Ab et ad Burgh (1675)

De Spinoza et Nous.
Aller à : Navigation, rechercher



67-76

1675

ab et ad Burgh



Epistola 67

Doctissimo, et acutissimo viro,

B. d. S.

Albertus Burgh

S.P.


Promisi tibi scribere ex Patriâ discedens, nimirùm si quid digni mihi in itinere occurreret : hae autem occasio cùm mihi data sit, maximique quidem momenti, debitum meum persolvo, tibi significans, me per Infinitam Dei Misericordiam in Ecclesiam Catholicam reductum, ejusdemque membrum effectum esse ; quod quomodò acciderit, ex scripto, quod Clarissimo, Expertissimoque Viro D. Craeneno, Professori Leidensi misi, particulariùs intelligere tibi licebit, jamque hinc, ad tuam quae spectant utilitatem, brevibus subjungam.

Quò magis te antea aliquando prae subtilitate, et acumine tui ingenii admiratus sum, eò magis te nunc defleo, et deploro ; quoniam, homo cùm sis ingeniosissimus, et praeclaris dotibus mentem à Deo ornatam nactus, veritatisque amans, imò avidus sis, te tamen à misero, et superbissimo illo Spiritum scelestorum Principe circumduci, et decipi patiaris. Tota enim tua Philosophia quid est, nisi mera illusio, et Chymaera ? et tamen non solùm illi tranquillitatem mentis tuae in hâc vitâ ; sed et salutem aeternam animae tuae committis. Vide quàm misero omnia tua innitantur fundamento. Te veram Philosophiam demum invenisse praesumis. Quomodò scis, tuam Philosophiam optimam esse inter illas omnes, quae unquam in mundo doctae fuerunt, etiamnum docentur, aut unquam imposterum docebuntur ? An, ut de excogitatione futurarum taceam, omnes illas Philosophias tam antiquas, quàm novas, quae hîc, et in Indiâ, et ubique per totum terrarum orbem docentur, examinâsti ? et quamvis illas ritè examinaveris, quomodò scis te optimam elegisse ? Dices, mea Philosophia rationi rectae congrua est, caeterae eidem repugnant ; sed omnes reliqui Philosophi praeter tuos discipulos à te dissentiunt, ac eodem jure idem, quod tu de tuâ, ipsi de se, suâque Philosophiâ praedicant, teque, sicut tu illos, falsitatis, errorisque arguunt. Manifestum igitur est, à te, ut veritas tuae Philosophiae eluceat, proponendas esse rationes, quae reliquis Philosophiis non sunt communes ; sed soli tuae applicari possint ; aut tuam Philosophiam aequè incertam, et nugatoriam esse, ac alias reliquas, fatendum est.

Jam autem me ad librum tuum, cui titulum istum impium praefixisti, restringens, confundensque Philosophiam tuam cum tuâ Theologiâ ; quoniam tu ipse illas reverâ confundis, quamvis astutiâ Diabolicâ unam ab alterâ separatam esse, et diversa principia habere, statuere obtendas, sic ulteriùs pergo.

Dices itaque forsan: alii S. Scripturam toties non legerunt, quàm ego, et ex illâ S. Scripturâ, cujus agnitio authoritatis differentiam inter Christianos, et reliquos totius mundi populos constituit, probo mea placita. Sed quomodò ? applicando textûs claros obscurioribus S. Scripturam explico, et ex illâ meâ interpretatione Dogmata mea compono, vel jam antea in cerebro meo conflata confirmo. Sed obsecro, ut reflectas feriò ad hoc, quod dicis : quomodò enim scis te bene dictam istam applicationem facere, et deinde istam applicationem rirè factam interpretationi S. Scripturae sufficientem esse, sicque te bene ejusdem S. Scripturae interpretationem instituere ? praesertim cùm Catholici dicant, et verissimum sit, Verbum Dei universum non esse scriptis traditum, et sic S. Scripturam per S. Scripturam solam non posse explicari, non dicam ab uno homine ; sed ne quidem ab ipsâ Ecclesiâ, quae sola est S. Scripturae interpres : Traditiones enim Apostolicae etiam consulendae sunt, quòd ex ipsâ S. Scripturâ, et Sanctorum Patrum testimonio probatur, nec non rationi rectae pariter, ac experientiae consentaneum est. Atque ità falsissimum cùm sit tuum principium, et in exitium ducens ; ubi tota tua doctrina, huic falso fundamento innixa, et superaedificata, remanebit ?

Sic igitur, si in Christum crucifixum credis, agnosce pessimam tuam haeresin, resipiscas à perversione tuae naturae, et cum Ecclesiâ reconciliator.

Quid enim alio modo tua probas, quàm omnes Haeretici, qui unquam ex Ecclesiâ Dei exierunt, etiamnum exeunt, aut unquam imposterum exibunt, fecerunt, faciunt, aut facient ? Omnes enim, sicut et tu, eodem principio, scilicet solâ S. Scripturâ ad sua dogmata conflanda, et stabilienda utuntur.

Neque tibi abblandiatur, quòd fortè Calvinistae, seu Reformati dicti, neque Lutherani, neque Memmonitae, neque Sociniani, etc. tuam Doctrinam refellere possint : omnes enim isti, ut jam dictum est, aequè miseri sunt, ac tu es, et pariter tecum in umbrâ mortis sedent.

Si verò in Christum non credis, miserior es, quàm effari possum, remedium tamen facilè est : resipisce enim à peccatis tuis, animadvertens arrogantiam exitialem miseri, et insani tui ratiocinii. In Christum non credis : quare ? Dices, quia principiis meis Doctrina, et vita Christi, nec non Christianorum de ipso Christo Doctrina meae Doctrinae minimè convenit. Sed iterum dico, tunc te majorem cogitare audes omnibus iis, qui unquam in Civitate, vel Ecclesiâ Dei surrexerunt, Patriarchis, Prophetis, Apostolis, Martyribus, Doctoribus, Confessoribus, et Virginibus, Sanctis innumeris, imò per blasphemiam ipso Domino Jesu Christo ? Tune illis solus doctrinâ, vivendi modo, in omnibus denique antecellis ? Tune miser homuncio, vilis terrae vermiculus, imò cinis, vermium esca, teipsum Incarnatiae Sapientiae Infinitae Aeterni Patris, blasphemiâ ineffabili, praeferre gesties ? Tune solus prudentiorem, et majorem te ipsum reputabis omnibus iis, qui unquam ab initio mundi in Ecclesiâ Dei fuerunt, et in Christum venturum, aut jam ventum crediderunt, aut etiamnum credunt ? Quo fundamento innititur haec tua temeraria, insana, deplorabilis, et execranda arrogantia ?

Negas Christum filium Dei vivi, Verbum aeternae sapientiae Patris, manifestatum in carne, et pro genere humano passum, et crucifixum esse : Quare ? quia principiis tuis illud omne non respondet : sed ultra quod probatum jam sit, te vera principia non habere ; sed falsa, temeraria, absurda, nunc plus dico, nimirùm quòd, etiamsi veris principiis innixus fueris, et iisdem omnia superstrueres, nihilo magis tamen per eadem, illa omnia, quae in mundo sunt, evenerunt, aut eveniunt, explicare posses, neque audacter asserere tibi liceret, cùm aliquid ipsis principiis videtur repugnare, illud idcircò reverâ impossibile esse, aut falsum. Quamplurima enim sunt, imò innumera, quae, si aliquid certi cognosci datur in rebus naturalibus, explicare tamen minimè poteris ; sed neque quidem apparentem talium Phaenomenorum contradictionem cum reliquorum tuis explicationibus, à te pro certissimis habitis, auferre. Nullum penitùs ex tuis principiis explicabis eorum, quae in fascinatione, et praecantationibus verborum certorum solâ pronunciatione, aut simplici illorum, aut characterum in quâcunque materiâ expressorum gestatione efficiuntur, nec non Phaenomenorum stupendorum à Daemonis obsessorum, quorum omnium ego ipse varia exempla vidi, et innumerorum talium certissima testimonia quamplurium personarum fide dignissimarum, et uno ore loquentium intellexi. Quid poteris judicare de rerum omnium essentiis, concesso, quòd ideae aliquae, quas in mente habes, rerum istarum essentiis, quarum ideae sunt, adaequatae conveniant ? cùm securus nunquam esse possis, an omnium rerum creatarum ideae in mente humanâ habeantur naturaliter, an verò multae, si non omnes in eâdem produci possint, et reverâ producantur ab objectis externis, ac etiam per suggestionem spirituum bonorum, malorumve, Divinamque revelationem evidentem. Quomodò itaque non consulens aliorum hominum testimonia, et rerum experientiam, ne jam dicam de subjiciendo tuo judicio omnipotentiae Divinae, ex tuis principiis definire praecisè poteris, stabilireque pro certo existentiam actualem, aut non existentiam, possibilitatem, aut impossibilitatem existendi harum ex. gr. sequentium rerum, (scilicet illas vel dari actualiter, vel non dari, aut posse dari, vel non posse dari in rerum naturâ) uti sunt, virga probatoria ad detegendum metalla, et aquas subterraneas ; lapis, quem quaerunt Alchymistae ; potentia verborum, et characterum ; apparitiones spirituum variorum tam bonorum, quàm malorum, eorundemque potentia, scientia, et occupatio ; repraesentatio plantarum, et florum in Phialâ vitreâ post illarum combustionem ; Syrenes ; homunculi in mineris saepius sese, ut fertur, ostendentes ; Antipathiae, et Sympathiae rerum quamplurimarum ; Impenetrabilitas corporis humani, etc. ? Nihil prorsùs, mi Philosophe, etiamsi millies subtiliore, et acutorie, quàm polles, ingenio praevaleres, horum dictorum poteris determinare ; et si soli intellectui tuo in hisce, et similibus dijudicandis confidis, certè eodem modo jam cogitas de illis, quae tibi incognita, aut incomperta sunt, ac proinde impossibilia habentur ; sed reverâ incerta tantùm, donec testimonio quamplurium fide dignorum testium convictus fueris, deberent videri ; sicut Julius Caesar, uti mihi imaginor, judicaturus fuisset, aliquo ipsi dicente, pulvis aliquis componi potest, et posterioribus saeculis communis reddetur, cujus potentia tam erit efficax, ut castella, civitates integras, imò montes ipsos in aëra prosilire faciat, et in quovis loco conclusus, subitò post accensionem suam se mirum in modum dilatans, omne, quod actionem ejus impedit, disrumpat : hoc enim Julius Caesar nullo modo credidisset ; sed plenis cachinnis irrisisset hunc hominem, utpote volentem ipsi persuadere rem judicio ipsius, ac experientiae, summaeque scientiae militari contrariam.

Sed in viam redeamus : Si haec praedicta igitur non cognoscis, neque dijudicare potes, quid superbiâ Diabolicâ tumidus miser homo judicabis temerariò de Mysteriis tremendis vitae, et Passionis Christi, quae ipsi Catholici docentes incomprehensibilia praedicant ? Quid porrò insanies, nugatoriè, et futiliter garriendo de Miraculis innumeris, et signis, quae post Christum Apostoli, et Discipuli ejus, et deinceps aliquot millia Sanctorum in testimonium, et confirmationem veritatis Fidei Catholicae per omnipotentem Dei virtutem ediderunt, ac per eandem Dei omnipotentem Misericordiam, et Bonitatem etiamnum diebus nostris sine numero per totum terrarum orbem fiunt ? Et si hisce contradicere non potes, ut tum terrarum orbem fiunt ? Et si hisce contradicere non potes, ut certè minimè poteris, quid plus obstepris ? Manum da, et resipisce ab erroribus, et à peccatis tuis ; humilitatem indue, et regenerator.

Verùm praeterea ad veritatem facti, sicut reverâ est fundamentum Religionis Christianae, descendere libet. Quomodò audebis negare, si rectè attendas, efficaciam consensûs tot myriadum hominum, quorum aliquot millia doctrinâ, eruditione, et verâ subtili soliditate, vitaeque perfectione te multis parasangis antecelluêre, ac antecellunt, qui omnes unanimiter, et uno ore affirmant, Christum Filium Dei vivi incarnatum est passum, et crucifixum, mortuumque esse pro peccatis generis humani, resurrexisse, transfiguratum esse, regnare in coelis cum Patre aeterno in unitate Spiritûs Sancti Deum, et reliqua, quae huc spectant, ab eodem Domino Jesu, et in nomine ejus postea ab Apostolis, reliquisque Sanctis per virtutem Divinam, et Omnipotentem miracula innumera, captum humanum non tantùm excedentia, sed et sensui communi repugnantiâ in Ecclesiâ Dei facta fuisse, (quorumque in hunc diem usque indicia materialia innumera, et longè lateque per orbem terrarum diffusa visibilia signa supersunt) ac etiamnum fieri ? An non eodem modo liceret mihi negare, Romanos antiquos unquam in mundo fuisse, Imperatoremque Julium Caesarem oppressâ Reip. Libertate illorum regimen in Monarchiam mutâsse ? nihil videlicet curanti tot monumenta omnibus obvia, quae de Romanorum potentiâ nobis tempus reliquit, nec non contra testimonium gravissimorum illorum authorum, qui unquam Historias Romanae Reip. et Monarchiae, particulariter ibi plurima de Julio Caesare narrantes, conscripsere, et judicium tot hominum millium, qui aut dicta monumenta ipsi viderunt, aut iis (utpote quae ab innumeris existere affirmantur) pariter, ac dictis historiis fidem unquam adhibuerunt, ac etiamnum adhibent ; hoc cum fundamento, nimirùm quòd hâc nocte praeteritâ somniassem, monumenta, quae de Romanis restant, non esse res actuales, sed meras illusiones ; similiter et illa, quae de Romanis dicuntur, paria esse cum iis, quae libri isti, quos Romansios vocant, de Amadiis de Galliis, et similibus Heroibus pueriliter narrant ; nec non Julium Caesarem, aut nunquam in mundo fuisse, aut si extitit, hominem fuisse Atrabilarium, qui non reverâ Romanorum Libertatem conculcavit, seipsum super Majestatis Imperatoriae Thronum erigens ; sed ad credendum se haec magna perfecisse suâ propriâ stultâ imaginatione, vel amicorum ipsi blandientium persuasione, inductus fuit ? Annon prorsùs eodem modo liceret mihi negare, regnum Chinae à Tartaris occupatum ; Constantinopolin sedem Imperii Turcarum esse, et similia innumera ? Verùm an ullus me haec negantem mentis haberet compotem, ac insaniae deplorandae excusaret ? Quoniam omnia haec communi aliquot millium hominum consensu innituntur, ad idcircò eorum certitudo est evidentissima, quia impossibile est, ut omnes talia, imò quamplurima alia afferentes, seipsos fefellerint, aut fallere alios voluerint per tot saeculorum, imò in quamplurimis à primis mundi annis, usque in hunc diem successionem.

Considera secundò Ecclesiam Dei ab initio mundi ad hunc usque diem non interruptâ successione propagatam, immotam, ac solidam persistere ; cùm omnes aliae Religiones Paganae, aut Haereticae initium saltem postea, si non et jam finem habuerint, idemque de regnorum Monarchiis, et Philosophorum quorumvis opinionibus dici debeat.

Considera deinde tertiò Ecclesiam Dei per adventum Christi in carne à cultu Veteris ad Novi Testamenti cultum redactam, et ab ipso Christo Filio Dei vivi fundatam, propagatam deinceps fuisse ab Apostolis, et eorum Discipulis, et successoribus, hominibus, secundùm mundum, indoctis ; qui tamen Philosophos omnes confuderunt, quamvis Doctrinam Christianam, quae sensui communi repugnat, et omne humanum ratiocinium excedit, et transcendit, docuerint : hominibus, secundùm mundum, abjectis, vilibus et ignobilibus, quos non adjuvit potentia Regum, aut Principum terrenorum ; sed qui ècontra ab iisdem omni tribulatione persecuti, et reliquas mundi adversitates perpessi sunt, quorumque opus, quò magis Potentissimi Imperatores Romani illud impedire, imò opprimere nitebantur, quot poterant Christianos omnis generis martyrio interficientes, tantò plus incrementi cepit ; atque hoc pacto brevi temporis spatio per totum terrarum orbem diffusam esse Christi Ecclesiam, ac tandem ad fidem Christianam conversis ipso Romano Imperatore, et Regibus, Principibusque Europae in illam Potentiae vastitatem excrevisse Hierarchiam Ecclesiasticam, sicut illam hodie admirari licet ; idque omne effectum per charitatem, mansuetudinem, patientiam, fiduciam in Deo, et reliquas Christianas virtutes, (non armorum strepitu, exercituum numerosorum vi, et devastatione Regionum, sicuti Principes mundani limites suos extendunt) nihil adversùs Ecclesiam praevalentibus Inferi (Inferni ?) portis, ut ei promisit Christus. Hîc etiam perpende terribile, et ineffabiliter severum supplicium, quo Judaei ad ultimum miseriae, et calamitatis gradum depressi sunt, quia Christum crucifigendi auctores fuerunt. Percurre, volve, ac revolve omnium temporum Historias, et nihil simile quid in aliâ quâvis Societate accidisse, ne per somnium quidem, illîc invenies.

Animadverte quartò in essentiâ Catholicae Ecclesiae includi, et reverâ ejusdem Ecclesiae inseparabiles esse proprietates, nimirùm Antiquitatem, quâ succedens in locum Religionis Judaicae, quae tunc temporis vera erat, initium suum à Christo ante sexdecim, et dimidium saecula numerat, et per quam nunquam interruptae successionis suorum Pastorum seriem ducit, quâque fit, ut illa sola libros Sacros, Divinosque puros, et incorruptos, unà cum traditione Verbi Dei non scripti aequè certâ, ac immaculatâ, possideat ; Immutabilitatem, quâ Doctrina ejus, et administratio Sacramentorum, prout ab ipso Christo, et Apostolis statuta est, inviolata, atque, uti convenit, in suo vigore conservatur ; Infallibilitatem, quâ omnia ad fidem pertinentia summâ cum authoritate, securitate, et veritate determinat, et decidit secundùm potestatem ipsi à Christo hunc in finem largitam, et Spiritûs Sancti, cujus Ecclesia Sponta est, directionem ? Irreformabilitatem, quâ corrumpi, et falli, fallereque cùm non possit, nunquam egere constat ; Unitatem, quâ omnia ejus membra idem credunt, idem quoad fidem docent, unum, idemque altare, et omnia Sacramenta communia habent, ac tandem in unum, eundemque finem conspirant, sibi mutuò obedientia ; Nullius animae, sub quocunque demum praetextu, ab ipsâ Separabilitatem, quin simul incurrat aeternam damnationem, nisi ante mortem eidem iterum per poenitentiam fuerit unita : quâ patet, omnes haereses ex illâ exiisse, dum illa semper, sibi eadem constans, et stabiliter firma, utpote Petrae inaedificata, permanet ; Extensionem Vastissimam, quâ per totum mundum sese, idque visibiliter, diffundit ; quod de nullâ aliâ Societate Schismaticâ, aut Haereticâ, aut Paganâ, neque de ullo Politico Regimine, aut Philosophicâ Doctrinâ asseri potest, sicuti nec ulla ex dictis proprietatibus Ecclesiae Catholicae ulli alii Societati convenit, aut convenire potest ; ac tandem Perpetuitatem usque ad finem mundi, de quâ securam ipsam reddidit ipsa Via, Veritas et Vita, quamque experientia omnium dictarum proprietatum, similiter ipsi ab eodem Christo per Spiritum Sanctum promissarum, ac datarum, manifestè etiam demonstrat.

Collige quintò, ordinem admirabilem, quo dirigitur, ac gubernatur Ecclesia, tantae molis corpus, indicare manifestè, illam admodùm particulariter à Dei Providentiâ dependere, et à Spiritu Sancto mirabiliter disponi, protegi, ac dirigi ejus administrationem ; sicut harmonia, quae in cunctis rebus hujus universi perspicitur, Omnipotentiam, Sapientiam, et Providentiam Infinitam, quae omnia creavit, et etiamnum conservat, indigitat : in nullâ enim aliâ societate talis ordo, tam pulcer, et strictus, et sine interruptione servatur.

Cogita sextò, Catholicos, ultra quod innumeri utriusque sexûs (quorum adhuc hodie multi supersunt, aliquos ipsemet vidi, et novi) admirabiliter, et sanctissimè vixerint, et per virtutem Dei omnipotentem in Nomine adorando Jesu Christi multa miracula fecerint, nec non quotidie adhuc fiant conversiones momentanae quamplurimorum à pesssimâ ad meliorem, verè Christianam, et sanctam vitam, universos in genere, quò sanctiores, et persectiores eò humiliores esse, seque magis indignos reputare, et aliis cedere laudem Sanctioris vitae ; peccatores autem vel maximos semper nihilominùs respectum debitum in Sacra retinere, confiteri suam propriam malignitatem, accusare propria vitia, et imperfectiones, et ab illis velle liberari, et sic emendari : ità ut possit dici, perfectisssimum Haeriticum, aut Philosophum, qui unquam fuit, vix inter imperfectissimos Catholicos mereri ut consideretur. Ex quibus etiam liquet, et evidentissimè sequitur, Doctrinam Catholicam sapientissimam, et profunditate admirabilem esse, uno verbo, omnes reliquas Doctrinas hujus mundi antecellere ; siquidem homines meliores caeteris aliis cujusvis Societatis efficiat, illosque viam securam ad tranquillitatem mentis in hâc vitâ, et salutem animae aeternam post eandem consequendam doceat, ac tradat.

Septimò reflecte seriò ad multorum Haereticorum obstinatione induratorum, et gravissimorum Philosophorum confessionem publicam, nimirùm quòd, post receptam ab ipsis fidem Catholicam, demum viderint, cognoverintque, se antea miseros, caecos, ignorantes, imò stultos, et insanos fuisse, dum prae superbiâ tumidi, et arrogantiae vento inflati, se supra caeteros doctrinae, eruditionis, et vitae perfectionis longè evectos esse sibi falsò persuadebant ; et quorum deinde aliqui vitam sanctissimè traduxerunt, et innumerorum miraculorum memoriam post se reliquerunt, alii martyrio alacriter, et summo cum jubilo obviam ierunt ; nonnulli etiam, inter quod Divus Augustinus, subtilissimi, profundissimi, sapientissimi, ac proinde utilissimi Ecclesiae Doctores, imò sicut columnae effecti sunt.

Et reflecte tandem ultimò ad miserrimam, et inquietam vitam Atheorum, quamvis prae se ferant aliquando magnam mentis hilaritatem, et jucundè, ac cum summâ internâ animi pace vitam traducere velint videri ; praecipuè verò infelicissimam, et horrendam eorundem mortem intuere, quorum aliqua exempla ipsemet vidi, quamplurima, imò innumera ex relatione aliorum, et ex Historiâ aequè certò scio : Et disce horum exemplo in tempore sapere.

Atque sic igitur vides, aut saltem te videre spero, quàm temerariè te ipsum committas opinionibus tui cerebri ; (si enim Christus verus Deus est, et homo simul, ut certissimum est, vide, quò redactus sis : perseverans enim in tuis abominandis erroribus, et gravissimis peccatis, quid aliud tibi exspectare licet, quàm damnationem aeternam ? quod quàm horrendum sit ipse recogites) quàm parùm argumenti habeas irridendi totum mundum praeter tuos miseros adoratores ; quàm stultè superbus, et inflatus evadas cogitatione excellentiae tui ingenii, et admiratione vanissimae, imò falsissimae, et impiissimae tuae doctrinae ; quàm turpiter te ipsum miseriorem facias ipsis bestiis, tollendo tibi ipsi libertatem voluntatis, quàm tamen, si reverâ non experireris, neque agnosceres, quomodò tibi posses illudere, cogitando tua esse summâ laude, imò et exactissimâ imitatione digna.

Si nolis, (quod absit cogitare) ut Deus tui misereatur, aut Proximus tuus, tu ipsemet saltem miserere tui ipsius miseriae, quâ miseriorem te ipsum, quàm nunc es, aut minùs miserum, quàm si ità continuaveris, futurus es, studes efficere.

Resipisce, homo Philosophus, agnosce stultitiam tuam sapientem, et sapientiam tuam insanam ; ex superbo devenito humilis, et sanatus eris. Adora Christum in sanctissimâ Trinitate, ut dignetur misereri tuae miseriae, et excipiet te. Lege Sanctos Patres, et Doctores Ecclesiae, et instruent te de iis, quae tibi facienda sunt, ut ne pereas ; sed habeas vitam aeternam. Consule Catholicos homines, fidem tuam profundè edoctos, et bonae vitae, et tibi multa dicent, quae nunquam scivisti, et quibus obstupesces.

Atque ego quidem hanc Epistolam tibi perscribi cum intentione verè Christianâ, primò ut cognoscas amorem, quem erga te, quamvis Gentilem, habeo ; ac deinde, ut rogarem te, ne perseveres alios etiam pervertere.

Concludam sic igitur : Deus animam tuam vult ab aeternâ damnatione eripere, modò tu velis. Ne dubites Domino obedire, qui te vocavit tam saepe per alios, jam iterum, et fortè ultimâ vice te vocat per me, qui gratiam hanc ab ineffabili ipsius Dei Misericordiâ consecutus, eandem tibi ex toto animo precor. Ne renuas : si enim jam non auscultes Deum te vocantem, ipsius Domini ira contra te accendetur, et periculum est, ne ab ejus Misericordiâ Infinitâ derelinquaris, et Justitiae Divinae omnia in irâ consumentis misera evadas victima : quod Omnipotens Deus avertat ad majorem Nominis sui gloriam, et animae tuae Salutem, nec non in multorum infelicissimorum tui Idolatrarum salutiferum, et sequendum exemplum, per Dominum, et Salvatorem nostrum Jesum Christum, qui cum Aeterno Patre vivit, et regnat in unitate Spiritûs Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

Florentiae III Non. Sept. 1675. [3 septembre 1675]



Epistola 76

Nobilissimo Juveni

Alberto Burgh

B. d. S.

S.D.

Responsio ad Epistolam 67


Quod, ab aliis mihi relatum, credere vix potueram, ex tuis tandem literis intellexi ; nimirùm te non tantùm Romanae Ecclesiae membrum effectum, ut ais ; sed et ejus acerrimum propugnatorem esse ; jamque maledicere, et petulanter in tuos adversarios debacchari didicisse. Ad easdem nihil respondere proposueram, certus tibi magis opus esse temporis usu, quàm ratione, ut ad te, tuosque restituaris ; ut jam taceam alias causas, quas tu olim probâsti, quando de Stenonio (cujus nunc vestigia sequeris) sermo inter nos fuit. Sed amici quidam, qui ex egregiâ tuâ indole magnam spem mecum conceperant, me summopere rogârunt, ne amici officio deessem, et id potiùs cogitarem, quod nuper fueris, quàm quod nunc sis, et alia hujusmodi ; quibus tandem adductus sum haec pauca tibi scribere, enixè rogans, ut eadem aequo animo legere digneris.

Neque hîc Sacerdotum, et Pontificum vitia, ut Ecclesiae Romanae adversarii solent, narrabo, quò te ab iisdem avertam. Solent enim haec saepe malo ex affectu vulgari, et magis ad irritandum, quàm ad docendum adduci. Imò concedam in Romanâ plures reperiri magnae eruditionis viros, et probatae vitae, quàm in aliâ quâcunque Ecclesiâ Christianâ : plures enim hujus Ecclesiae membra cùm sint, plures etiam cujuscunque conditionis viri in eâdem reperiuntur. Hoc tamen negare minimè poteris, nisi fortè cum ratione memoriam etiam amisisti, in quâcunque Ecclesiâ plures dari viros honestissimos, qui Deum justitiâ, et charitate colunt ; plures enim hujus generis inter Lutheranos, Reformatos, Mennonitas, et Enthusiastas novimus, et, ut alios taceam, parentes tuos nôsti, qui tempore Ducis Albani pari animi constantiâ, ac libertate omnium tormentorum genera propter Religionem passi sunt ; ac proinde concedere debes vitae sanctitatem non esse Romanae Ecclesiae propriam ; sed omnibus communem. Et quia per hoc novimus (ut cum Apostolo Joh. 1 Epist. cap. 4 vers. 13 loquar) quòd in Deo manemus, et Deus manet in nobis, sequitur, quicquid Romanam Ecclesiam ab aliis distinguit, superfluum omninò esse, et consequenter ex solâ superstitione institutum. Est enim, ut cum Johanne dixi, justitia, et charitas, unicum et certissimum verae fidei Catholicae signum, et veri Spiritûs Sancti fructus, et ubicunque haec reperiuntur ibi Christus reverâ est, et ubicunque desunt, deest Christus. Solo namque Christi Spiritu duci possumus in amorem justitiae, et charitatis. Haec si tecum rectè voluisses perpendere, nec te perdidisses, nec tuos parentes in acerbum maerorem cojecisses, qui tuam fortunam nunc miserè deflent.

Sed ad tuam Epistolam revertor, in quâ primò defles, quòd me à scelestorum Spirituum Principe circumduci patiar. Sed quaeso bono animo sis, atque ad te redi. Cùm mentis compos eras, Deum infinitum, ni fallor, adorabas, cujus virtute omnia absolutè fiunt, et conservantur : jam verò Principem Dei hostem somnias, qui invito Deo homines plerosque (rari quippe boni) circumducit, et decipit, quos propterea Deus huic scelerum magistro in aeternum cruciandos tradit. Patitur ergo divina justitia, ut Diabolus homines impunè decipiat ; at minimè homines miserè ab ipso Diabolo deceptos, et circumductos, manere impunes.

Atque haec absurda toleranda adhuc essent, si Deum adorares infinitum, et aeternum, non illum, quem Chastillon in oppido Tienen, sic à Belgis nuncupato, equis comedendum impunè dedit. Et me defles miser ? meamque Philosophiam, quàm nunquam vidisti, chymaeram vocas ? O mente destitute juvenis, quis te fascinavit, ut summum illud, et aeternum te devorare, et in intestinis habere credas ?

Ratione tamen velle uti videris, meque rogas, quomodò sciam meam Philosophiam optimam esse inter illas omnes, quae unquam in mundo doctae fuerunt, etiamnum docentur, aut unquam imposterum docebuntur ? quod profectò longè meliori jure te rogare possum. Nam ego non praesumo, me optimam invenisse Philosophiam ; sed veram me intelligere scio. Quomodò autem id sciam, si roges, respondebo, eodem modo, ac tu scis tres Angulos Trianguli aequales esse duobus rectis, et hoc sufficere negabit nemo, cui sanum est cerebrum, nec spiritûs immundos somniat, qui nobis ideas falsas inspirant veris similes : est enim verum index sui, et falsi.

At tu, qui demum optimam Religionem, vel potiùs optimos viros invenisse praesumis, quibus credulitatem tuam addixisti, qui scis, eos optimos esse inter omnes, qui alias Religiones docuerunt, etiamnum docent, aut imposterum docebunt ? an omnes illas religiones tam antiquas quàm novas, quae hîc, et in Indiâ, et ubique per totum terrarum orbem docentur, examinâsti ? et quamvis illas ritè examinaveris, quomodò scis te optimam elegisse ? quandoquidem tuae fidei rationem nullam dare potes. At dices, te in interno Spiritûs Dei testimonio acquiescere, reliquos autem à scelestorum Spirituum Principe circumduci, ac decipi ; sed omnes qui extra Ecclesiam Romanam sunt eodem jure id, quod tu de tuâ, ipsi de suâ praedicant.

Quòd autem addis de communi hominum myriadum consensu, deque non interruptâ Ecclesiae successione, etc. ipsissima Pharisaeorum cantilena est. Hi namque non minori confidentiâ, quàm Ecclesiae Romanae addicti testium myriadas exhibent, qui aequali, ac Romanorum testes, pertinaciâ audita, tanquam ab ipsis experta,referunt. Stirpem deinde suam ad Adamum usque proferunt. Eorum Ecclesiam in hunc usque diem propagatam, immotam, et solidam invito hostili Ethnicorum, et Christianorum odio permanere, pari arrogantiâ jactant. Antiquitate omnium maximè defenduntur. Traditiones ab ipso Deo acceptas, seque solos Verbum Dei scriptum, et non scriptum servare, uno ore clamant. Omnes haereses ex iis exiisse, ipsos autem constantes aliquot annorum millia absque ullo imperio cogente, sed solo superstionis efficaciâ mansisse, negare nemo potest. Miracula, quae narrant, delassare valent mille loquaces. Sed, quo sese maximè efferunt, est, quòd longè plures, quàm ulla natio, martyres numerent, et numerum quotidie augeant eorum, qui pro fide, quam profitentur, singulari animi constantiâ passi sunt, neque hoc mendacio : ipse enim inter alios quendam Judam, quem fidum appellant, novi, qui in mediis flammis, cùm jam mortuus crederetur, hymnum, qui incipit, Tibi Deus animam meam offero, canere incepit, et in medio cantu exspiravit.

Ordinem Romanae Ecclesiae, quem tantopere laudas, politicum, et plurimis lucrorum esse fateor ; nec ad decipiendam plebem, et hominum animos coërcendum commodiorem isto crederem, ni ordo Mahumedanae Ecclesiae esset, qui longè eundem antecellit. Nam à quo tempore haec superstitio incepit, nulla in eorum Ecclesiâ schismata orta sunt.

Si igitur rectè calculum ineas, id solum, quod tertio loco notas, pro Christianis esse videbis, quòd scilicet viri indocti, et viles totum ferè orbem ad Christi fidem convertere potuerint. Sed haec ratio non pro Romanâ Ecclesiâ ; sed pro omnibus, qui Christi nomen profitentur, militat.

At pone, omnes, quas adfers, rationes solius Romanae Ecclesiae esse. Putasne te iisdem ejusdem Ecclesiae authoritatem mathematicè demonstrare ? quod cùm longè absit, cur ergo vis, ut credam meas demonstrationes à scelestorum Spirituum Principe ; tuas autem à Deo inspirari, praesertim cùm videam, et tuae literae clarè indicent, te hujus Ecclesiae mancipium factum, non tam amore Dei ductum, quàm inferorum metu, qui superstitionis est unica causa. Estne haec tua humilitas, ut nihil tibi, sed ut aliis, qui à plurimis damnantur, credas ? an arrogantiae, et superbiae ducis, quòd ratione utar, et in hoc vero Dei Verbo, quod in mente est, quodque nunquam depravari, nec corrumpi potest, acquiescam ? Apage hanc exitiabilem superstitionem, et, quam tibi Deus dedit, rationem agnosce, eamque cole, nisi inter bruta haberi velis. Desine, inquam, absurdos errores mysteria appellare, nec turpiter confunde illa, quae nobis incognita, vel nondum reperta sunt, cum iis, quae absurda esse demonstrantur, uti sunt hujus Ecclesiae horribilia secreta, quae, quò magis rectae rationi repugnant, eò ipsa intellectum transcendere credis.

Caeterùm Tractatûs Theologico-Politici fundamentum, quòd scilicet Scriptura per solam Scripturam debeat exponi, quodque tam proterve absque ullâ ratione falsum esse clamas, non tantùm supponitur ; sed ipsum verum, seu firmum esse apodicticè demonstratur, praecipuè cap. 7 ubi etiam adversariorum opiniones confutantur ; quibus adde, quae in fine cap. 15 demonstrantur. Ad haec si attendere velis, et insuper Ecclesiae Historias (quarum te ignarissimum video) examinare, ut videas, quàm falso Pontificii plurima tradunt, et quo fato, quibusque artibus ipse Romanus Pontifex post sexcentos demum annos à Christo nato Ecclesiae principatum adeptus est, non dubito, quin tandem resipiscas ; Quod ut fiat tibi ex animo opto. Vale, etc.

Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils