac de iis, quae lumine naturali cognoscimus. Sed ut clare constet, hanc viam non tantum certam, sed etiam unicam esse, eamque cum methodo interpretandi naturam convenire, notandum, quod Scriptura de rebus saepissime agit, quae ex principiis lumine naturali notis de duci nequeunt ; ejus enim maximam partem historiae et revelationes componunt : at historiae miracula potissimum continent, hoc est (ut in superiore capite ostendimus) narrationes rerum insolitarum naturae, opinionibus et judiciis historicorum, qui eas scripserunt, accommodatas ; revelationes autem opinionibus etiam Prophetarum accommodatae sunt, ut in secundocapite ostendimus, et ipsae revera captum humanum superant. Quare cognitio horum omnium, hoc est, omnium ferè rerum, quae in Scriptura continentur, ab ipsa Scriptura sola peti debet : sicuti cognitio naturae ab ipsa natura. Quod ad documenta moralia, quae etiam in Bibliis continentur, attinet, etsi ipsa ex notionibus communibus demonstrari possunt, non potest tamen ex iisdem demonstrari, Scripturam eadem docere, sed hoc ex sola ipsa Scriptura constare potest. Imo si sine praejudicio Scripturae divinitatem testari volumus, nobis ex eadem sola constare debet, ipsam vera documenta moralia docere ; ex hoc enim solo ejus divinitas demonstrari potest : nam certitudinem Prophetarum ex hoc praecipue constare ostendimus, quod Prophetae animum ad aequum et bonum inclinatum habebant. Quare hoc idem etiam nobis constare debet, ut fidem ipsis possimus habere. Ex miraculis autem Dei divinitatem non posse convinci, jam etiam demonstravimus, ut jam taceam, quod etiam a Pseudo-propheta fieri poterant. Quare Scripturae divinitas ex hoc solo constare debet, quod ipsa veram virtutem doceat. Atqui hoc ex sola Scriptura constare potest. Quod si non posset fieri, non sine magno praejudicio eandem amplecteremur, et de ejus divinitate testaremur. Tota itaque Scripturae cognitio ib ipsa sola peti debet. Denique Scriptura rerum, de quibus loquitur, definitiones non tradit, ut nec etiam natura. Quare quemadmodum ex diversi naturae actionibus definitiones rerum naturalium concludendae sunt, eodem modo hae ex diversis narrationibus, que de unaquaque re in Scriptis occurrunt, sunt eliciendae. Regula igitur universalis interpretandi Scripturam est, nihil Scripturae tanquam ejus documentum tribuere, quod ex ipsisu historia quam maxime perspectum non habeamus. Qualis autem ejus historia debeat esse, et quae potissimum enarrare, hîc jam dicendum.

Nempe I. continere debet naturam et proprietates linguae, qua libri Scripturae scripti fuerunt, et quam eorum Authores loqui solebant. Sic enim omnes sensus, quos una quaeque oratio ex communi loquendi usu admittere potest, investigare poterimus. Et quia omnes tam Veteris, quam Novi Testamenti scriptores hebraei fuerunt, certum est, Historiam linguae hebraicae prae omnibus necessariam esse, non tantum ad intelligentiam librorum Veteris Testamenti, qui hac lingua scripti sunt, sed etiam Novi ; nam quamvis aliis linguis vulgati fuerint, hebraizant tamen.

II. Sententias uniuscujusque libri colligere debet, easque ad summa capita redigere, ut sic omnes, quae de eadem re reperiuntur, in promtu habere possimus : deinde eas omnes, quae ambiguae vel obscurae sunt, vel quae invicem repugnare videntur, notare. Atque eas sententias hîc obscuras aut claras voco, quarum sensus ex contextu orationis facile vel difficulter elicitur, at non quatenus earum veritas facile vel difficulter ratione percipitur. De solo enim sensu orationum, non autem de earum veritate laboramus. Quin imo apprime cavendum est, quamdiu sensum Scripturae quaerimus, ne ratiocino nostro, quatenus principiis naturalis cognitionis fundatum est (ut jam taceam praejudicia), praeoccupemur ; sed ne verum sensum cum rerum veritate confundamus, ille ex solo linguae usu erit investigandus, vel ex ratiocinio, quod nullum aliud fundamentum agnoscit, quam Scripturam. Quae omnia, ut clarius intelligantur, exemplo illustrabo : Hae Mosis sententiae, quod Deus sit ignis, et quod Deus sit zelotypus, quam clarissimae sunt, quamdiu ad solam verborum significationem attendimus, ideoque eas etiam inter claras repono, tametsi respectu veritatis et rationis obscurissimae sunt ; imo quamvis earum literalis sensus lumini naturali repugnet, nisi etiam principiis et fundamentis ex historiae Scripturae petitis clarè opponatur, is sensus, nempe literalis, erit tamen retinendus ; et contra, si hae sententiae ex literali earum interpretatione principiis ex Scriptura petitis reperirentur repugnare, quanquam cum ratione maxime convenirent, aliter tamen (metaphoricè scilicet) essent interpretandae. Ut itaque sciamus, an Moses crediderit, Deum esse ignem, an secus, nullo modo id concludendum est ex eo, quod haec opinio cum ratione conveniat, aut quod ei repugnet, sed tantum ex aliis ipsius Mosis sententiis. Videlicet quoniam Moses plurimis in locis clarè etiam docet, Deum nullam habere similitudinem cum rebus visibilibus, quae in coelis, in terra, aut in aqua sunt, hinc concludendum, hanc sententiam, aut illas omnes metaphorice esse explicandas. At quia a literali sensu, quam minime fieri potest, est recedendum, ideo prius quaerendum, num haec unica sententia, Deus est ignis, alium praeter literalem sensum admittat, hoc est, an nomen ignis aliud quam naturalem ignem significet. Quod si non reperiatur ex usu linguae aliud significare, nullo etiam alio modo interpretanda esset haec sententia, quantumvis rationi repugnans ; sed contra reliquae omnes, quamvis rationi consentaneae, huic tamen essent accommodandae. Quod si nec hoc etiam ex usu linguae posset fieri, tum hae sententiae irreconciliabiles essent, ac proinde de iis judicium erit suspendendum. Sed quia nomen ignis pro ira et zelotypia etiam sumitur (vide Jobi cap. 31 v. 12), hinc facile Mosis sententiae reconciliantur, atque legitime concludimus, duas has sententias, Deus est ignis, et Deus est zelotypus, unam eandemque esse sententiam. Porro quoniam Moses clarè docet, Deum esse zelotypum, nec ullibi docet, Deum carere passionibus sive animi pathematis, hinc plane concludendum, Mosem hoc ipsum credidisse aut saltem docere voluisse, quantumvis hanc sententiam rationi repugnare credamus. Nam, ut jam ostendimus, nobis non licet ad dictamina nostrae rationis, et ad nostras praeconceptas opiniones mentem Scripturae torquere, sed tota Bibliorum cognitio ab iisdem solis est petenda.

III. Denique enanarre debet haec historia casus omnium librorum Prophetarum, quorum memoria apud non est ; videlicet vitam, mores, ac studia authoris uniuscujusque libri, quisnam fuerit, qua occasione, quo tempore, cui, et denique qua lingua scripserit. Deinde uniuscujusque libri fortunam : nempe quomodo prius acceptus fuerit, et in quorum manus inciderit, deinde quot ejus variae lectiones fuerint, et quorum concilio inter sacros acceptus fuerit, et denique quomodo omnes libri, quos omnes jam sacros esse fatentur, in unum corpus coaluerint. Haec omnia inquam historia Scripturae continere debet. Nam ut sciamus, quaenam sententiae tanquam leges proferantur, quaenam vero tanquam documenta moralia, refert scire vitam, mores, ac studia authoris ; adde quod eò facilius verba alicujus explicare possumus, quò ejus genium et ingenium melius noverimus. Deinde ne documenta aeterna cum iis, quae ad tempus tantum, vel paucis solummodo ex usu poterant esse, confundamus, refert etiam scire, qua occasione, quo tempore et cui nationi, aut saeculo omnia documenta scripta fuerunt. Refert denique reliqua, quae praeterea diximus, scire, ut praeter libri cujusque authoritatem etiam sciamus, num ab adulterinis manibus conspurcari potuerit, an minus ; num errores irrepserint, num a viris satis peritis et fide dignis correcti fuerint. Quae omnia scitu admodum necessaria sunt, ut ne caeco impetu correpti, quicquid nobis obtruditur, sed tantum id, quod certum et indubitatum est, amplectamur.

Jam postquam hanc hisoriam Scripturae habuerimus, et firmiter decreverimus, nihil tanquam doctrinam prophetarum certò staturere, quod ex hâc historiâ non sequatur, aut quam clarissime eliciatur, tum tempus erit, ut ad mentem prophetarum et Spiritus Sancti investigandam nos accingamus. Sed ad hoc etiam methodus et ordo requiritur similis ei, quo ad interpretationem naturae ex ipsius historia utimur. Sicuti enim in scrutandis rebus naturalibus ante omnia investigare conamur res maxime universales et toti naturae communes, videlicet motum et quietem, eorumque leges et regulas, quas natura semper observat, et per quas continuo agit, et ex his gradatim ad alia minus universalia procedimus ; sic etiam ex historia Scripturae id primum quaerendum, quod universalissimum, quodque totius Scripturae basis et fundamentum est, et quod denique in ipsa tanquam aeterna et omnibus mortalibus utilissima doctrina ab omnibus prophetis commendatur. Exempli gratia, quod Deus unicus et omnipotens existit, qui solus est adorandus, et qui omnes curat, eosque supra omnes diligit, qui ipsum adorant, et proximum tanquam semet ipsos amant etc. Haec et similia, inquam, Scriptura ubique tam clare, tamque expresse docet, ut nullus unquam fuerit, qui de ejus sensu circa haec ambegerit. Quid autem Deus sit, et qua ratione res omnes videat, iisque provideat, haec et similia Scriptura ex professo, et tanquam aeternam doctrinam non docet : Sed contrà prophetas ipsos circa haec non convenisse jam supra ostendimus ; adeoque de similibus nihil tanquam doctrinam Spiritus Sancti statuendum, tametsi lumine naturali optime determinari possit. Hâc igitur universali Scripturae doctrinâ probe cognitâ procedendum deinde est ad alia minus universalia, et quae tamen communem usum vitae spectant, quaeque ex hac universali doctrina tanquam rivuli derivantur ; uti sunt omnes verae virtutis actiones particulares externae, quae non nisi data occasione exerceri possunt ; et quicquid circa haec obscurum sive ambiguum in Scriptis reperiatur, ex doctrina Scripturae universali explicandum et determinandum est : si quae autem invicem contraria reperiantur, videndum, qua occasione, quo tempore, vel cui scripta fuerint. Ex. gr. cum Christus dicit, beati lugentes, quoniam consolationem accipient, ex hoc textu nescimus, quales lugentes intelligat ; sed quia postea docet, ut de nulla re simus solliciti, nisi de solo regno Dei ejusque justitia, quod ut summum bonum commendat (vide Matth. cap. 6 v. 33), hinc sequitur, eum per lugentes eos tantum intelligere, qui lugent regnum Dei et justitiam ab hominibus neglectam : hoc enim tantum lugere possunt ii, qui nihil nisi regnum divinum, sive aequitatem amant, et reliqua fortunae plane contemnunt. Sic etiam, cum ait, sed ei, qui percutit te supra maxillam tuam dextram, obverte illi etiam alteram, et quae deinde sequuntur. Si haec Christus tanquam legislator judices juberet, legem Mosis hoc praecepto destruxisset ; quod tamen contra aperte monet casino online(vide Matth. cap. 5 v. 17) ; quare videndum, quisnam haec dixit, quibus et quo tempore. Nempe Christus dixit, qui non tanquam legislator leges instituebat, sed ut doctor documenta docebat, quia (ut supra ostendimus) non tam actiones externas, quam animum corrigere voluit. Deinde haec hominibus oppressis dixit, qui vivebant in republica corrupta, et ubi justitia prorsus negligebatur, et cujus ruinam prope instare videbat. Atqui hoc idem ipsum, quod hîc Christus instante Urbis ruina docet, Jeremiam etiam in prima Urbis vastatione, simili nimirum tempore, docuisse videmus (vide Lament. cap. 3 lit. Tet, et Jot) ; quare cum hoc non, nisi tempore oppressionis, docuerint prophetae, nec id ullibi tanquam lex prolatum sit, et contra Moses (qui non tempore oppressionis scripsit, sed (et hoc nota) de instituenda bona republica laboravit), quamvis etiam vindictam et odium in proximum damnaverit, tamen jusserit oculum pro oculo solvere ; hinc clarissime sequitur ex ipsis solis Scripturae fundamentis, hoc Christi et Jeremiae documentum de toleranda injuria, et impiis in omnibus concedendo, locum tantum habere in locis, ubi justitia neglegitur et temporibus oppressionis, non autem in bona republica : quinimo in bona republica, ubi justitia defenditur, tenetur unusquisque, si se vult perhiberi justum, injurias coram judice exigere (vide Levit. cap. 5 v. 1) non propter vindictam (vide Levit. cap. 19 v. 17-18), sed animo justitiam legesque Patriae defendendi, et ut ne malis expediat esse malos. Quae omnia etiam cum ratione naturali plane conveniunt. Ad hunc modum alia plura possem adferre exempla, sed haec sufficere arbitror ad meam mentem, et utilitatem hujus methodi explicandam, quod impraesentiarum tantum curo. At hucusque eas tantum Scripturae sententias investigare docuimus, quae usum vitae spectant, et quae propterea facilius investigari queunt ; nam revera de iis nulla inter scriptores bibliorum unquam fuit controversia. Reliqua autem, quae in Scriptis occurrunt, quaeque solius sunt speculationis, non tam facile indagari possunt ; via enim ad haec angustior est ; nam quandoquidem in rebus speculativis (ut jam ostendimus) prophetae inter se dissentiebant, et rerum narrationes maxime accommodatae sunt uniuscujusque aevi praejudiciis, minime nobis licet mentem unius prophetae ex locis clarioribus alterius concludere, neque explicare, nisi evidentissime constet, eos unam eandemque fovisse sententiam. Quomodo igitur mens prophetarum in similibus sit ex historia Scripturae eruenda, paucis jam exponam. Nempe circa haec etiam a maxime universalibus incipiendum, inquirendo scilicet ante omnia ex sententiis Scripturae maxime claris, quid sit prophetia sive revelatio, et qua in re potissimum consistat. Deinde quid sit miraculum, et sic porro res maxime communes : dehinc ad opiniones uniuscujusque prophetae descendendum ; et ex his tandem ad sensum uniuscujusque revelationis sive prophetiae, historiae, et miraculi procedendum. Qua autem cautione utendum sit, ne in his mentem prophetarum et historicorum cum mente Spiritus Sancti, et rei veritate confundamus, supra suis in locis multis exemplis ostendimus ; quare de his non necesse habeo prolixius agere ; hoc tamen circa sensum revelationum notandum, quod haec methodus tantum investigare docet id, quod revera prophetae viderint aut audiverint, non autem quid illis hieroglyphicis significare aut repraesentare voluerint ; hoc enim hariolari possumus, non autem ex Scripturae fundamentis certo deducere. Ostendimus itaque rationem interpretandi Scripturam, et simul demonstravimus hanc unicam et certiorem esse viam ad ejus verum sensum investigandum. Fateor quidem, eos de eodem certiores esse, si qui sunt, qui certam ejus traditionem, sive veram explicationem ab ipsis prophetis acceptam habent, ut pharisaei autumant, vel si qui pontificem habent, qui circa interpretationem Scripturae errare non potest, quod catholici romani jactant. Attamen quandoquidem nec de hac traditione, nec de pontificis authoritate possumus esse certi, nihil etiam certi super his fundare possumus ; hanc enim antiquissimi christianorum, illam autem antiquissimae Judaeorum sectae negaverunt ; et si deinde at seriem annorum attendamus (ut jam alia taceam), quam pharisaei acceperunt a suis rabbinis, qua hanc traditionem ad Mosen usque proferunt, eam falsam esse reperiemus, quod alio in loco ostendo. Quare talis traditio nobis admodum debet esse suspecta ; et quanquam nos in nostra methodo Judaeorum traditionem aliquam, ut incorruptam, cogimur supponere, nempe significationem verborum linguae hebraicae, quam ab iisdem accepimus, de illa tamen dubitamus, de hac autem minime. Nam nemini unquam ex usu esse potuit, alicujus verbi significationem mutare, at quidem non raro sensum alicujus orationis. Quin et factu difficillimum est ; nam qui verbi alicujus significationem conaretur mutare, cogeretur simul omnes authores, qui illa lingua scripserunt, et illo verbo in recepta sua significatione usi sunt, ex ingenio vel mente uniuscujusque explicare, vel summa cum cautione depravare. Deinde vulgus linguam cum doctis servat, sensus autem orationum et libros docti tantum ; ac proinde facile possumus concipere, doctos sensum orationis alicujus libri rarissimi, quem in sua potestate habuerunt, mutare vel corrumpere potuisse, non autem verborum significationem : adde quod si quis alicujus verbi significationem, cui consuevit, in aliam mutare velit, non poterit sine difficultate id imposterum et inter loquendum et scribendum observare. Ex his itaque et aliis rationibus facile nobis persuademus, nemini in mentem venire potuisse, linguam aliquam corrumpere ; at quidem saepe mentem alicujus scriptoris, ejus orationes mutando, vel easdem perperam interpretando. Cum itaque haec nostra methodus (quae in eo fundatur, ut cognitio Scripturae ab eadem sola petatur) unica et vera sit, quicquid ipsa praestare non poterit ad integram Scripturae cognitionem acquirendam, de eo plande desperandum. Quid autem ipsa difficultatis habeat, vel quid in ipsa desiderandum, ut ad integram et certam Sacrorum Codicum cognitionem nos ducere possit, hic jam dicendum. Magna imprimis in hac methodo oritur difficultas ex eo, quod linguae hebraeicae integram cognitionem exigit. At haec unde jam petenda ? antiqui linguae hebraicae cultores nihil posteritati ee fundamentis et doctrina hujus linguae reliquerunt : nos saltem ab iisdem nihil prorsus habemus : non ullum dictionarium, neque grammaticam, neque rhetoricam : hebraeea autem natio omnia ornamenta, omneque decus perdidit (nec mirum, postquam tot clades et persecutiones passa est) nec nisi pauca quaedam fragmenta linguae et paucorum librorum retinuit ; omnia enim fere nomina fructuum, avium, piscium, et permulta alia temporum injuria periere. Significatio deinde multorum nominum, et verborum, quae in Bibliis occurrunt, vel prorsus ignoratur, vel de eadem disputatur. Cum haec omnia, tum praecipue hujus linguae phraseologiam desideramus ; ejus enim phrases et modos loquendi, hebraeae nationi peculiares, omnes fere tempus edax ex hominum memoria abolevit. Non itaque semper poterimus, ut desideramus, omnes uniuscujusque orationis sensus, quos ipsa ex linguae usu admittere potest, investigare, et multae occurrent orationes, quamvis notissimis vocibus expressae, quarum tamen sensus obscurissimus erit, et plane imperceptibilis. Ad haec, quod scilicet linguae hebraeae perfectam historiam non possumus habere, accedit ipsa hujus linguae constitutio et natura ; ex qua tot oriuntur ambiguitates, ut impossibile sit, talem invenire methodum [1], quae verum sensum omnium orationum Scripturae certò doceat investigare. Nam praeter ambiguitatum causas omnibus linguis communes, quaedam aliae in hac lingua dantur, ex quibus permultae nascuntur ambiguitates ; eas hîc notare, operae pretium duco.

Prima oritur in Bibliis saepe ambiguitas, et orationum obscuritas ex eo, quod literae ejusdem organi unae pro aliis sumantur : Dividunt scilicet Hebraei omnes alphabeti literas in quinque classes, propter quinque oris instrumenta, quae pronunciationi inserviunt, nempe labia, lingua, dentes, palatum et gutturales. Ex. gr. [heb.] alpha, ghet, hgain, he gutturales vocantur, et sine ullo discrimine, nobis saltem noto, una pro alia usurpatur. Nempe [heb.] el, quod significat ad, sumitur saepe pro [heb.] hgal, quod significat super, et viceversa. Unde fit, ut omnes orationis partes saepe vel ambiguae reddantur, vel tanquam voces, quae nullam habent significationem.

Secunda deinde oritur orationum ambiguitas ex multiplici conjunctionum et adverbiorum significatione. Ex. gr. [heb.] vau promiscue inservit ad conjungendum et disjungendum, significat et, sed, quia, autem, tum. [heb.] ki septem aut octo habet significationes ; nempe, quia, quamvis, si, quando, quemadmodum, quod, combustio etc. Et sic fere omnes particulae.

Tertia est, et quae multarum ambiguitatum fons est, quia verba in indicativo carent praesenti, praeterito imperfecto, plusquam perfecto, futuro perfecto et aliis in aliis linguis usitatissimis ; in imperativo autem et infinitivo omnibus, praeter praesens, et in subjunctivo omnibus abolute carent. Et quamvis haec omnia temporum et modorum defecta certis regulis ex fundamentis linguae deductis facile imo summa cum elegantia suppleri possent, scriptores tamen antiquissimi eas plane neglexerunt, et promiscue tempus futurum pro praesenti et praeterito, et contra praeteritum pro futuro, et praeterea indicativum pro imperativo et subjunctivo usurpaverunt, idque non sine magna amphibiolia orationum. Praeter has tres ambiguitatum linguae hebraicae causas, duae adhuc aliae supersunt notandae, quarum unaquaeque longe majoris est momenti. Harum prima est, quod Hebraei literas vocales non habent. Secunda, quod nullis signis orationes distinguere solebant, neque exprimere sive intendere : et quamvis haec duo, vocales scilicet et signa, punctis et accentibus suppleri soleant, eis tamen acquiescere non possumus, quandoquidem a posterioris aevi hominibus, quorum authoritas apud nos nihil debet valere, inventa et instituta sunt : antiqui autem sine punctis (hoc est sine vocalibus et accentibus) scripserunt (ut ex multis testimoniis constat). Posteri vero, prout iis Biblia interpretari visum est, haec duo addiderunt ; quare accentus et puncta, qua jam habemus, merae hodiernorum interpretationes sunt, nec plus fidei neque authoritatis merentur, quam reliquae authorum explicationes. Qui autem hoc ignorant, nesciunt, quâ ratione author, qui Epistolam ad Hebraeos scripsit, excusandus sit, quod cap. 11 v. 21 interpretatus est textum Geneseos cap. 47 v. 31 longè aliter, quam in punctato hebraeo textu habetur, quasi apostolus sensum Scripturae a punctistis discere debuerit. Mihi sane punctistae potius culpandi videntur, quod ut unusquisque videat, et simul quod haec discrepantia a solo vocalium defectu orta est, utramque interpretationem hic ponam. Punctistae, suis punctis scilicet, interpretati sunt, et incurvavit se Israël supra, vel (mutando [heb.] hgain in [heb.] aleph, in literam scilicet ejusdem organi) versus caput lecti : author autem epistolae, et incurvavit se Israël supra caput bacilli, legendo nimirum [heb.] mate, loco quod alii [heb.] mita, quae differentia a solis vocalibus oritur. Jam quandoquidem in illa narratione de sola senectute Jacobi, non autem, ut in sequenti capite, de ipsius morbo agitur, magis vero simile videtur, mentem historici fuisse, quod Jacobus supra caput bacilli (quo nimirum senes provectissimae aetatis ad se sustinendum indigent), non autem lecti, se incurvaverit, praecipue cum hoc modo non necesse sit, ullam literarum subalternationem supponere. Atque hoc exemplo non tantum volui locum istum epistolae ad Hebraeos cum textu Geneseos reconciliare, sed praecipue ostendere, quam parum fidei hodiernis punctis et accentibus sit habendum : atque adeo qui Scripturam sine ullo praejudicio interpretari vult, de hisce dubitare tenetur et de integro examinare.

Ex hac igitur (ut ad nostrum propositum revertamur) linguae hebraeae constitutione et natura facile unusquisque conjicere potest, tot debere oriri ambiguitates, ut nulla possit dari methodus, qua eae omnes determinari queant. Nam nihil est, quod speramus, ex mutua orationum collatione (quam unicam esse viam ostendimus ad verum sensum ex multis, quos una quaeque oratio ex usu linguae admittere potest, eruendum) hoc posse absolute fieri ; cum quia haec orationum collatio, non nisi casu, orationem aliquam illustrare potest, quandoquidem nullus propheta eo fine scripsit, ut verba alterius aut sua ipsa ex professo explicaret ; tum etiam quia mentem unius prophetae, apostoli etc. ex mente alterius concludere non possumus, nisi in rebus usum vitae spectantibus, ut jam evidenter ostendimus ; at non, cum de rebus speculativis loquuntur, sive cum miracula aut historias narrant. Possum hoc praeterea, nempe quod multae orationes inexplicabiles in Sanctis Scriptis occurrunt, quibusdam exemplis ostendere, sed impraesentiarum iis lubentius supersedeo, et ad reliqua, quae supersunt, notanda, quid scilicet haec vera methodus Scripturam interpretandi difficultatis adhuc habeat, vel quid in ipsa desideretur, pergam.

Oritur in hac methodo alia praeterea difficultas ex eo, quod ipsa historiam casuum omnium librorum Scripturae exigit, cujus maximam partem ignoramus ; multorum enim librorum authores, vel (si mavis) Scriptores vel prorsus ignoramus, vel de iisdem dubitamus, ut in sequentibus fuse ostendam. Deinde neque etiam scimus, qua occasione, neque quo tempore hi libri, quorum scriptores ignoramus, scripti fuerunt. Nescimus praeterea, in quorum manus libri omnes inciderint, neque in quorum exemplaribus tot variae lectiones repertae sint, nec denique an non plures aliae fuerint apud alios lectiones. Quid autem haec omnia scire referat, suo in loco breviter indicavi, quaedam tamen ibi consultò omisi, quae jam hic veniunt consideranda. Si quem librum res incredibiles aut imperceptibiles continentem, vel terminis admodum obscuris scriptum, legimus, neque ejus authorem novimus, neque etiam quo tempore et qua occasione scripserit, frustra de ejus vero sensu certiores fieri conabimur. His enim omnibus ignoratis, minime scire possumus, quid author intenderit, aut intendere potuerit : cum contra his probè cognitis nostras cogitationes ita determinamus, ut nullo praejudicio praeoccupemur, ne scilicet authori, vel ei, in cujus gratiam author scripsit, plus minusve justò tribuamus, et ne de ullis aliis rebus cogitemus, quam de iis, quas author in mente habere potuerit, vel quas tempus et occasio exegerit. Quod quidem omnibus constare existimo. Saepissime enim contingit, ut consimiles historias in diversis libris legamus, de quibus longe diversum judicium facimus, pro diversitate scilicet opinionum, quas de scriptoribus habemus. Scio, me olim in libro quodam legisse, virum, cui nomen erat Orlandus furiosus, monstrum quoddam alatum in aëre agitare solere, et quascunque volebat regiones supervolare, ingentem numerum hominum, et gigantum solum trucidare, et alia hujusmodi phantasmata, quae ratione intellectus plane imperceptibilia sunt. Huic autem consimilem historiam in Ovidio de Perseo legeram, et aliam denique in libris Judicum, et Regum de Samsone (qui solus et inermis millia hominum trucidavit) et de Elia, qui per aëra volitabat, et tandem igneis equis et curru coelum petiit. Hae, inquam, consimiles plane historiae sunt, attamen longe dissimile judicium de unaquaque facimus : nempe primum non nisi nugas scribere voluisse, secundum autem res politicas, tertium denique sacras, hocque nulla alia de causa nobis persuademus, quam propter opiniones, quas de earum scriptoribus habemus. Constat itaque, notitiam authorum, qui res obscuras aut intellectu imperceptibiles scripserunt, apprimè necessariam esse, si eorum scripta interpretari volumus ; iisdem etiam de causis, ut ex variis obscurarum historiarum lectionibus veras eligere possemus, necesse est scire, in quorum exemplari variae hae lectiones repertae sint, et an non plures aliae apud alios majoris authoritatis viros unquam fuerint inventae.

Alia denique difficultas quosdam libros Scripturae ex hac methodo interpretandi in eo est, quod eos eadem lingua, qua primum scripti fuerunt, non habeamus. Euangelium enim secundum Matthaeum, et sine dubio etiam Epistolae ad Hebraeos hebraicè ex communi opinione scripta sunt, quae tamen non extant. De libro autem Jobi dubitatur, quae lingua scriptus fuerit. Aben Hezra in suis commentariis affirmat, eum ex alia lingua in hebraeam translatum fuisse, et hanc esse ejus obscuritatis causam. De libris apocryphis nihil dico, quandoquidem longe dissimilis sunt authoritatis. Atque hae omnes hujus methodi interpretandi Scripturam ex ipsius, quam habere possumus, historia difficultates sunt, quas enanarre susceperam, quasque ego adeo magnas existimo, ut affirmare non dubitem, nos verum Scripturae sensum plurimis in locis vel ignorare, vel sine certitudine hariolari. Verum enimvero hoc iterum contra notandum venit, has omnes difficultas impedire tantum posse, quominus mentem prophetarum assequamur circa res imperceptibiles, et quas tantum imaginari, at non circa res, quas et intellectu assequi, et quarum clarum possumus facile formare conceptum [2] : res enim, quae sua natura facile percipiuntur, nunquam tam obscure dici possunt, quin facile intelligantur, juxta illud proverbium, intelligenti dictum sat est. Euclides, qui non nisi res admodum simplices et maxime intelligibiles scripsit, facile ab unoquoque in quavis lingua explicatur ; non enim ut ejus mentem assequamur, et de vero ejus sensu certi simus, opus est integram linguae, qua scripsit, cognitionem habere, sed tantum admodum communem et fere puerilem, non vitam, studia, et mores authoris scire, neque qua lingua, cui, neque quando scripserit, non libri fortunam neque varias ejus lectiones, nec quomodo, nec denique quorum concilio acceptus fuerit. Et quod hic de Euclide, id de omnibus, qui de rebus sua natura perceptibilibus scripserunt, dicendum ; adeoque concludimus, nos mentem Scripturae circa documenta moralia ex ipsius, quam habere possumus, historia facile posse assequi, et de vero ejus sensu esse certos. Verae enim pietatis documenta verbis usitatissimis exprimuntur, quandoquidem admodum communia, nec minus simplicia, et intellectu facilia sunt ; et quia vera salus et beatitudo in vera animi acquiescentia consistit, et nos in iis tantum vere acquiescemus, quae clarissime intelligimus, hinc evidentissime sequitur, nos mentem Scripturae circa res salutares, et ad beatitudinem necessarias certò posse assequi ; quare non est, cur de reliquis simus adeo solliciti : reliqua enim, quandoquidem ea ut plurimum ratione et intellectu complecti non possumus, plus curiositatis quam utilitatis habent. His existimo me veram methodum Scripturam interpretandi ostendisse, meamque de eadem sententiam satis explicasse. Praeterea non dubito, quin unusquisque jam videat, hanc methodum nullum lumen praeter ipsum naturale exigere. Hujus enim luminis natura et virtus in hoc potissimum consistit, quod res scilicet obscuras ex notis, aut tanquam notis datis, legitimis consequentiis deducat atque concludat, nec aliud est, quod haec nostra methodus exigit : et quamvis concedamus, eandem non sufficere ad omnia, quae in Bibliis occurrunt, certò investigandum, id tamen non ex ipsius defectu oritur, sed ex eo, quod via, quam veram et rectam esse docet, nunquam fuerit culta, nec ab hominibus trita, adeoque successu temporis admodum ardua et ferè invia facta sit, ut ex ipsis difficultatibus, quas retuli, clarissime constare puto. Superest jam discrepantium a nobis sententias examinare. Quae hîc primum examinanda venit, eorum est sententia, qui statuunt lumen naturale non habere vim ad Scripturam interpretandam, sed ad hoc maxime requirit lumen supernaturale ; quid autem hoc lumen praeter naturale sit, ipsis explicandum relinquo. Ego saltem nihil aliud possum conjicere, quam quod ipsi obscurioribus terminis etiam voluerunt fateri, se de vero Scripturae sensu ut plurimum dubitare : si enim ad eorum explicationes attendimus, eas nihil supra naturale continere, imò nihil nisi meras conjecturas esse reperiemus. Considerantur, si placet, cum explicationibus eorum, qui ingenuè fatentur, se nullum lumen praeter naturale habere, et planè consimiles reperientur, humanae scilicet, diu cogitatae, et cum labore inventae : quod autem ajunt lumen naturale ad hoc non sufficere, falsum esse constat, tum ex eo, quod jam demonstravimus, quod difficultas interpretandi Scripturam nulla orta est defectu virium luminis naturalis, sed tantum ex hominum socordia (ne dicam malitia), qui historiam Scripturae, dum eam concinnare poterant, neglexerunt : tum etiam ex hoc, quod (ut omnes, nî fallor, fatentur) hoc lumen supranaturale donum sit divinum fidelibus tantum concessum. At prophetae et apostoli non fidelibus tantum, sed maxime infidelibus et impiis praedicare solebant, quique adeo apti erant ad mentem prophetarum et apostolorum intelligendam. Alias visi essent prophetae et apostoli puerulis et infantibus praedicare, non viris ratione praeditis : et frustra Moses leges praescripsisset, si ipsae non nisi a fidelibus, qui nulla indigent lege, intelligi poterant. Quare qui lumen supranaturale quaerunt ad mentem prophetarum et apostolorum intelligendam, ii sane lumine naturali indigere videntur ; longe igitur abest, ut tales donum divinum supranaturale habere existimem. Maimonidae alia planè fuit sententia : sensit enim unumquemque Scripturae locum varios, imo contrarios sensus admittere, nec nos de vero ullius esse certos, nisi sciamus locum illum, prout illum interpretamur, nihil continere, quod cum ratione non conveniat, aut quod ei repugnet ; si enim rationi ex ipsius literali sensu reperiatur repugnare, quantumvis ipse clarus videatur, locum tamen aliter interpretandum censet, atque hoc cap. 25 P. II libr. More Nebuchim quam clarissime indicat ; ait enim, [heb.] Scito, quod non fugimus dicere mundum fuisse ab aeterno propter textus, qui in Scriptura occurrunt de creatione mundi. Nam textus, qui docent mundum esse creatum, non plures sunt iis, qui docent Deum esse corporeum ; nec aditus ad eos explicandum, qui in hac materia de mundi creatione reperiuntur, nobis interclusi sunt, nec etiam impediti, sed ipsos explicare potuissemus, sicut fecimus, cum corporeitatem a Deo removimus ; et fortè hoc multò facilius factu esset, et magis commodè potuissemus eos explicare et mundi aeternitatem statuminare, quam cum:explicuimus Scripturas, ut removeremus Deum benedictum esse coporeum : at huc hoc non facerem et ne hoc credam (mundum scilicet esse aeternum) duae causae me movent, I. quia clara demonstratione constat Deum non esse corporeum, et necesse est, omnia illa loca explicare, quorum literalis sensus demonstrationi repugnat, nam certum est ea necessario tum explicationem (aliam praeter literalem) habere. At mundi aeternitas nulla demonstratione ostenditur ; adeoque non est necesse Scripturis vim facere easque explicare propter apparentem opinionem, ad cujus contrariam inclinare, aliqua suadente ratione, possemus. Secunda causa, quia credere Deum esse incorporeum fundamentalibus Legis non repugnat etc. Sed mundi aeternitatem credere, eô modô, quô Aristoteli visum fuit, legem a suo fundamento destruit etc. Haec sunt verba Maimonidae, ex quibus evidenter sequitur id, quod modo diximus ; si enim ipsi constaret ex ratione mundum esse aeternum, non dubitaret Scripturam torquere et explicare, ut tandem hoc idem ipsum docere videretur. Imo statim certus esset Scripturam, quanquam ubique aperte reclamantem, hanc tamen mundi aeternitatem docere voluisse ; adeoque de vero sensu Scripturae, quantumvis claro, non poterit esse certus, quamdiu de rei veritate dubitare poterit, aut quamdiu de eadem ipsi non constet. Nam quamdiu de rei veritate non constat, tamdiu nescimus, an res cum ratione conveniat, an vero eidem repugnet ; et consequenter etiam tamdiu nescimus, an literalis sensus verus sit an falsus. Quae quidem sententia si vera esset, absolute concederem nos alio praeter lumen naturale indigere ad Scripturam interpretandam. Nam fere omnia, quae in Scriptis reperiuntur, deduci nequeunt ex principiis lumine naturali notis (ut jam ostendimus), adeoque de eorum veritate ex vi luminis naturalis nihil nobis constare potest, et consequenter neque etiam de vero sensu et mente Scripturae, sed ad hoc alio necessariò lumine indigeremus. Deinde si haec sententia vera esset, sequeretur, quod vulgus, qui ut plurimum demonstrationes ignorat, vel iis vacare nequit, de Scriptura nihil nisi ex sola authoritate et testimoniis philosophantum admittere poterit, et consequenter supponere debebit, philosophos circa Scripturae interpretationem errare non posse, quae sanè nova esset Ecclesiae authoritas, novumque sacerdotum vel pontificum genus, quod vulgus magis irrideret, quam veneraretur ; et quamvis nostra methodus linguae hebraeae cognitionem exigat, cujus etiam studio vulgus vacare non potest, nihil tamen simile nobis objici potest ; nam vulgus Judaeorum et gentilium, quibus olim prophetae et apostoli praedicaverunt et scripserunt, linguam prophetarum et apostolorum intelligebant, ex qua etiam mentem prophetarum percipiebant, at non ratione rerum, quas praedicabant, quas ex sententia Maimonidae etiam scire deberent, ut mentem prophetarum capere possent. Ex ratione igitur nostrae methodi non sequitur necessario vulgus testimonio interpretum acquiescere ; ostendo enim vulgus, quod linguam prophetarum et apostolorum ; at Maimonides nullum ostendet vulgus, quod rerum causas intelligat, ex quibus eorum mentem percipiat. Et quod ad hodiernum vulgus attinet, jam ostendimus omnia ad salutem necessaria, quamvis eorum rationes ignorentur, facile tamen in quavis lingua posse percipi, propterea quod adeo communia et usitata sunt, et in hac perceptione, non quidem in testimonio interpretum, vulgus acquiescit ; et quod ad reliqua attinet, eandem in his cum doctis sequitur fortunam. Sed ad Maimonidae sententiam revertamur, atque ipsam accuratius examinemus. Primò supponit prophetas in omnibus inter se convenisse, summosque fuisse philosophos et theologos ; ex rei enim veritate eos concludisse vult : atqui hoc falsum esse in cap. II ostendimus. Deinde supponit sensum Scripturae ex ipsa Scriptura constare non posse ; rerum enim veritas ex ipsa Scriptura non constat (utpote quae nihil demonstrat, nec res, de quibus loquitur, per definitiones et primas suas causas docet) ; quare ex sententia Maimonidae neque ejus verus sensus ex ipsa constare potest, adeoque neque ab ipsa erit petendus. Atqui hoc etiam falsum esse ex hoc capite constat : ostendimus enim et ratione et exemplis sensum Scripturae ex ipsa sola Scriptura constare, et ab ipsa sola, etiam cum de rebus loquitur lumine naturali notis, petendum. Supponit denique nobis licere secundum nostras praeconceptas opiniones Scripturae verba explicare, torquere, et literalem sensum, quanquam perspectissimum sive expressissimum, negare, et in alium quemvis mutare. Quam quidem licentiam, praeterquam quod ipsa ex diametro iis, quae in hoc capite et aliis demonstravimus, repugnat, nemo non videt nimiam et temerariam esse : Sed magnam hanc libertatem ipsi concedamus, quid tandem promovet ? Nihil sanè ; quae enim indemonstrabilia sunt, et quae maximam Scripturae partem componunt, hac ratione investigare non poterimus, neque ex hac norma explicare, neque interpretari ; cum contra nostram methodum insequendo, plurima hujus generis explicare, et de iis secure differere possumus, ut jam et ratione, et ipso facto ostendimus : quae autem sua natura perceptibilia sunt, eorum sensus facile, ut jam etiam ostendimus, ex solo orationum contextu elicitur. Quare haec methodus plane inutilis est. Adde quod omnem certitudinem, quam vulgus ex sincera lectione, et quam omnes aliam methodum insequendo, de sensu Scripturae habere possunt, plane iis adimit. Quapropter hanc Maimonidae sententiam ut noxiam, inutilem, et absurdam explodimus. Quod porro Pharisaeorum traditionem attinet, jam supra diximus, eam sibi non constare ; pontificum autem romanorum authoritatem luculentiori testimonio indigere ; et nulla alia de causa hanc reprobo. Nam si ex ipsa Scriptura eam nobis aequè certò ostendere, ad Judaeorum pontifices olim poterant, nihil me moveret, quod inter romanos pontifices reperti fuerint haeretici et impii ; cum olim inter Hebraeorum pontifices etiam reperti fuerint haeretici et impii, qui sinistris mediis pontificatum adepit sunt, penes quos tamen ex Scripturae mandato summa erat potestas legem interpretandi. Vide Deut. cap. 17 v. 11-12 et cap. 33 v. 10 et Malach. cap. 2 v. 8. At quoniam nullum tale testimonium nobis ostendunt, eorum authoritas admodum suspecta manet ; et ne quis exemplo pontificis Hebraeorum deceptus putet religionem catholicam etiam indigere pontifice, venit notandum, quod leges Mosis, quia publica jura patriae erant, indigebant necessario, ut conservarentur, authoritate quadam publica ; si enim unusquisque libertatem haberet jura publica ex suo arbitrio interpretandi, nulla respublica subsistere posset, sed hoc ipso statim dissolveretur, et jus publicum jus esset privatum. At religionis longe alia est ratio. Nam quandoquidem ipsa non tam in actionibus externis, quam in animi simplicitate et veracitate consistit, nullius juris neque authoritatis publicae est. Animi enim simplicitas et veracitas non imperio legum, neque authoritate publica hominibus infunditur, et absolute nemo vi aut legibus potest cogi, ut fiat beatus, sed ad hoc requiritur pia et fraterna monitio, bona educatio et supra omnia proprium et liberum judicium. Cum igitur summum jus liberè sentiendi, etiam de religione, penes unumquemque sit, nec possit concipi aliquem hoc jure decedere posse, erit ergo etiam penes unumquemque summum jus summaque authoritas de religione liberè judicandi, et consequenter eandem sibi explicandi et interpretandi ; nam nulla alia de causa summa authoritas leges interpretandi, et summum de rebus publicis judicium penes magistratum est, quam quia publici juris sunt : adeoque eadem de causa summa authoritas religionem explicandi, et de eadem judicandi penes unumquemque erit, scilicet quia uniuscujusque juris est. Longè igitur abest, ut ex authoritate pontificis Hebraeorum ad leges patriae interpretandum posset concludi romani pontificis authoritas ad interpretandam religionem ; cum contrà hanc unumquemque maximè habere facilius ex illa concludatur ; atque etiam hinc ostendere possumus nostram methodum Scripturam interpretandi apud unumquemque sit, interpretandi ergo norma nihil debet esse praeter lumen naturale omnibus commune, non ullum supra naturam lumen, neque ulla externa authoritas ; non etiam debet esse adeo difficilis, ut non nisi ab acutissimis philosophis dirigi possit, sed naturali et communi hominum ingenio et capacitati accommodata, ut nostram esse ostendimus. Vidimus enim eas, quas jam habet difficultates, orta fuisse ob hominum socordia, non autem ex natura methodi.

Adnotationes

  1. Cf. Adnot. 7. — Adnotatio 7. Nobis scilicet, qui huic linguae non assuevimus, et ejusdem phraseologiam desideramus.
  2. Cf. Adnot. 8. — Adnotatio 8. Per res perceptibiles non illas tantum intelligo, quae legitime demonstrantur, sed etiam illas, quae morali certitudine amplecti, et sine admiratione audire solemus, tametsi demonstrari nequaquam possint. Euclidis propositiones a quovis percipiuntur, priusquam demonstrantur. Sic etiam historias rerum tam futurarum quam praeteritarum, quae humanam fidem non excedunt, ut etiam jura, instituta, et mores, perceptibiles voco, et claros, tametsi nequeunt mathematice demonstrari. Caeterum hieroglyphica, et historias, quae fidem omnem excedere videntur, imperceptibiles dico ; et tamen ex his plura dantur, quae ex nostra methodo investigari possunt, ut mentem autoris percipiamus.


Caput VI Tractatus theologico-politicus Caput VIII
Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils