Tractatus theologico-politicus/Caput V

De Spinoza et Nous.
Aller à : Navigation, rechercher



Benedictus de Spinoza

Caput V

De ratione, cur caeremoniae institutae fuerint,
et de fide historiarum, nempe, qua ratione,
et quibus ea necessaria sit



PraefatioCaput IIIIIIIVV
VIVIIVIIIIXX
XIXIIXIIIXIVXV
XVIXVIIXVIIIXIXXX



Traité
théologico-politique

Préface
I : De la prophétie
II : Des prophètes
III : De la vocation des Hébreux
IV : De la loi divine
V : Des cérémonies religieuses
VI : Des miracles
VII : De l'interprétation de l'Écriture
VIII : Authenticité du pentateuque
IX : Recherches sur les mêmes livres
X : Autres livres de l'ancien testament
XI : Sur les apôtres
XII : Sur la Parole de Dieu.
XIII : Simplicité morale de l'Écriture
XIV : Foi et philosophie
XV : Théologie et raison
XVI : Du fondement de l'État
XVII : Les droits du souverain
XVIII : Quelques principes politiques
XIX : Religion et politique
XX : Liberté de penser

Autres œuvres

In superiore capite ostendimus, legem divinam, quae homines vere beatos reddit, et veram vitam docet, omnibus esse hominibus universalem ; imo eam ex humana natura ita deduximus, ut ipsa humanae menti innata, et quasi inscripta existimanda sit. Cum autem caeremoniae, eae saltem, quae habentur in Vetere Testamento, Hebraeis tantum institutae, et eorum imperio ita accommodatae fuerint, ut maxima ex parte ab universa societate, non autem ab unoquoque exerceri potuerint, certum est, eas ad legem divinam non pertinere, adeoque nec etiam ad beatitudinem et virtutem aliquid facere ; sed eas solam Hebraeorum electionem, hoc est (per ea, quae in tertio capite ostendimus) solam corporis temporaneam foelicitatem, et imperii tranquillitatem respicere, proptereaque nonnisi stante eorum imperio, ullius usus esse potuisse. Si eae igitur in Vetere Testamento ad legem Dei referebantur, id propterea tantum fuit, quia ex revelatione vel ex fudamentis revelatis institutae fuerunt. Verum quia ratio tametsi solidissima apud communes theologos non multum valet, lubet hic haec, quae modo ostendimus Scripturae etiam authoritate confirmare ; et deinde ad majorem perspicuitatem ostendere, qua ratione, et quomodo caeremoniae ad imperium Judaerorum stabiliendum et conservandum inserviebant. Esaias nihil clarius docet, quam quod lex divina absolute sumpta significet illam legem universalem, quae in verâ vivendi ratione consistit, non autem caeremonias. Capite enim I v. 10 propheta gentem suam vocat ad Legem divinam ex se audiendam, ex qua prius omnia sacrificiorum genera secludit, et omnia festa, et tandem legem ipsam docet (vide v. 16-17), atque his paucis comprehendit, nempe in purificatione animi, et virtutis sive bonarum actionum usu seu habitu, et denique inopi auxilium ferendo. Nec minus luculentum testimonium est illud Psalmi 40 v. 7-9 ; hic enim Psaltes Deum alloquitur [heb.] sacrificium et munus non voluisti [1], aures mihi persodisti, holocaustum, et peccati oblationem non petiisti ; tuam voluntatem exequi, mi Deus, volui ; nam lex tua est im meis visceribus. Vocat igitur illam tantum legem Dei, quae visceribus, vel menti inscripta est, et ab ea caeremonias secludit ; nam eae ex solo instituto, et non ex natura sunt bonae, adeoque neque mentibus inscriptae. Praeter haec alia adhuc in Scriptura reperiuntur, quae idem testantur, sed haec duo attulisse sufficit. Quod autem caeremoniae nihil ad beatitudinem juvent, sed quod tantum imperii temporaneam foelicitatem respiciant, etiam ex ipsa Scriptura constat, quae pro caeremoniis nihil nisi corporis commoda, et delicias promittit, et pro sola lege divina universali beatitudinem. In quinque enim libris, qui Mosis vulgo dicuntur, nihil aliud, ut supra diximus, promittitur, quam haec temporanea foelicitas, nempe honores, sive fama, victoriae, divitiae, deliciae, et valetudo. Et quamvis quinque illi libri, praeter caeremonias, multa moralia contineant, haec tamen in iis non continentur, tanquam documenta moralia, omnibus hominibus universalia, sed tanquam mandata ad captum, et ingenium solius hebraeae nationis maxime accommodata, et quae adeo etiam solius imperii utilitatem spectant. Ex gr. Moses non tanquam doctor aut propheta Judaeus docet, ne occidant neque furentur, sed haec tanquam legislator et princeps jubet ; non enim documenta ratione comprobat, sed jussibus poenam addit, quae pro ingenio uiuscujusque nationis variare potest et debet, ut experientia satis docuit. Sic etiam jussum de non committendo adulterio, solius rei publicae et imperii utilitatem respicit ; nam si documentum morale docere voluisset, quod non solam reipublicae utilitatem, sed animi tranquillitatem, et veram uniuscujusque beatitudinem respiceret, tum non tantum actionem externam, sed et ipsum animi consensum damnaret, ut Christus fecit, qui documenta universalia tantum docuit (vide Matth. cap. 5 v. 28), et hac de causa Christus praemium spirituale, non autem ut Moses corporeum promittit ; nam Christus, uti dixi, non ad imperium conservandum, et leges instituendum, sed ad solam legem universalem docendum missus fuit ; et hinc facile intelligimus, Christum legem Mosis minime abrogavisse, quandoquidem Christus nullas novas leges in rempublicam introducere voluerit, nec aliud magis curaverit, quam documenta moralia docere, eaque a legibus Reipublicae distinguere, idque maxime propter Pharisaeorum ignorantiam, qui putabant, illum beate vivere, qui jura Reipublicae sive legem Mosis defendebat ; cum tamen ipsa, uti diximus, nullam nisi Reipublicae rationem habuerit, nec tam ad Hebraeos docendum, quam cogendum inserviverit. Sed ad nostrum propositum revertamur, et alia Scripturae loca, quae pro caeremoniis nihil praeter corporis commoda, et pro solâ lege divina universali beatitudinem promittunt, in medium proferamus. Inter prophetas nemo clarius quam Esaias hoc docuit ; hic enim cap. 58, postquam hypocrisin damnavit, libertatem, et charitatem erga se, et proximum commendat, et pro his haec promittit [heb.] tunc erumptet sicuti aurora lux tua, et tua sanitas protinus efflorescet, et ibit ante te justitia tua, et gloria Dei te [2] aggregabit etc. Post haec sabbatum etiam commendat, pro cujus in observando diligentia, hoc promittit [heb.] tunc [3] cum Deo delectaberis, et te [4] quitare faciam super excelsa terrae, et faciam, ut comedas haereditatem Jacobi, tui patris, ut os Jehovae locutum est. Videmus itaque prophetam pro libertate, et charitate mentem sanam in corpore sano, Deique gloriam etiam post mortem promittere : pro caeremoniis autem nihil nisi imperii securitatem, prosperitatem, et corporis foelicitatem. In Psalmis 15 et 24 nulla fit caeremoniarum mentio, sed tantum documentorum moralium, nimirum, quia in iis de sola beatitudine agitur, eaque sola proponitur, quamvis tamen parabolice ; nam certum est, ibi per montem Dei, ejusque tentoria, et horum inhabitationem, beatitudinem, et animi tranquillitatem, non vero montem Hierosolymae, neque Mosis tabernaculum intelligi ; haec enim loca a nemine inhabitabantur, nec nisi ab iis, qui ex sola tribu Levi erant, administrabantur. Porro omnes etiam illae Salomonis sententiae, quas in superiore capite attuli, pro solo cultu intellectus et sapientiae, veram promittunt beatitudinem, nempe, quod ex ea tandem timor Dei intelligetur, et Dei scientia invenietur. Quod autem Hebraei post destructum eorum imperium non tenentur caeremonias exercere, patet ex Jeremia, qui, ubi urbis vastationem prope instare vidit, et praedicat, ait Deum eos tantum diligere, qui sciunt et intelligunt, quod ipse exercet misericordiam, judicium, et justitiam in mundo ; adeoque in posterum non nisi eos, qui haec norunt, laude dignos aestimandos esse (vide cap. 9 v. 23), quasi diceret, Deum post urbis vastationem nihil singulare a Judaeis exigere, nec aliud ab iisdem in posterum petere praeter legem naturalem, quâ omnes mortales tenentur. Novum praeterea Testamentum hoc ipsum plane confirmat, in eo enim, uti diximus, documenta tantum moralia docentur, et pro iis regnum coeleste promittitur, caeremonias autem, postquam Euangelium aliis etiam gentibus, qui alterius Reipublicae jure tenebantur, praedicari incepit, missas fecerunt apostoli ; quod autem Pharisaei post amissum imperium eas, aut saltem magnam earum partem retinuerint, id magis animo Christianis adversandi, quam Deo placendi fecerunt. Nam post primam urbis vastationem, cum Babylonem captivi ducti fuerunt, quia tum in sectas non erant, quod sciam, divisi, statim caeremonias neglexerunt, imo toti legi Mosis valedixerunt, patriaeque jura oblivioni, ut plane superflua, tradiderunt, et se cum caeteris nationibus immiscere inceperunt, ut ex Hezdra, et Nehemia satis superque constat ; quare non dubium est, quin Judaei, jam post dissolutum imperium, lege Mosis non magis teneantur, quam antequam eorum societas, et Respublica inceperit ; dum enim inter alias Nationes, ante exitum ex Aegypto vixerunt, nullas leges peculiares habuerunt, nec ullo, nisi naturali jure, et sine dubio, etiam jure Reipublicae, in qua vivebant, quatenus legi divinae naturali non repugnabat, tenebantur. Quod autem Patriarchae Deo sacrificaverunt, id fecisse puto, ut suum animum, quem a pueritia sacrificiis assuetum habebant, magis ad devotionem incitarent ; omnes enim homines a tempore Enos sacrificiis plane consueverant, ita ut iis solis maxime ad devotionem incitarentur. Patriarchae igitur non ex jure aliquo divino imperante, vel ex universalibus fundamentis legis divinae edocti, sed ex sola illius temporis consuetudine, Deo sacrificaverunt, et si ex alicujus mandato id fecerunt, mandatum illud nullum aliud fuit, quam jus Reipublicae, in quâ vivebant, quo etiam (ut jam hic, et etiam capite tertio, cum de Malkitsedek loquuti sumus, notavimus) tenebantur.

His puto, me meam sententiam Scripturae authoritate confirmavisse ; superest jam ostendere, quomodo et qua ratione caeremoniae inserviebant ad imperium Hebraeorum conservandum, et stabiliendum ; quod quam paucissimis potero, ex universalibus fundamentis ostendam. Societas non tantum ad secure ab hostibus vivendum, sed etiam ad multarum rerum compendium faciendum, perutilis est, et maxime etiam necessaria ; nam, nisi homines invicem operam mutuam dare velint, ipsis et ars, et tempus deficeret ad se, quoad ejus fieri potest, sustentandum ,et conservandum. Non enim omnes ad omnia aeque apti sunt, nec unusquisque potis esset ad ea comparandum, quibus solus maxime indiget. Vires, et tempus, inquam, unicuique deficerent, si solus deberet arare, feminare, metere, molere, coquere, texere, fuere, et alia perplurima, ad vitam sustentandum efficere, ut jam taceam artes, et scientias, quae etiam ad perfectionem humanae naturae, ejusque beatitudinem sunt summe necessariae. Videmus enim eos, qui barbare sine politiâ vivunt, vitam miseram, et paene brutalem agere, nec tamen pauca illa, misera et impolita, quae habent, sine mutua opera, qualis qualis ea sit, sibi comparant. Jam si homines a natura ita essent constituti, ut nihil nisi id, quod vera ratio indicat, cuperent, nullis sane legibus indigeret societas, sed absolute sufficeret, homines vera documenta moralia docere, ut sponte integro et liberali animo id, quod vere utile est, agerent. Verum longe aliter cum humana natura constitutum est ; omnes quidem suum utile quaerunt, at minime ex sanae rationis dictamine, sed perplurimum ex sola libidine, et animi affectibus abrepti (qui nullam temporis futuri, aliarumque rerum rationem habent) res appetunt, utilesque judicant. Hinc fit, ut nulla societas possit substitere, absque imperio, et vi, et consequenter legibus, quae hominum libidinem, atque effraenatum impetum moderentur, et cohibeant : non tamen humana natura patitur absolute se cogi, ut Seneca Tragicus ait, violenta imperia nemo continuit diu ; moderata durant : quamdiu enim homines ex solo metu agunt, tamdiu id, quod maxime nolunt, faciunt, nec rationem utilitatis et necessitatis rei agendae tenent, sed id tantum curant, ne capitis, aut supplicii rei sint scilicet. Imo non possunt malo, aut damno imperatoris, quamvis cum suo magno etiam malo non tamen laetari, ipsique omnia mala non cupere, et, ubi poterunt, adferre. Homines deinde nihil minus pati possunt, quam suis aequalibus servire, et ab iis regi. Denique nihil difficilius, quam libertatem hominibus semel concessam iterum adimere. Ex his sequitur primo, quod vel tota societas, si fieri potest, collegialiter imperium tenere debet, ut sic omnes sibi, et nemo suo aequali servire teneatur, vel, si pauci, aut unus solus imperium teneat, is aliquid supra communem humanam naturam habere, vel saltem summis viribus conari debet, vulgo id persuadere. Deinde leges in quocunque imperio ita institui debent, ut homines non tam metu, quam spe alicujus boni, quod maxime cupiunt, retineantur ; hoc enim modo unusquisque cupide suum officium faciet. Denique quoniam obedientia in eo consistit, quod aliquis mandata ex sola imperantis authoritate exequatur, hinc sequitur eandem in societate, cujus imperium penes omnes est, et leges ex communi consensu sanciuntur, nullum locum habere, et, sive in tali societate leges augeantur, vel minuantur, populum nihilominus aeque liberum manere, quia non ex authoritate alterius, sed ex proprio suo consensu agit. At contra accidit, ubi unus solus imperium absolute tenet ; nam omnes ex sola authoritate unius mandata imperii exequuntur, adeoque, nisi ita ab initio educati fuerint, ut ab ore imperantis pendeant, difficile is poterit, ubi opus erit, novas leges instituere, et libertatem semel concessam populo adimere.

His sic universaliter consideratis, ad Hebraeorum rempublicam descendamus. Hi cum primum Egypto exiverunt, nullo alterius nationis jure amplius tenebantur, adeoque iis licebat, novas leges ad libitum sancire, sive nova jura constituere, et imperium, ubicunque locorum vellent, tenere et, quas terra vellent, occupare. Attamen ad nihil minus erant apti, quam ad jura sapienter constituendum, et imperium penes sese collegialiter retinendum ; rudis fere ingenii omnes erant, et misera servitute confecti. Imperium igitur penes unum tantum manere debuit, qui caeteris imperaret, eosque vi cogeret, et qui denique leges praescriberet, et imposterum eas interpretaretur. Hoc autem imperium Moses facile retinere potuit, quia divina virtute supra caeteros excellebat, et se eam habere populo persuasit, multisque testimoniis ostendit (vide Exodi cap. 14 vers. ultimo, et cap. 19 v. 9) ; is itaque virtute, qua pollebat, divinâ jura constituit, et populo praescripsit : at in iis summam curam gessit, ut populus, non tam metu, quam spontè suum officium faceret ; ad quod haec duo eum maxime cogebant, populi scilicet ingenium contumax (quod sola vi cogi non patitur), et instans bellum ; ubi, ut res prospere cedant, milites magis hortari, quam poenis, et minis territare necesse est : sic enim unusquisque magis studet virtute, et magnanimitate animi clarere, quam supplicium tantum vitare. Hac igitur de causâ Moses virtute, et jussu divino religionem in rempublicam introduxit, ut populus non tam ex metu, quam devotione suum officium faceret. Deinde eos beneficiis obligavit, et divinitus multa in futurum promisit, nec leges admodum severas sancivit, quod unusquisque, qui iis studuit, facile nobis concedet, praecipue si ad circumstantias, quae ad aliquem reum damnandum requirebantur, attenderit. Denique, ut populus, qui sui juris esse non poterat, ab ore imperantis penderet, nihil hominibus scilicet servituti assuetis ad libitum agere concessit ; nihil enim populus agere poterat, quin simul teneretur legis recordari, et mandata exequi, quae a solo imperantis arbitrio pendebant ; non enim ad libitum, sed secundum certum, et determinatum jussum legis licebat arare, seminare, metere, item nec aliquid comedere, induere, neque caput, et barbam radere, neque laetari, nec absolute aliquid agere licebat, nisi secundum jussa, et mandata in legibus praescripta, nec hoc tantum, sed etiam in postibus, manibus, et inter oculos signa quaedam habere tenebantur, quae eos semper obedientiam monerent. Hic igitur scopus caeremoniarum fuit, ut homines nihil ex proprio decreto, sed omnia ex mandato alterius agerent, et continuis actionibus, et meditationibus faterentur, se nihil prorsus sui, sed omnino alterius juris esse : ex quibus omnibus luce clarius constat, caeremonias ad beatitudinem nihil facere, et illas Veteris Testamenti, imo totam legem Mosis nihil aliud, quam Hebraeorum imperium, et consequenter nihil praeter corporis commoda spectavisse. Quod autem ad christianorum caeremonias attinet, nempe baptismum, coenam dominicam, festa, orationes externas, et si quae adhuc aliae, quae toti christianismo communes sunt, semperque fuerunt, si eae unquam a Christo, aut ab apostolis institutae sunt (quod adhuc mihi non satis constat), eae nonnisi ut universalis Ecclesiae signa externa institutae sunt, non autem ut res, quae ad beatitudinem aliquid faciunt, vel quae aliquid sanctimoniae in se habeant ; quare, quamvis hae caeremoniae non ratione imperii, ratione tamen integrae societatis tantum institutae sunt ; adeoque ille, qui solus vivit, iis minime tenetur ; imo, qui in imperio, ubi christiana religio interdicta est, vivit, is ab his caeremoniis abstinere tenetur, et nihilominus poterit beate vivere. Hujus rei exemplum in regno Japonensium habetur, ubi christiana religio interdicta est, et Belgae, qui ibi habitant, ex mandato societatis Indiae Orientalis ab omni externo cultu abstinere tenentur ; nec hoc alia authoritate jam confirmare puto ; et quamvis non difficile foret, hoc ipsum etiam ex fundamentis Novi Testamenti deducere, et forte claris insuper testimoniis ostendere, haec tamen libentius missa facio, quia ad alia festinat animus. Pergo itaque ad id, de quo secundo loco in hoc capite agere constitui ; scilicet quibus, et qua ratione fides historiarum in Sacris contentarum necessaria sit : Ut autem hoc lumine naturali investigetur, sic procedendum videtur.

Si quis hominibus aliquid suadere, vel dissuadere vult, quod per se notum non est, is, ut id iidem amplectantur, rem suam ex concessis deducere, eosque experientia vel ratione convincere debet, nempe ex rebus, quas per sensus experti sunt, in natura contingere, vel ex axiomatibus intellectualibus per se notis : at ni experientia talis sit, ut clare, et distincte intelligatur, quamvis hominem convincat, non tamen poterit ipsa intellectum aeque afficere, ejusque nebulas dissipare, ac cum res docenda ex solis axiomatibus intellectualibus, hoc est, ex sola virtute intellectus, ejusque in percipiendo ordine, deducitur, praesertim si quaestio de re spirituali, et quae sub sensus nullo modo cadit, sit. Verum quia ad res ex solis notionibus intellectualibus deducendum, longa perceptionum concatenatio saepissime requiritur, et praeterea etiam summa praecautio, ingenii perspicacitas, et summa continentia, quae omnia raro in hominibus reperiuntur, ideo homines ab experientia doceri malunt, quam omnes suas perceptiones ex paucis axiomatibus deducere, et invicem concatenare ; unde sequitur, quod si quis doctrinam aliquam integram nationem, ne dicam, universum humanum genus docere, et ab omnibus in omnibus intelligi vult, is rem suam solâ experientiâ confirmare tenetur, rationeque suas, et rerum docendarum definitiones ad captum plebis, quae maximam humani generis partem componit, maxime accommodare, non autem eas concatenare, neque definitiones, prout ad rationes melius concatenandum inserviunt, tradere ; alias doctis tantum scribet, hoc est, a paucissimis tantum hominibus, si cum reliquis comparentur, poterit intelligi. Cum itaque tota Scriptura in usum integrae nationis prius, et tandem universi humani generis revelata fuerit, necessario ea, quae in ipsa continentur, ad captum plebis maxime accommodari debuerunt, et solâ experientiâ comprobari. Rem clarius explicemus. Quae Scriptura docere vult, quae solam speculationem spectant, haec potissimum sunt, nempe dari Deum, sive ens, quod omnia fecit, et summâ sapientiâ dirigit, et sustentat, et quod hominum summam habet curam, nempe eorum, qui piè et honestè vivant : reliquos autem multis suppliciis punit, et a bonis segregat. Atque haec Scriptura sola experientia comprobat, nempe iis, quas narrat, historiis, nec ullas harum rerum definitiones tradit, sed omnia verba, et rationes captui plebis accommodat. Et quamvis experientia nullam harum rerum claram cognitionem dare possit, nec docere, quid Deus sit, et qua ratione res omnes sustentet, et dirigat, hominumque curam habeat, potest tamen homines tantum docere, et illuminare, quantum ad obedientiam, et devotionem eorum animis imprimendum sufficit. Atque ex his satis clare constare puto, quibus, et qua ratione fides historiarum in Sacris contentarum necessaria sit : ex modo ostensis enim evidentissime sequitur, earum notitiam, et fidem vulgo, cujus ingenium ad res clare, et distincte percipiendum non valet, summe esse necessariam. Deinde, eum, qui eas negat, quia non credit Deum esse, neque eum rebus, et hominibus providere, impium esse : qui autem eas ignorat, et nihilominus lumine naturali novit, Deum esse, et quae porro diximus, et deinde veram vivendi rationem habet, beatum omnino esse, imo vulgo beatiorem, quia praeter veras opiniones, clarum insuper, et distinctum habet conceptum : denique sequitur, eum, qui has historias Scripturae ignorat, nec lumine naturali aliquid novit, si non impium, sive contumacem, inhumanum tamen esse, et paene brutum, nec ullum Dei donum habere. Verum hic notandum, nos cum dicimus, notitiam historiarum vulgo summe esse necessariam, non intelligere notitiam omnium prorsus historiarum, quae in Sacris Literis continentur, sed tantum earum, quae praecipue sunt, et quae solae, sine reliquis, doctrinam, quam modo diximus, evidentius ostendunt, hominumque animos maxime movere possunt. Nam, si omnes Scripture historiae necessariae essent ad ejus doctrinam probandam, nec conclusio elici posset, nisi ex universali consideratione omnium prorsus historiarum, quae in ipsa continentur, tum sane ejus doctrinae demonstratio, et conclusio non tantum plebis, sed absolute humanum captum, et vires superaret ; quis enim ad tam magnum numerum historiarum simul attendere posset, et ad tot circumstantias, et partes doctrinae, quae ex tot tamque diversis historiis deberet elici. Ego saltem mihi non possum persuadere, quod homines illi, qui nobis Scripturam, prout eam habemus, reliquerunt, tanto ingenio abundaverint, ut talem demonstrationem investigare potuerint, et multo minus, quod doctrina Scripturae non posset intelligi, nisi auditis litibus Isaaci, Achitophelis consiliis Absolomo datis, et bello civili Judaeorum, et Israëlitarum, et aliis ad hunc modum Chronicis ; aut quod primis Judaeis, qui tempore Mosis vixerunt, ipsa doctrina ex historiis non aeque facile demonstrari potuerit, ac iis, qui tempore Hesdrae vixerunt. Sed de his fusius in sequentibus. Vulgus itaque eas tantum historias, quae maxime eorum animos ad obendientiam et devotionem movere possunt, scire tenetur. At ipsum vulgus non satis aptum est ad faciendum de iis judicium, utpote quod magis narrationibus, et rerum singulari et inexpectato eventu, quam ipsa historiarum doctrinâ delectatur : atque hac de causa praeter lectionem historiarum Pastoribus sive Ecclesiae ministris insuper indiget, qui ipsum pro imbecillitate ejus ingenii doceant. Attamen ne a nostro proposito divagemur, sed id, quod praecipue intendebamus ostendere, concludamus, nempe fidem historiarum, quaecunque demus eae sint, ad legem divinam non pertinere, nec homines per se beatos reddere, neque ullam utilitatem, nisi ratione doctrinae, habere, qua sola ratione aliae historiae aliis praestantiores possunt esse. Narrationes igitur in Vetere, et Novo Testamento contentae, reliquis profanis, & ipsae etiam inter se, unae aliis praestantiores sunt, pro ratione salutarium opinionum, quae ex iis sequuntur. Quare si historias Sacrae Scripturae legerit, eique in omnibus fidem habuerit, nec tamen ad doctrinam, quam ipsa iisdem docere intendit, attenderit, nec vitam emendaverit, perinde ipsi est, ac si Alcoranum, aut poëtarum fabulas scenicas, aut saltem communia chronica ea attentione, qua vulgus solet, legisset ; et contra, uti diximus, is, qui eas plane ignorat, et nihilominus salutares habet opiniones, veramque vivendi rationem, is absolute beatus est, et revera Christi Spiritum in se habet. At Judaei contra plane sentiunt ; statuunt enim veras opiniones, veramque vivendi rationem nihil prodesse ad beatitudinem, quamdiu homines eas ex solo lumine naturali amplectuntur, et non ut documenta Mosi prophetice revelata : hoc enim Maimonides cap. 8 Regum lege 11 aperte his verbis audet affirmare, [heb.] omnis, qui ad se suscipit [5] septem praecepta, et ea diligenter exequutus fuerit, is ex piis Nationum est, et haeres futuri mundi : videlicet si ipsa susceperit et exequutus fuerit, propterea, quod Deus ea in lege praeceperit, et quod nobis per Mosen revelaverit, quod filiis Noae eadem antea praecepta fuerunt, sed si ea a ratione ductus exequutus fuerit, hic non est incola, nec ex piis, nec ex scientibus Nationum. Haec sunt verba Maimonidis, quibus R. Joseph filius Shem Tob in suo libro, quem vocat Kebod Elohim, seu gloriam Dei addit, quod quamvis Aristoteles (quem summam Ethicam scripsisse putat, et supra omnes aestimat) nihil eorum, quae ad veram Ethicam spectant, et quae etiam in sua Ethica amplexus est, omisisset, sed omnia diligenter exequutus fuisset, hoc tamen ipsi ad salutem prodesse non potuit, quia ea, quae docet, non amplexus est, ut documenta divina prophetice revelata, sed ex solo dictamine rationis. Verum haec omnia mera esse figmenta, et nullis rationibus, neque Scripturae authoritate suffulta, unicuique haec attente legenti satis constare existimo, quare ad eandem rem refutandum, ipsam recenfuisse sufficit ; nec etiam eorum sententiam hic refutare in animo est, qui nimirum statuunt, lumen naturale nihil sani de iis, quae ad veram salutem spectant, docere posse ; hoc enim ipsi, qui nullam sanam rationem sibi concedunt, nulla etiam ratione probare possunt ; et si aliquid supra rationem se habere venditant, id merum est figmentum, et longe infra rationem, quod jam satis eorum communis vivendi modus indicavit. Sed de his non est opus apertius loqui. Hoc tantum addam, nos neminem, nisi ex operibus cognoscere posse ; qui itaque his fructibus abundaverit, scilicet charitate, gaudio, pace, longanimitate, benignitate, bonitate, fide, mansuetudine, et continentia, adversus quos (ut Paulus in epistola ad Galatas cap. 5 v. 22 ait) lex non est posita, is, sive ex sola ratione, sive ex sola Scriptura edoctus sit, a Deo revera edoctus est, et omnino beatus. His itaque omnia, quae circa legem divinam agere constitueram, absolvi.

Adnotationes

  1. Est phrasis ad significandum perceptionem.
  2. Hebraismus, quo tempus mortis significatur, aggregari ad populos suos, mori significat, vide Genes. cap. 49 v. 29, 33.
  3. Significat honeste delectari sicuti etiam belgice dicitur, met Godt, en met eere.
  4. Significat imperium, tanquam equum fraeno tenere.
  5. NB. Judaeos putare, Deum Noae septem praecepta dedisse, et iis solis omnes nationes teneri : Hebraeae autem soli alia perplurima praeterea dedisse, ut eam beatiorem reliquis faceret.


Caput IV Tractatus theologico-politicus Caput VI
Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils