Tractatus theologico-politicus/Caput IV

De Spinoza et Nous.
Aller à : Navigation, rechercher



Benedictus de Spinoza

Caput IV

De lege divina



PraefatioCaput IIIIIIIVV
VIVIIVIIIIXX
XIXIIXIIIXIVXV
XVIXVIIXVIIIXIXXX



Traité
théologico-politique

Préface
I : De la prophétie
II : Des prophètes
III : De la vocation des Hébreux
IV : De la loi divine
V : Des cérémonies religieuses
VI : Des miracles
VII : De l'interprétation de l'Écriture
VIII : Authenticité du pentateuque
IX : Recherches sur les mêmes livres
X : Autres livres de l'ancien testament
XI : Sur les apôtres
XII : Sur la Parole de Dieu.
XIII : Simplicité morale de l'Écriture
XIV : Foi et philosophie
XV : Théologie et raison
XVI : Du fondement de l'État
XVII : Les droits du souverain
XVIII : Quelques principes politiques
XIX : Religion et politique
XX : Liberté de penser

Autres œuvres

Legis nomen absolute sumptum significat id, secundum quod unumquodque individuum, vel omnia vel aliquot ejusdem speciei una, eademque certa ac determinata ratione agunt ; ea vero vel a necessitate naturae, vel ab hominum placito dependet : Lex, quae a necessitate naturae dependet, illa est, quae ex ipsa rei natura sive definitione necessario sequitur ; ab hominum placito autem, et quae magis proprie jus appellatur, est ea, quam homines ad tutius, et commodius vivendum, vel ob alias causas, sibi et aliis praescribunt. Ex. gr. quod omnia corpora, ubi in alia minora impingunt, tantum de suo motu amittunt, quantum aliis communicant, lex est universalis omnium corporum, quae ex necessitate naturae sequitur. Sic etiam, quod homo, cum unius rei recordetur, statim recordetur alterius similis, vel quam simul cum ipsa perceperat, lex est, quae ex naturâ humanâ necessario sequitur. At quod homines de suo jure, quod ex natura habent, cedant, vel cedere cogantur, et certae rationi vivendi sese adstringant, ex humano placito pendet. Et quamvis absolute concedam omnia ex legibus universalibus naturae determinari ad existendum, et operandum, certa, ac determinata ratione, dico tamen has leges ex placito hominum pendere.I. Quia homo, quatenus pars est naturae, eatenus partem potentiae naturae constituit ; quae igitur ex necessitate naturae humanae sequuntur, hoc est, ex natura ipsa, quatenus eam per naturam humanam determinatam concipimus, ea, etiamsi necessario, sequuntur tamen ab humanâ potentiâ, quare sanctionem istarum legum ex hominum placito pendere optime dici potest, quia praecipue a potentia humanae mentis ita pendet, ut nihilominus humana mens, quatenus res sub ratione veri, et falsi percipit, sine hisce legibus clarissime concipi possit, at non sine lege necessaria, ut modo ipsam definivimus. II. Has leges ex placito hominum pendere etiam dixi, quia res per proximas suas causas definire, et explicare debemus, et illa universalis consideratio de fato, et concatenatione causarum, minime nobis inservire potest ad nostras cogitationes circa res particulares formandas, atque ordinandas. Adde, quod nos ipsam rerum coordinationem, et concatenationem, hoc est, quomodo res revera ordinatae, et concatenatae sunt, plane ignoremus, adeoque as usum vitae melius, imo necesse est, res ut possibiles considerare. Haec de lege absolute considerata.

Verum enimvero quoniam nomen legis per translationem ad res naturales applicatum videtur, et communiter per legem nihil aliud intelligitur, quam mandatum, quod homines et perficere, et negligere possunt, utpote, quia potentiam humanam sub certis limitibus, ultra quos se extendit, constringit, nec aliquid supra vires imperat ; ideo Lex particularius definienda videtur, nempe, quod sit ratio vivendi, quam homo sibi, vel aliis ob aliquem finem praescribit. Attamen, quoniam verus finis legum paucis tantum patere solet, et perplurimum homines ad eum percipiendum fere inepti sunt, et nihil minus quam ex ratione vivunt, ideo legislatores, ut omnes aeque constringerent, alium finem, longe diversum ab eo, qui ex legum natura necessario sequitur, sapienter statuerunt, nempe legum propugnatoribus promittendo id, quod vulgus maxime amat, et contra iis, qui eas violarent, minitando id, quod maxime timet ; sicque conati sunt vulgum, tanquam equum fraeno, quoad ejus fieri potest, cohibere ; unde factum est, ut pro lege maxime haberetur ratio vivendi, quae hominibus ex aliorum imperio praescribitur : et consequenter ut ii, qui legibus otemperant, sub lege vivere dicantur, et servire videantur, et revera qui unicuique suum tribuit, quia patibulum timet, is ex alterius imperio et malo coactus agit, nec justus vocari potest ; at is, qui unicuique suum tribuit, ex eo quod veram legum rationem, et earum necessitatem novit, is animo constanti agit, et ex proprio, non vero alieno decreto, adeoque justus merito vocatur : quod etiam Paulum docere voluisse puto, cum dixit, eos, qui sub lege vivebant, per legem justificari non potuisse ; justitia enim, ut communiter definitur, est constans et perpetua voluntas jus suum cuique tribuendi ; et ideo Salomon cap. 21 v. 15 Prov. ait, Justum laetari, cum sit Judicium, iniquos autem pavere. Cum itaque Lex nihil aliud sit, quam ratio vivendi, quam homines ob aliquem finem sibi, vel aliis praescribunt, ideo Lex distinguenda videtur in humanam, et divinam ; per humanam intelligo rationem vivendi, quae ad tutendam vitam, et rempublicam tantum inservit ; per divinam autem, quae solum summum bonum, hoc est, Dei veram cognitionem, et amorem spectat. Ratio, cur hanc legem voco divinam, est propter summi boni naturam, quam hic paucis, et quam clare potero, jam ostendam.

Cum melior pars nostri sit intellectus, certum est, si nostrum utile revera quaerere velimus, nos supra omnia debere conari, ut eum quantum fieri potest, perficiamus ; in ejus enim perfectione summum nostrum bonum consistere debet. Porro quoniam omnis nostra cognitio, et certitudo, quae revera omne dubium tollit, a sola Dei cognitione dependet, tum quia sine Deo nihil esse, neque concipi potest, tum etiam, quia de omnibus dubitare possumus, quam diu Dei nullam claram, et distinctam habemus ideam, hinc sequitur, summum nostrum bonum, et perfectionem a sola Dei cognitione pendere etc. Deinde cum nihil sine Deo nec esse, nec concipi possit, certum est, omnia, quae in natura sunt, Dei conceptum, pro ratione suae essentiae suaeque perfectionis involvere, atque exprimere, ac proinde nos, quo magis res naturales cognoscimus, eo majorem, et perfectiorem Dei cognitionem acquirere ; vel (quoniam cognitio effectus per causam nihil aliud est, quam causae proprietatem aliquam cognoscere) quo magis res naturales cognoscimus, eo Dei essentiam (quae omnium rerum causa est) perfectius cognoscere ; atque adeo tota nostra cognitio, hoc est, summum nostrum bonum, non tantum a Dei cognitione dependet, sed in eadem omnino consistit : quod etiam ex hoc sequitur, quod homo pro natura, et perfectione rei, quam prae reliquis amat, eo etiam perfectior est, et contra : adeoque ille necessario perfectissimus est, et de summa beatitudine maxime participat, qui Dei, entis nimirum perfectissimi, intellectualem cognitionem supra omnia amat, eâdemque maxime delectatur. Huc itaque nostrum summum bonum, nostraque beatitudo redit, in cognitionem scilicet et amorem Dei. Media igitur, quae hic finis omnium humanarum actionum, nempe ipse Deus, quatenus ejus idea in nobis est; exigit, jussa Dei vocari possunt, quia quasi ab ipso Deo, quatenus in nostra mente existit, nobis praescribuntur, atque adeo ratio vivendi, quae hunc finem spectat, lex Divina optime vocatur. Quaenam autem haec media sint, et quaedam ratio vivendi, quam hic finis exigit, et quomodo hunc optimae reipublicae fundamenta sequantur, et ratio vivendi inter homines, ad universalem Ethicam pertinet. Hic non nisi de lege divina in genere pergam agere.

Cum itaque amor Dei summa hominis foelicitas sit, et beatitudo, et finis ultimus, et scopus omnium humanarum actionum, sequitur eum tantum legem divinam sequi, qui Deum amare curat, non ex timore supplicii, nempe prae amore alterius rei, ut deliciarum, famae etc., sed ex eo solo, quod Deum novit, sive quod novit, Dei cognitionem, et amorem, summum esse bonum. Legis igitur divinae summae, ejusque summum praeceptum est, Deum ut summum bonum amare, nempe ut jam diximus, non ex metu alicujus supplicii, et poenae, nec prae amore alterius rei, quâ delectari cupimus : hoc enim idea Dei dictat, Deum summum esse nostrum bonum, sive Dei cognitionem, et amorem, finem esse ultimum, ad quem omnes actiones nostrae sunt dirigendae. Homo tamen carnalis haec intelligere nequit, et ipsi vana videntur, quia nimis jejunam Dei habet cognitionem, et etiam quia in hoc summo bono nihil repperit, quod palpet, comedat, aut denique quod carnem, quâ maxime delectatur, afficiat, utpote, quod in sola speculatione, et pura mente consistit. At ii, qui norunt se nihil intellectu, et sana mente praestantius habere, haec, sine dubio, solidissima judicabunt. Explicuimus itaque, in quo potissimum lex divina consistit, et quaenam sint leges humanae, nempe omnes illae, quae alium scopum collimant, nisi ex revelatione fancitae fuerint ; nam hac etiam consideratione res ad Deum referuntur (ut supra ostendimus), et hoc sensu lex Mosis, quamvis non universalis, sed maxime ad ingenium et singularem conservationem unius populi accommodata fuerit, vocari tamen potest Lex Dei, sive Lex divina ; quandoquidem credimus, eam lumine prophetico fancitam fuisse. Si jam ad Naturam legis divinae naturalis, ut eam modo explicuimus, attendamus, videbimus, I. eam esse universalem, sive omnibus hominibus communem ; eam enim ex universali humanâ naturâ deduximus ; II. eam non exigere fidem historiarum, quaecumque demum eae fuerint, nam quandoquidem haec Lex divina naturalis ex sola consideratione humanae naturae intelligatur, certum est, nos eam aeque concipere posse in Adamo, ac alio quocunque homine, aeque in homine, qui inter homines vivit, ac in homine, qui solitariam vitam agit. Nec fides historiarum, quantumvis certa, Dei cognitionem, et consequenter nec etiam Dei amorem nobis dare potest ; amor enim Dei ab ejus cognitione oritur ; ejus autem cognitio ex communibus notionibus per se certis, et notis hauriri debet, quare longe abest, ut fides historiarum requisitum sit necessarium, ut ad summum nostrum bonum perveniamus. Attamen, quamvis fides historiarum Dei cognitionem et amorem nobis dare nequeat, earum tamen lectionem, ratione vitae civilis, perutilem esse, non negamus ; quo enim hominum mores, et conditiones, quae ex nulla re melius, quam ex eorum actionibus nosci possunt, observaverimus, et melius noverimus, eo inter ipsos cautius vivere, nostrasque actiones, et vitam eorum ingenio, quantum ratio fert, melius accommodare poterimus. Videmus III. hanc legem divinam naturalem non exigere caeremonias, hoc est, actiones, quae in se indifferentes sunt, et solo instituto bonae vocantur, vel, quae aliquod bonum ad salutem necessarium repraesentant, vel, si mavis, actiones, quarum ratio captum humanum superat ; nihil enim lumen naturale exigit, quod ipsum lumen non attingit, sed id tantum, quod nobis clarissime indicare potest, bonum, sive medium ad nostram beatitudinem esse : Quae autem ex solo mandato, et instituto bona sunt, vel ex eo, quod alicujus boni sint repraesentamina, ea nostrum intellectum perficere nequeunt, nec aliud, nisi merae umbrae sunt, nec inter actiones, quae quasi proles, aut fructus intellectus, et sanae mentis sunt, numerari possunt. Quod hic non opus est, prolixius ostendere. IV. Denique vidimus summum legis divinae praemium esse, ipsam legem, nempe Deum cognoscere, eumque ex vera libertate, et animo integro et constante amare, poenam autem, horum privationem, et carnis servitutem, sive animum inconstantem, et fluctuantem. His sic notatis inquirendum jam est, I. num lumine naturali concipere possumus, Deum veluti legislatorem, aut principem leges hominibus praescribentem ; II. quid Sacra Scriptura de lumine, et lege hac naturali doceat ; III. quem ad finem caeremoniae olim institutae fuerunt ; IV. denique quid referat sacras historias scire, et eis credere ? De primis duobus in hoc capite, de duobus autem ultimis in sequente agam. Quid circa primum statuendum sit, facile deducitur ex natura voluntatis Dei, quae a Dei intellectu non nisi respectu nostrae rationis distinguitur, hoc est, Dei voluntas, et Dei intellectus in se revera unum et idem sunt ; nec distinguuntur, nisi respectu nostrarum cogitationum, quas de Dei intellectu formamus. Exempli gratia, cum ad hoc tantum attendimus, quod natura trianguli in natura divina ab aeterno continetur, tanquam aeterna veritas, tum dicimus Deum trianguli ideam habere, sive naturam trianguli intelligere ; sed cum postea ad hoc attendimus, quod natura trianguli sic in natura divina continetur, ex sola necessitate divinae naturae, et non ex necessitate essentiae et naturae trianguli, imo, quod necessitas essentiae, et proprietatum trianguli, quatenus etiam ut aeternae veritates concipiuntur, a sola necessitate divinae naturae et intellectus pendeat, et non ex natura trianguli, tum id ipsum, quod Dei intellectum vocavimus, Dei voluntatem sive decretum appellamus. Quare respectu Dei unum et idem affirmamus, cum dicimus, Deum ab aeterno decrevisse, et voluisse tres angulos trianguli aequales esse duobus rectis, vel Deum hoc ipsum intellexisse. Unde sequitur, Dei affirmationes et negationes aeternam semper necessitatem sive veritatem involvere. Si itaque, exempli gratia, Deus Adamo dixit, se nolle, ut de arbore cognitionis boni et mali comederet, contradictionem implicaret, Adamum de illa arbore posse comedere, adeoque impossibile foret, ut Adamus de ea comederet ; nam divinum illud decretum aeternam necessitatem et veritatem debuisset involvere. Verum quoniam Scriptura tamen narrat, Deum id Adamo praecepisse, et nihilominus Adamum de eadem comedisse, necessario dicendum est, Deum Adamo malum tantum revelavisse, quod eum necessario sequeretur, si de illa arbore comederet, at non necessitatem consecutionis illius mali : Unde factum est, ut Adamus illam revelationem non ut aeternam et necessariam veritatem perceperit, sed ut legem, hoc est, ut institutum, quod lucrum aut damnum sequitur, non ex necessitate et natura actionis patratae, sed ex solo libitu et absoluto imperio alicujus Principis. Quare illa revelatio respectu solius Adami, et propter solum defectum ejus cognitionis lex fuit, Deusque quasi legislator aut Princeps. Et hac etiam de causa, nempe ob defectum cognitionis, Decalogus, respectu Hebraeorum tantum, lex fuit ; nam quoniam Dei existentiam ut aeternam vertitatem non noverant, ideo id, quod ipsis in Decalogo revelatum fuit, nempe Deum existere, Deumque solum adorandum esse, tanquam legem percipere debuerunt : quod si Deus nullis mediis corporeis adhibitis, sed immediate iis loquutus fuisset, hoc ipsum non tanquam legem, sed tanquam aeternam veritatem percepissent. Atque hoc, quod de Israëlitis et Adamo dicimus, de omnibus etiam Prophetis, qui nomine Dei leges scripserunt, dicendum, videlicet, quod Dei decreta non adaequate, ut aeternas veritates perceperunt. Ex. gr. de ipso Mose etiam dicendum est, eum ex revelatione vel ex fundamentis ei revelatis percepisse modum, quo populus Israëliticus in certa mundi plaga optime uniri posset, et integram societatem formare, sive imperium erigere ; deinde etiam modum, quo ille populus optime posset cogi ad obediendum, sed non percepisse, nec ipsi revelatum fuisse, modum illum optimum esse, neque etiam, quod ex populi communi obedientiâ in tali mundi plaga necessario sequeretur scopus, ad quem collimabant. Quapropter haec omnia non ut aeternas veritates, sed ut praecepta et instituta percepit, et tanquam Dei leges praescripsit ; et hinc factum est, ut Deum rectorem, legislatorem, regem, misericordem, justum etc. imaginaretur ; cum tamen haec omnia solius humanae naturae sint attributa, et a natura divina prorsus removenda : atque hoc inquam de solis Prophetis dicendum, qui nomine Dei leges scripserunt, non autem de Christo ; de Christo enim, quamvis is etiam videatur leges Dei nomine scripsisse, sentiendum tamen est, eum res vere et adaequate percepisse : nam Christus non tam Propheta, quam os Dei fuit. Deus enim per mentem Christi (ut in cap. I ostendimus) sicuti ante per Angelos, nempe per vocem creatam, visiones etc. quaedam humano generi revelavit. Quapropter aeque a ratione alienum esset, statuere Deum suas revelationes opinionibus Christi accommodavisse, ac, quod Deus antea suas revelationes opinionibus angelorum, hoc est, vocis creatae, et visionum accommodaverit, ut res revelandas Prophetis communicaret, quo quidem nihil absurdius statui posset ; praesertim cum non ad solos Judaeos, sed totum humanum genus docendum missus fuerit, adeoque non satis erat, ut mentem opinionibus Judaeorum tantum accommodatam haberet, sed opinionibus et documentis humano generi universalibus, hoc est, notionibus communibus, et veris. Et sane ex hoc, quod Deus Christo, sive ejus menti sese immediate revelaverit, et non ut Prophetis, per verba, et imagines, nihil aliud intelligere possumus, quam quod Christus res revelatas vere percepit, sive intellexit ; tum enim res intelligitur, cum ipsa purâ mente extra verba et imagines percipitur. Christus itaque res revelatas vere et adequate percepit ; si igitur eas tanquam leges unquam praescripsit, id propter populi ignorantiam et pertinaciam fecit ; quare hac in re vicem Dei gessit, quod sese ingenio populi accommodavit, et ideo, quamvis aliquantulum clarius, quam caeteri Prophetae loquutus sit, obscure tamen, et saepius per parabolas res revelatas docuit, praesertim quando iis loquebatur, quibus nondum datum erat, intelligere regnum coelorum (vide Matth. cap. 13 v. 10 etc.), et sine dubio eos, quibus datum erat mysteria coelorum noscere, res ut aeternas veritates docuit, non vero ut leges praescripsit, et hac ratione eos a servitute legis liberavit, et nihilominus legem hoc magis confirmavit et stabilivit, eorumque cordibus penitus inscripsit. Quod etiam Paulus quibusdam in locis indicare videtur : nempe Epistol. ad Rom. cap. 7 v. 6 et cap. 3 v. 28. Attamen nec ille etiam aperte loqui vult, sed, ut ipse ait cap. 3 v. 5 et cap. 6 v. 19 ejusdem Epistolae, humano more loquitur, quod expresse dicit, cum Deum justum vocat, et sine dubio etiam propter carnis imbecillitatem Deo misericordiam, gratiam, iram, etc. affingit, et ingenio plebis, sive (ut ipse etiam ait cap. 3 v. 1-2 Epistol. 1 ad Corinth.) hominum carnalium sua verba accommodat : nam cap. 9 v. 18 epist. ad Rom. absolute docet, Dei iram, ejusque misericordiam non ab humanis operibus, sed a sola Dei vocatione, hoc est, voluntate pendere ; deinde quod ex operibus legis nemo fiat justus, sed ex sola fide (vide ep. ad Rom. cap. 3 v. 28), per quam sane nihil aliud intelligit, quam plenum animi consensum, et denique, quod nemo fiat beatus, nisi mentem Christi in se habeat (vide Epist. ad Rom. cap. 8 v. 9), quâ scilicet leges Dei, ut aeternas veritates percipiat. Concludimus itaque, Deum non nisi ex captu vulgi, et ex solo defectu cogitationis tanquam legislatorem aut principem describi, et justum, misericordem, etc. vocari, Deumque revera ex solius suae naturae, et perfectionis necessitate agere, et omnia dirigere, et ejus denique decreta, et volitiones aeternas esse veritates, semperque necessitatem involvere : idque est, quod primo in loco explicare, et ostendere constitueram. Ad secundum igitur transeamus, et Sacram Paginam percurramus, et quid ipsa de lumine naturali et lege hac divina docet, videamus. Primum, quod nobis occurrit, est ipsa primi hominis historia, ubi narratur, Deum Adamo praecepisse, ne comederet de fructu arboris cognitionis boni et mali, quod significare videtur, Deum Adamo praecepisse bonum agere, et quaerere sub ratione boni, et non quatenus contrarium est malo, hoc est, ut bonum ex amore boni quaereret, non autem ex timore mali : qui enim, ut jam ostendimus, bonum agit ex vera boni cognitione et amore, libere et constanti animo agit, qui autem ex timore mali, is malo coactus, et serviliter agit, et sub imperio alterius vivit, atque adeo hoc unicum, quod Deus Adamo praecipit, totam legem divinam naturalem comprehendit, et cum dictamine luminis naturalis absolute convenit, nec difficile esset, totam istam primi hominis historiam, sive parabolam ex hoc fundamento explicare ; sed malo id missum facere, cum quia non possum absolute esse certus, num mea explicatio cum scriptoris mente conveniat, tum quia plerique non concedunt, hanc historiam esse parabolam, sed plane statuunt, eam simplicem narrationem esse. Praestabilius erit igitur, alia Scripturae loca in medium adferre, illa praesertim, quae ab eo dictata sunt, qui ex vi luminis naturalis, quo omnes sui aevi sapientes superavit, loquitur, et cujus sententias aeque sancte, ac Prophetarum amplexus est populus ; Salomonem puto, cujus non tam Prophetia et pietas, quam prudentia et sapientia in sacris commendatur. Is in suis Proverbiis vocat humanum intellectum verae vitae fontem, et infortunium in sola stultitia constituit. Sic enim ait cap. 16 v. 22 [heb.] fons vitae (est) intellectus sui domini [1], et supplicium stultorum est stultitia ; ubi notandum, quod per vitam absolute hebraice vera vita intelligatur, ut patet ex Deut. cap. 30 v. 19. Fructum igitur intellectus in solâ verâ vitâ constituit, et supplicium in sola ejus privatione, quod quidem absolute convenit cum eo, quod IV. loco notavimus circa legem divinam naturalem : quod autem hic fons vitae, sive, quod solus intellectus, ut etiam ostendimus, leges sapientibus praescribit, aperte ab eodem hoc sapiente docetur ; ait enim cap. 13 v. 14 [heb.] Lex prudentis (est) fons vitae, id est, ut ex modo allato textu patet, intellectus. Porro cap. 3 v. 13 expressissimis verbis docet, intellectum hominem beatum et foelicem reddere, veramque animi tranquillitatem dare. Sic enim ait [heb.] beatus homo, qui invenit scientiam, et filius hominis, qui intelligentiam eruit. Ratio est (ut v. 16-17 pergit), quia directe dat dierum longitudinem [2], indirecte divitias et honorem ; ejus viae (quas nimirum scientia indicat) amoenae sunt, et omnes ejus semitae pax. Soli igitur sapientes ex sententia etiam Salomonis animo pacato et constante vivunt, non ut impii, quorum animus contrariis affectibus fluctuat, adeoque (ut Esaias etiam ait cap. 57 v. 20) pacem, neque quietem habent. Denique in his Salomonis Proverbiis maxime nobis notanda sunt, quae habentur in secundo cap., utpote quae nostram sententiam quam clarissime confirmant ; sic enim v. 3 ejusdem cap. incipit [heb.] nam si prudentiam inclamabis, et intelligentiae dederis vocem tuam, etc., tunc timorem Dei intelliges, et Dei scientiam (vel potius amorem ; nam haec duo verbum [heb.] Jadah significat) invenies ; nam (NB) Deus dat sapientiam : ex ore suo (manat) scientia et prudentia. Quibus sane verbis clarissime indicat, I. quod sola sapientia, sive intellectus nos doceat, Deum sapienter timere, hoc est, vera religione colere. Deinde docet,sapientiam, et scientiam ex Dei ore fluere, Deumque illam dare, quod quidem nos etiam supra ostendimus, nempe, quod noster intellectus nostraque scientia a sola Dei idea sive cognitione pendeat, oriatur, et perficiatur. Pergit deinde v. 9 expressissimis verbis docere, hanc scientiam veram Ethicam, et Politicam continere, et ex ea deduci, [heb.] tunc intelliges Justitiam, et Judicium, et rectitudines, (et) omnem bonam semitam, nec his contentus pergit, [heb.] quando intrabit scientia in cor tuum, et sapientia tibi erit suavis ; tum tua [3] providentia tibi vigilabit, et prudentia te custodiet. Quae omnia cum scientia naturali plane conveniunt ; haec enim Ethicam docet, et veram virtutem, postquam rerum cognitionem acquisivimus, et scientiae praestantiam gustavimus. Quare foelicitas, et tranquillitas ejus, qui naturalem intellectum colit, ex mente Salomonis etiam, non ab imperio fortunae (hoc est Dei auxilio externo), sed a sua interna virtute (sive Dei auxilio interno) maxime pendet, nempe, quia vigilando, agendo, et bene consulendo se maxime conservat. Denique nequaquam hic praetereundus est locus Pauli, qui habetur cap. 1 v. 20 Epist. ad Rom., ubi (ut Tremellius vertit ex Syriaco textu) sic ait, occulta enim Dei, a fundamentis mundi, in creaturis suis per intellectum conspiciuntur, et virtus et divinitas ejus, quae est in aeternum, adeo ut sint sine effugio. Quibus satis clare indicat, unumquemque lumine naturali clare intelligere Dei virtutem, et aeternam divinitatem, ex qua scire et deducere possunt, quid iis quaerendum, quidve fugiendum sit, adeoque concludit, omnes sine effugio esse, nec ignorantiâ excusari posse, quod profecto possent, si de lumine supra naturali loqueretur, et de carnali Christi passione, et resurrectione etc. Et ideo paulo infra v. 24 sic pergit, propter hoc tradidit eos Deus in concupiscentias immundas cordis eorum etc. usque ad finem capitis, quibus vitia ignorantiae describit, eaque tanquam ignorantiae supplicia enarrat, quod plane convenit cum Proverbio illo Salomonis cap. 15 v. 22, quod jam citavimus, nempe, [heb.] et supplicium stultorum est stultitia. Quare non mirum, quod dicat Paulus maleficos esse inexcusabiles : Nam prout unusquisque seminat, ita metet, ex malis mala necessario sequuntur, nisi sapienter corrigantur, et ex bonis bona, si animi constantia comitetur. Scriptura itaque lumen, et legem divinam naturalem absolute commendat ; atque his, quae in hoc capite agere proposueram, absolvi.

Adnotationes

  1. Hebraismus. Qui rem aliquam habet vel in sua natura continet, ejus rei Dominus vocatur : Sic avis Dominus alarum hebraice vocatur, quia alas habet. Dominus intellectus, intelligens, quia intellectum habet.
  2. Hebraismus, nihil aliud significans quam vitam.
  3. [heb.] mezima proprie cogitationem, deliberationem, et vigilantiam significat.


Caput III Tractatus theologico-politicus Caput V
Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils