Ab et ad Boxel (1674)

De Spinoza et Nous.
Aller à : Navigation, rechercher



51-56

1674

ab et ad Boxel



Sommaire

Epistola 51

Acutissimo Philosopho

B. d. S.

Hugo Boxel.

Versio.



Clarissime Vir,

Causa, cur hanc tibi scribam, est, quòd tuam de apparitionibus, et Spectris, vel Lemuribus sententiam scire desiderem, et si dentur, quid de illis tibi videatur, et quamdiu illorum duret vita ; eò quòd alii ea immortalia, alii verò mortalia esse opinantur. In hâc meâ dubitatione, an nimirùm ea dari concedas, ulteriùs non pergam. Certum interim est Veteres eorum existentiam credidisse. Theologi, ac Philosophi hodierni ejusmodi creaturas existere hactenus credunt, licet in eo, quaenam illorum sit essentia, non concordent. Quidam ex tenuissimâ, et subtilissimâ constare materiâ, alii ea spiritualia affirmant. Verùm (ut jam dicere coepi) multùm ab invicem dissentimus, quia, an largiaris ea existere, dubius sum ; quamvis, uti nec te fugit, tot exempla, et historiae in omni Antiquitate inveniantur, ut reverâ ea vel negare, vel in dubium vocare, difficile foret. Certum est, nempe quòd, si fatearis ea existere, non tamen credas, quaenam eorum esse animas demortuorum, ut Romanae fidei defensores volunt. Hîc finiam, tuumque exspectabo responsum. Nihil de bello, nihil de rumoribus dicam, eò quòd in ea nostra aetas incidit tempora, etc. Vale.


14 Septemb. 1674.



Epistola 52

Amplissimo, Prudentissimoque Viro,

Hugoni Boxel

B. de S.

Responsio ad Epistolam 51

Versio.



Amplissime Vir,

Tua, quam heri accepi, mihi fuit acceptissima, tam quòd aliquod de te nuncium audire, desiderabam, quàm quòd te mei penitùs non oblitum esse video. Quamvis fortè alii malum esse omen putarent, vel Lemures causam ad me scribendi fuisse ; ego tamen econtra majus quid in eo noto, res non tantùm veras ; sed et nugas, atque imaginationes mihi usui esse posse perpendo.

Verùm hoc, an nimirùm Spectra, phantasmata, ac imaginationes sint, seponamus ; quia nempe non tantùm ea negare, verùm etiam de iis dubitare, adeò rarum tibi videtur, quàm ei, qui tot historiis, quas Hodierni, et Antiqui narrant, convictus est. Magna aestimatio, ac honor, in quo te habui semper, et adhuc habeo, ut contradicam, multò minùs ut tibi blandiar, non patitur. Medium, quod servabo, est, ut ex tot, quas de Spectris legisti historias, unam vel alteram eligere placeat ; de quâ minimùm dubitare licet, quaeque clarissimè Spectra existere demonstrat. Nam, ut verum fatear, nunquam fide dignum legi Auctorem, qui ea dari clarè ostenderet. Et hactenus quid sint ignoro, nemoque mihi unquam id potuit indicare : Certum tamen est, quòd de re, quam tam clarè monstrat experientia, debemus scire quid sit ; alioquin difficillimè ex aliquâ historiâ Spectra dari colligimus ; colligitur quidem aliquid esse, quod tamen nemo scit, quid sit. Si Philosophi, quae ignoramus, Spectra nominare volunt, ea haud negabo, quia res infinitae sunt, quae me latent.

Denique, Vir Amplissime, antequam me hâc in materiâ ulterius explicem : Dic quaeso mihi, quaenam res haec Spectra, vel Spiritus sint. Suntne infantes, stulti, vel insani ? Quia quae de iis auribus hausi, potiùs insipientibus, quàm sapientibus conveniunt, quaeque, ut ea in meliorem interpretemur partem, rebus puerilibus, vel stultorum delectamentis similiora sunt. Antequam finio, hoc unum tibi proponam, illud scilicet desiderium, quod plerumque homines habent, res, non ut reverâ sunt, sed ut eas desiderant, narrandi, faciliùs ex narrationibus de Lemuribus, Spectrisque, ac ex aliis cognosci. Hujus rei praecipua, ut credo, ratio est, quòd, quia ejusmodi historiae non alios habent testes, nisi earum narratores, harum inventor pro lubitu, circumstantias, quae ei commodissimae videntur, vel addere, vel demere potest, nec timet, ut sibi quisquam contradicat ; speciatim verò eas fingit, ut metum, quem de somniis, et phantasmatis concepit, justificet, vel etiam ut audaciam, fidem et opinionem suam stabiliat. Praeter has alias adinveni rationes, quae me ad dubitandum, si non de ipsis historiis, saltem de narratis circumstantiis, permovent, quaeque quàm maximè ad conclusionem, quam ex illis historiis deducere conamur, faciunt. Hîc desinam, usque dum intellexero, quaenam eae sint historiae, quibus ità convictus es, ut tibi de iis dubitare absurdum videatur, etc.



Epistola 53

Acutissimo Philosopho

B. d. S.

Hugo Boxel

Responsio ad Epistolam 52

Versio




Acutissime Vir,

Non aliud, quàm ad me dedisti responsum, nimirùm ab amico, aliamque fovente sententiam exspectabam. Posterius non curo : nam amicos in rebus indifferentibus dissentire semper salvâ licitum fuit amicitiâ.

Exigis, ut tibi, antequam tuam promas sententiam, quaenam haec Spectra, Spiritusve sint, dicam, an sint infantes, stulti, vel insani, etc. et addis quicquid de iis audiveris, potiùs ab insanientibus, quàm sanis profectum fuisse. Verum est proverbium, quòd videlicet praeoccupata opinio veritatis indagationem impedit.

Credo igitur his de causis Spectra dari. Primò quia ad universi pluchritudinem, ac perfectionem, ut sint, pertinet. Secundò quia verisimile est creatorem ea creâsse, quia sibi, quàm corporeae creaturae, similiora sunt. Tertiò quia secuti corpus sive animâ, ità etiam anima sine corpore existit. Quartò denique quia in supremo aëre, loco, vel spatio nullum obscurum corpus esse, quin suos obtineat habitatores, existimo ; et per consequens, immensurabile, quod inter nos, astraque est, spatium, non vacuum, sed Spiritibus habitatoribus repletum esse ; fortè summi, et remotissimi veri Spiritus, infimi verò in infimo aëre creaturae sunt substantiae subtilissimae, et tenuissimae, insuperque invisibilis. Opinor igitur omnis generis, sed fortassis nullos foeminini, dari Spiritûs.

Hoc ratiocinium eos, qui mundum fortuitò creatum esse temerè credunt, nullatenus convincet. Quotidiana insuper, his missis rationibus, Spectra dari, ostendit experientia, quorum multae, tam novae, quàm antiquae historiae, etiamnùm exstant. Videantur horum historiae apud Plutarchum in libro de Viris illustribus, aliisque ejus operibus ; apud Suetonium in Vitis Caesarum, nec non apud Wierum et Lavaterum in libris de Spectris, quid de hâc materiâ prolixè egerunt, et ex omnis generis scriptoribus eas congesserunt. Cardanus, ob eruditionem suam celeberrimus, etiam de iis in libris de Subtilitate, Varietate, et de vitâ suâ loquitur, ubi ea sibi, cognatis, amicisque apparuisse experientiâ ostendit. Melanthon Vir prudens, et veritatis amans, et alii non pauci de suis testantur experientiis. Consul quidam Vir Doctus, et Sapiens, quique adhuc in vivis est, aliquando mihi narravit, de nocte ità audiri opus in Matris suae officinâ cerevisiariâ perfici, quemadmodum illud de die, quando cerevisia coquebatur, absolvebatur ; quin hoc saepius factum esse testabatur. Idem mihi saepiuscule contigit, quod nunquam memoriâ excidet ; adeò ut his experimentis, dictisque rationibus Spectra dari victus sim.

Quantum ad Spiritus malos, qui miseros homines in hâc, et post hanc vitam torquent, nec non magiam attinet, ego harum rerum historias fabulas esse existimo. In Tractatibus, qui de Spiritibus agunt, circumstantiarum copiam invenies. Poteris, praeter allegatos, si placet, Plinium secundum libro septimo in Epistolâ ad Suram, ut et Suetonium in vitâ Julii Caesaris capite trigesimo secundo, Valerium Maximum capite octavo libri primi sectione septimâ, et octavâ, et Alexandrum ab Alexandro in opere Dierum Genialium consulere : hos enim penes te esse libros mihi persuadeo. Non loquor de Monachis, et Clericis, qui tot animarum, ac malorum Spirituum apparitiones, et visiones, totque, ut sic loquar potiùs, Spectrorum fabulas referunt, ut, prae copiâ, taedio officiant lectorem. Thyraus Jesuita in libro de Spirituum apparitionibus talia quoque tractat. Illi autem lucri solummodò causâ, utque meliùs esse purgatorium probent, haec tractant, quae ipsis minera, unde tantam auri, ac argenti vim effodiunt, existit. Id verò in memoratis, aliisque modernis Scriptoribus nullum obtinet locum, qui sine partium studio majorem propterea merentur fidem.

Responsionis vice ad tuam epistolam, ubi de stultis, et amentibus vera facis, hîc conclusionem Eruditi Lavateri, quâ librum suum primum de Spectris, aut Lemuribus his verbis finit, pono. Qui tot unanimes, tam hodiernos, quàm veteres negare audet testes, fide mihi indignus censetur <, als hy iets bevestigt> : quemadmodum enim levitatis signum est iis omnibus, qui se quaedam vidisse spectra affirmant, protinùs credere : ità è contrario tot fide dignis Historicis, Patribus, aliisque magnâ praeditis autoritate temerè, et impudenter contradicere insignis esset impudentia.

21 Septemb. 1674




Epistola 54

Amplissimo, Prudentissimo Viro,

Hugoni Boxel

B. de S.

Responsio ad Epistolam 53

Versio




Amplissime Vir,

Ego eo, quod in epistolâ tuâ 21 praeteriti mensis dicis, nixus, scilicet amicos in re indifferenti, salvâ amicitiâ, dissentire posse, clarè dicam, quid de rationibus, et historiis sentiam, ex quibus omnis generis, sed nullos fortè foeminini generis dari Lemures concludis. Causa, cur citiùs non responderim, est, quòd ii libri, quos citas, ad manum non sunt, nec praeter Plinium, et Suetonium ullos reperi. Sed hi duo labore alios inquirendi me sublevabunt, quia mihi persuadeo, eos omnes eodem modo delirare, et historias rerum non vulgarium, quae homines attonitos reddunt, ac in admirationem rapiunt, amare. Fateor me non parùm, non historias, quae narrantur ; sed eos, qui eas scribunt, obstupuisse. Miror Viros, ingenio, et judicio praeditos, facundiam suam insumere, et eâ, ut nobis ejusmodi nugas persuadeant, abuti.

Authores verò missos faciamus, et rem ipsam aggrediamur : primò etenim ratiocinium meum circa conclusionem tuam paulisper versabitur. Videamus, an ego, qui nego, Spectra, aut Spiritus dari, eò minùs istos Scriptores, qui de hoc negotio scripserunt, intelligam ; an tu, qui ea existere statuis, hos scriptores non pluris, quàm merentur, facias.Quòd ab unâ parte Spiritus dari masculini generis in dubium non voces, ab alterâ verò parte, an ii foeminini generis sint dubites, phantasiae, quàm dubitationi similius videtur : nam si haec tua esset opinio, magis ea cum vulgi imaginatione, qui Deum masculini, non verò foeminini generis esse statuit, convenire videretur. Miror eos, qui Spectra nuda conspexere, oculos in genitalia non conjecisse, fortè prae timore, vel prae ignorantiâ hujus discriminis. Regeres, hoc est ridere ; non autem ratiocinari ; et hinc video, tuas rationes tam validas, tamque bene fundatas tibi videri, ut iis nemo (tuo saltem judicio) contradicere queat ; nisi perversè aliquis, Mundum fortuitò factum esse, putaret. Hoc ipsum, antequam praecedentes tuas examino rationes, me urget, ut breviter meam de hâc positione opinionem, an mundus fortuitò sit creatus, proponam. Respondeo verò, quòd, sicuti certum est Fortuitum et Necessarium duo esse contraria, ità manifestum est eum, qui mundum casu factum esse negare : illum autem, qui affirmat Deum potuisse creationem mundi omittere, confirmare, licet aliis verbis, eundem casu factum fuisse ; quoniam à voluntate, quae nulla esse poterat, processit. Quia verò haec opinio, haecque sententia penitùs absurda est, vulgò unanimiter, Dei voluntatem aeternam, ac nunquam indifferentem fuisse, concedunt : et propterea necessariò quoque debent largiri, (Nota bene) mundum Naturae Divinae necessarium esse effectum. Vocent hoc voluntatem, intellectum, vel quocunque lubet nomine, eò tamen tandem devenient, quòd unam, eandemque rem diversis nominibus expriment. Si enim eos roges, an Divina voluntas ab humanâ non differat, respondent priorem non nisi nomen cum posteriore commune habere : praeterquam quòd plerumque Dei Voluntatem, Intellectum, Essentiam, aut Naturam unam, eandemque rem esse, concedunt ; sicuti et ego, ne Divinam Naturam cum humanâ confundam, Deo humana attributa, nempe Voluntatem, Intellectum, attentionem, auditum etc. non adsigno. Dico igitur, ut jam modò dixi, Mundum Divinae Naturae necessarium effectum eumque fortuitò non esse factum.

Hoc sufficere arbitror, ut tibi persuadeam eorum opinionem, qui dicunt, (si quis tamen tales dantur) mundum fortuitò factum esse, meae omninò contrariari, et hâc nixus hypothesi, ad earum rationum inquisitionem, ex quibus Spectra omnis generis existere concludis, pergo. Quod in genere de iis dicere valeo est, eas magis conjecturas, quàm rationes videri, meque difficilimè credere, te eas pro rationibus demonstrativis habere. Verùm videamus, sive conjecturae, sive rationes sunt, an eas pro fundatis assumere liceat.

Prima tua ratio est, quòd ad pulchritudinem, ac universi perfectionem ea dari pertinet. Pulchritudo, Amplissime Vir, non tam objecti, quod conspicitur est qualitas, quàm in eo, qui conspicit, effectus. Si nostri oculi essent vel longiores, vel breviores, aut nostrum aliter se haberet temperamentum, ea, quae nunc pulchra, deformia ; ea verò, quae nunc deformia, pulchra nobis apparerent. Pulcherrima manus, per microscopium conspecta, terribilis apparebit. Quaedam procul visa pulchra, et è propinquo conspecta, deformia sunt : adeò ut res, in se spectatae, vel ad Deum relatae, nec pulchrae, nec deformes sint. Is ergo, qui ait, Deum mundum, ut pulcher esset, creâsse, horum alterutrum necessariò statuere debet ; nempe vel Deum mundum ad appetitum, et hominum oculos, vel appetitum, et hominum oculos ad mundum condidisse. Jam verò sive prius, sive posterius statuamus, cur Deus Spectra, et Spiritûs creare debuerit, ut alterutrum horum consequeretur, non video. Perfectio, atque Imperfectio sunt denominationes ; quae non multum à denominationibus pulchritudinis et deformatitatis differunt. Ego igitur, ne nimis sim prolixus, solummodò interrogo, quid magis ad ornatum, et mundi perfectionem faciat, an quod Spectra, an quod multiplicia dentur monstra, ut Centauri, Hydrae, Harppyiae, Satyri, Gryphes, Argi, et plures hujusmodi nugae ? Certè mundus bene exornatus fuisset, si Deus eum pro libitu nostrae Phantasiae, iisque rebus, quae facilè quivis sibi imaginatur, et somniat, nemo verò unquam intelligere potis est, ornâsset, et concinâsset !

Secunda ratio est, quòd, quia Spiritûs magis, quàm aliae corporeae creaturae, Dei imaginem exprimunt, verosimile quoque sit, Deum eos creâsse. Profectò me hactenus nescire, in quo Spiritûs magis, quàm aliae creaturae Deum exprimant, fateor. Hoc scio, inter finitum, et infinitum nullam esse proportionem : adeò ut discrimen inter maximam, et praestantissimam, creaturam, atque inter Deum non aliud sit discrimen, quàm quòd inter Deum, ac minimam creaturam est. Hoc ergo nihil ad rem facit. Si tam claram de Spectris, quàm de triangulo, vel circulo, haberem ideam, nullatenus dubitarem statuere, ea à Deo creata fuisse : verùm enim verò, quandoquidem idea, quam de iis habeo, omninò cum ideis convenit, quas de Harpyis, Griphys, Hydris, etc. in meâ deprehendo imaginatione, ea non aliter, quàm somnia, considerare possum, quae à Deo tantopere, quam Ens, et non Ens discrepant.

Tertia ratio (quae est, quòd, quemadmodum corpus sine animâ, etiam anima sine corpore debeat esse) aequè mihi absurda videtur. Dic, quaeso, mihi, annon etiam sit verisimile, memoriam, auditum, visum, etc. sine corporibus dari, eò quòd corpora sine memoriâ, auditu, visu, etc. inveniuntur ? Vel globum sine circulo, quia circulus sine globo existit ?

Quarta, et ultima ratio eadem est cum primâ, ad cujus responsionem me refero. Hîc loci tantùm notabo, me, quinam illi supremi, et infimi sint, quos in materiâ infinitâ concipis, nescire, nisi terram universi centrum esse sentias : Si enim Sol, vel Saturnus universi sit centrum, Sol, vel Saturnus, non autem terra infima erit. Hoc ergò, et quod restat praetermittens, concludo, quòd hae, hisque similes rationes neminem convincent, Spectra, vel Lemures omnis generis dari, quàm eos, qui aures intellectui occludentes, se à Superstitione seduci patiuntur ; quae adeò rectae rationi infesta est, ut potiùs, quo Philosophorum aestimationem minuat, vetulis fidem habeat.

Quantum ad historias attinet, jam in primâ meâ epistolâ dixi, me eas non omninò ; sed inde deductam conclusionem negare. Huic accedit, quòd eas non adeò fide dignas habeam, ut de multis circumstantiis non dubitem, quas saepius addunt, magis ut ornent, quàm ut Historiae veritatem, vel id, quod inde volunt, concludere, aptius efficiant. Speraveram, ut ex tot Historiis, saltem unam, alteramve proferres, de quâ minimè dubitare liceret, quaeque clarissimè Spectra, vel Lemures existere, ostenderet. Quòd memoratus Consul, inde, quòd in matris suae officinâ cerevisiariâ Spectra ità de nocte laborare audivit, quemadmodum de die audire assuetus erat, vult concludere, ea existere, risu dignum mihi videtur : similiter etiam nimis longum videretur hîc loci omnes, quae de his ineptiis conscriptae sunt, historias examinare. Ut ergo brevis sim, me ad Julium Caesarem refero, qui, teste Suetonio, haec ridebat, et tamen felix erat, juxta id, quod Suetonius de hoc Principe in vitâ ejus capite 59 narrat : et ad eum modum omnes, qui mortalium imaginationum et pathematum effectus perpendunt, talia ridere debent ; quicquid etiam Lavaterus, aliique, qui cum eo hoc in negotio somniârunt, in contrarium producant.




Epistola 55

Acutissimo Philosopho

B. d. S.

Hugo Boxel

Responsio ad Epistolam 54

Versio




Acutissime Vir,

Ad tuas opiniones feriùs respondeo, eò quòd exiguus morbus, me studiorum, et Meditationum oblectamento orbavit, et ad te scribere impedivit. Nunc, Deo gratiam habeo, in integrum restitutus sum. In respondendo tuae epistolae vestigia premam, atque tuas in eos, quid de Spectris scripserunt, exclamationes transiliam.

Dico igitur me existimare, nulla foeminini generis esse Spectra, quia eorum generationem inficior. Quòd talis sint figurae, et compositionis, quia id ad me non pertinet, omitto. Aliquid fortuitò factum dicitur, quando praeter authoris scopum producitur. Ubi terram ad vineam plantandum, vel ad puteum aut sepulchrum faciendum fodimus, et thesaurum invenimus, de quo nunquam cogitavimus, id casu fieri dicitur. Nunquam is, qui ex libero suo arbitrio ità operatur, ut possit operari, vel non, casu operari, siquidem operatur, dicitur. Hoc enim pacto omnes humanae operationes casu fierent, quod absurdum esset. Necessarium et Liberum ; non verò Necessarium et fortuitum contraria sunt. Licet verò Dei voluntas sit aeterna, non tamen sequitur mundum esse aeternum, eò quòd Deus ab aeterno, ut mundum crearet statuto tempore, definire potuit.

Negas porrò Dei voluntatem unquam indifferentem fuisse, quod ego inficior ; nec adeò accuratè ad hoc, ut tu putas, attendere est necesse. Neque omnes dicunt, Dei voluntatem necessariam esse : hoc enim necessitatem involvit ; quia is, qui alicui tribuit voluntatem, per id intelligit, eum pro suâ voluntate posse operari ; vel non. Si verò ei adscribimus necessitatem, necessariò debet operari.

Denique ais, te in Deo nulla humana concedere attributa, ne Divinam cum humanâ confunderes naturam ; quod hactenus probo : neque enim, quâ ratione Deus operetur, nec, quâ ratione velit, intelligat, perpendat, videat, audiat, etc., percipimus. Verùm enim verò, si has operationes, summasque nostras de Deo contemplationes pernegas, affirmasque, eas non esse eminenter, et metaphysicè in Deo ; tuum Deum, aut quid per hanc vocem Deus intelligas, ignoro. Quod non percipitur, haud negandum est. Mens, quae spiritus, et incorporea est, non nisi cum subtilissimis corporibus, nempe humoribus operari potest. Et quaenam inter Corpus, Mentemque est proportio ? Quâ ratione Mens cum corporibus operatur ? Sine his enim illa quiescit, et illis turbatis, Mens contrarium, quàm quod debebat, operatur. Mihi, quî hoc fiat, monstra. Non poteris, ut nec ego : videmus tamen, et sentimus, Mentem operari, quod verum manet, licet, quâ ratione haec fiat operatio, non percipiamus. Similiter licet, quomodò Deus operatur, non capiamus, eique humana nolimus adsignare opera ; non tamen de ipso negandum, ea eminenter, et incomprehensibiliter cum nostris concordare, uti velle, intelligere, intellectu, non verò oculis, aut auribus videre, ac audire ; ad eum modum quo ventus, atque aër regiones, montesque, sine manibus, allisve instrumentis destruere, nec non evertere potest ; quod tamen hominibus absque manibus, machinisque est impossibile. Si necessitatem Deo tribuis, eumque voluntate, aut liberâ electione privas, dubitari posset, numne eum, qui Ens infinitè perfectum est, instar monstri depingas, et exhibeas. Ut tuum attingas scopum, aliis, ad jaciendum tuum fundamentum, opus erit rationibus ; quia, meo judicio, in allatis, nihil soliditatis reperitur ; et, si eas probes, aliae adhuc supersunt, quae fortè tuarum pondus aequabunt. Sed his missis pergamus.

Postulas, ad probandum Spiritûs in mundo esse, demonstrativas probationes, quae valdè paucae in mundo sunt, nullaeque, praeter Mathematicas, adeò certae, ac quidem optamus, inveniuntur ; quippe probabilibus, ut et verosimilibus conjecturis sumus contenti. Si rationes, quibus res probantur, essent demonstrationes, nonnisi stulti, et pervicaces invenirentur, qui eis contradicerent. Verùm, Dilecte Amice, non adeò sumus beati. In mundo minùs accurati sumus, aliquatenus conjecturam facimus, et in ratiociniis defectu demonstrationum probabile assumimus. Hoc ipsum ex omnibus tam divinis, quàm humanis scientiis, controversarium et disputationum plenis, patet, quarum multitudo in causâ est, quòd tot diversae apud quosvis inveniuntur sententiae. Hâc de causâ olim, ut nosti, Philosophi, Sceptici dicti, quid de omnibus dubitabant, fuerunt. Hi pro, et contrà disputabant, ut probabile tantùm verarum rationum defectu consequerentur, et ex iis unusquisque, quod probabilius videbatur, credebat. Luna directè infra solem est posita ; et ideò Sol in quodam terrae loco obscurabitur : et si Sol non obscuretur, dum dies est, directè infra eum Luna non est posita. Haec est probatio demonstrativa, à causâ ad effectum, et ab effectu ad causam. Ejusmodi aliquot ; sed valdè paucae dantur, quae à nullo, si eas modò percipiat, contradici possunt.

Quantum ad pulchritudinem, sunt quaedam, quorum partes respectu aliarum proportionales, et meliùs, quàm aliae, sunt compositae ; et Deus intellectui, et judicio hominis convenientiam, et harmoniam cum eo, quod proportionatum est ; non verò cum eo, in quo nulla est proportio, attribuit : ut in sonis consonantibus, et dissonantibus, in quibus auditus consonantiam, et dissonantiam benè distinguere novit, quia illa delectationem, haec verò molestiam adfert. Rei perfectio est etiam pulchra, quatenus nihil ei deest. Hujus multa extant exempla, quae, ne prolixior sim, omitto. Mundum intueamur tantummodò, cui nomen Totius, vel Universi tribuitur. Si hoc verum est, uti reverâ est, rebus incorporeis non depravatur, minuiturve. Quae de Centauris, Hydris, Harpyis etc. dicis, hîc nullum habent locum : loquimur enim de universalissimis rerum generibus, deque primis eorundem gradibus, quae sub se varias, et innumerabiles comprehendunt species ; scilicet de aeterno, et temporali, causâ et effectu, finito et infinito, animato ac inanimato, substantiâ et accidenti, vel modo, corporali et spirituali, etc. Dico, Spiritûs Deo, quia etiam spiritus est, esse similes. Tam claram de Spiritibus, quàm de triangulo postulas ideam, quod impossibile est. Dic mihi, obsecro, quam de Deo habeas ideam, et an ea intellectui tuo adeò sit clara, ac idea trianguli. Scio te non habere, dixique, nos tam beatos non esse, ut res probationibus demonstrativis percipiamus, et plerumque probabile in hoc mundo praevalere. Affirmo nihilominùs, quòd sicuti corpus sine memoriâ, etc. ità etiam memoria etc. sine corpore ; quodque sicuti circulus sine globo, sic etiam globus sine circulo existit. Sed hoc est ab universalissimis generibus ad particulares species descendere, de quibus hoc ratiocinium non intelligitur. Dico, quòd Sol sit mundi centrum, quòdque stellae fixae longiùs à terrâ distent, quàm Saturnus, et hic longiùs, quàm Jupiter, hicque longius, quàm Mars ; adeò ut in indefinito aëre quaedam remotiora à nobis, et quaedam nobis propinquiora sint, quae nos altiora, vel inferiora nominamus.

Ii, qui dari Spiritûs defendunt, Philosophos extra fidem non collocant : sed quidem, qui eos negant ; quia omnes Philosophi tam antiqui, quàm moderni se convictos, Spiritûs dari, arbitrantur. Plutarchus hujus rei testis est in Tractatibus de Philosophorum sententiis, et de Socratis genio : testantur quoque omnes Stoici, Pythagorici, Platonici, Peripatetici, Empedocles, Maximus Tyrius, Apulejus, aliique. Ex modernis nemo Spectra negat. Rejice ergo tot sapientes oculatos, et auritos testes, tot Philosophos, to historicos, talia narrantes ; affirma eos omnes cum vulgo stultos, ac insanos esse : licet tuae responsiones non persuadeant, sed quidem absurdae sint, et passim scopum nostrae controversiae non attingant, neque tu ullam quidem probationem, quae tuam confirmet sententiam proferas. Caesar cum Cicerone et Catone non ridet Spectra, sed omnia, et praesagia, et tamen si eo die, quo interibat, Spurinam non illusisset, ipius hostes tot vulneribus eum non confoddisent. Sed haec hâc vice sufficiant, etc.




Epistola 56

Amplissimo, Prudentissimoque Viro,

Hugoni Boxel

B. de S.

Responsio ad Epistolam 55

Versio.




Amplissime Vir,

Ad tuam respondere, heri mihi traditam, propero ; eò quòd, si longiores necto moras, cogat responsionem diutiùs, quàm quidem vellem, differre. Tua me turbasset valetudo, nisi te meliùs habere intellexissem ; et spero, te jam omninò convaluisse.

Quàm difficulter duo, qui diversa sequuntur principia, in materiâ, à multis aliis dependente, invicem possint convenire, et idem sentire, ex hâc Quaestione solâ, licet nulla id demonstraret ratio, pateret. Dic mihi, quaeso, an aliquos Philosophos videris, aut legeris, qui in eâ fuerunt sententiâ, mundum casu factum esse, nempe eo sensu, quo tu intelligis, Deum scilicet in creando mundo scopum sibi praefixum habuisse, et tamen eum, quem decreverat, transgressum esse. Nescio tale quid unquam in ullius hominis cogitationem incidisse ; similiter me latet, quibus rationibus, ut credam Fortuitum et Necessarium non esse contraria, mihi persuadere conaris. Quàm primùm animadverto, tres trianguli angulos duobus rectis necessariò aequales esse, nego quoque id casu fieri. Similiter, quàm primùm adverto, calorem necessarium ignis esse effectum, nego quoque id casu accidere. Quòd Necessarium ac Liberum duo contraria sunt, non minùs absurdum, et rationi repugnans videtur : nam nemo negare potest, Deum seipsum, et caetera omnia liberè cognoscere ; et tamen cuncti communi suffragio concedunt, Deum seipsum necessariò cognoscere. Quare mihi nullam inter Coactionem, vel vim, et Necessitatem differentiam constituere videris. Quòd homo vult vivere, amare, etc. non est coactum opus, sed tamen necessarium, et multò magis, quòd Deus vult esse, cognoscere, ac operari. Si, praeter dicta, animo volvis, indifferentiam non nisi ignorantiam, vel dubitationem esse, atque voluntatem semper constantem, et in omnibus determinatam, virtutem, necessariamque intellectûs esse proprietatem ; videbis mea verba penitùs cum veritate concordare. Si affirmamus, Deum potuisse rem non velle, et non potuisse eam non intelligere, Deo diversas attribuimus libertates, alteram necessariam, alteram indifferentem : et consequenter Dei voluntatem ab essentiâ suâ, suoque intellectu diversam concipiemus, et hoc pacto in aliam, ac aliam incidemus absurditatem.

Attentio, quam in praecedenti meâ exegeram, non tibi visa est necessaria ; et hoc fuit in causâ, quòd cogitationes tuas in praecipuum non defixeris, illudque, quod quàm maximè ad rem faciebat, neglexeris.

Porrò, ubi dicis, si in Deo actum vivendi, audiendi, attendendi, volendi, etc. eosque in eo esse eminenter nego, quòd te tum lateat qualem habeam Deum : hinc suspicor te credere, non majorem esse perfectionem, quàm quae memoratis attributis explicari potest. Haec non miror ; quia credo, quòd triangulum, siquidem loquendi haberet facultatem, eodem modo diceret, Deum eminenter triangularem esse, et circulus, Divinam naturam eminenti ratione circularem esse ; et hâc ratione quilibet sua attributa Deo adscriberet, similemque se Deo redderet, reliquumque ei deforme videretur.

Epistolae parvitas, et temporis angustia non sinunt, ut meam de Divinâ naturâ, sententiam, Quaestionesque à te propositas enucleem ; praeterquam quòd difficultates objicere non sit proferre rationes. Nos in mundo multa ex conjecturâ facere verum est ; sed nos nostras ex conjecturâ habere Meditationes est falsum. In communi vitâ verisimillimum, in Speculationibus verò veritatem cogimur sequi. Homo siti, et fame periret, si, antequam perfectam obstinuisset demonstrationem, cibum ac potum sibi profuturum, edere aut bibere nollet : Id autem in Contemplatione locum non habet. Econtra cavendum nobis est, quicquam, tanquam verum, admittere, quod solummodò verisimile est : ubi enim unam admisimus falsitatem, infinitae sequuntur.

Porrò hinc, quòd Divinae, et humanae scientiae multis litibus, et controversiis repletae sunt, nequit concludi, ea omnia, quae in iis tractantur, incerta esse : quoniam plurimi fuerunt, qui tanto contradicendi studio tenebantur, ut etiam demonstrationes Geometricas irriserint. Sextus Empiricus, aliique Sceptici, quos citas, dicunt falsum esse, quòd totum suâ parte majus est, et sic de caeteris judicant axiomatibus.

Ut verò, praetermisso, ac concesso, nos, demonstrationum defectu, verisimilitudinibus debere esse contentos, dico, Demonstrationem verosimilem talem esse debere, ut, licet de eâ dubitare possimus, contradicere tamen nequeamus ; quia id, cui potest contradici, non vero ; sed falso simile est. Si, exempli gratia, dico, Petrum in vivis esse, quia eum heri sanum conspexi ; vero quidem id simile est, quatenus mihi nemo contradicere potest ; si autem alius dicit, se heri vidisse eum deliquium animi passum fuisse, seque credere, Petrum inde diem obiisse supremum, hic, ut mea verba falsa videantur, efficit. Tuam conjecturam de Spectris, et Lemuribus falsam, et ne verisimilem quidem videri, tam clarè ostendi, ut in responso tuo nihil animadversione dignum, inveniam.

Ad quaestionem tuam, an de Deo tam claram, quàm de triangulo habeam ideam, respondeo affirmando : Si me verò interroges, utrùm tam claram de Deo, quàm de triangulo habeam imaginem, respondebo negando : Deum enim non imaginari ; sed quidem intelligere possumus. Hîc quoque notandum est, quòd non dico, me Deum omninò cognoscere ; sed me quaedam ejus attributa ; non autem omnia, neque maximam intelligere partem, et certum est, plurimorum ignorantiam, quorundam eorum habere notitiam, non impedire. Quum Euclidis elementa addiscerem, primò tres trianguli angulos duobus rectis aequari intelligebam ; hancque trianguli proprietatem clarè percipiebam, licet multarum aliarum ignarus essem.

Quod ad Spectra, vel Lemures, hactenus nullam intelligibilem de iis auribus hausi proprietatem ; sed quidem de Phantasiis, quas nemo capere potest. Quum dicis Spectra, vel Lemures hîc inferiùs (stylum tuum sequor, licet ignorem, materiam hîc inferiùs, quàm superiùs minoris esse pretii) ex tenuissimâ, rarissimâ et subtilissimâ constare substantiâ, videris de aranearum telis, aëre, vel vaporibus loqui. Dicere eos esse invisibiles, tantùm mihi valet, ac si diceres, quid non sint, non verò quid sint : nisi fortè velis indicare, quòd, pro lubitu, se jam visibiles, jam invisibiles reddunt, quòdque imaginatio in his, sicut et in aliis impossibilibus, nullam inveniet difficultatem.

Non multùm apud me Authoritas Platonis, Aristotelis, ac Socratis valet. Miratus fuissem si Epicurum, Democritum, Lucretium, vel aliquem ex Atomistis, atomorumque defensoribus protulisses : non enim mirandum est eos, qui Qualitates occultas, Species intentionales, Formas substantiales, ac mille alias nugas commenti sunt, Spectra, et Lemures excogitâsse, et vetulis credidisse, ut Democriti authoritatem elevarent, cujus bonae Famae tantopere inviderunt, ut omnes ejus libros, quos tantâ cum laude ediderat, combusserint. Si iis fidem adhibere animus est, quas rationes habes ad miracula Divae Virginis, et omnium Sanctorum negandum, quae à tot Celeberrimis Philosophis, Theologis, ac Historicis conscripta sunt, ut horum vel centum, illorum verò vix unum producere queam ? Denique, Amplissime Vir, longiùs quàm volebam, processi ; nec te diutiùs iis rebus, quas (scio) non concedes, molestias creare volo, quia alia, longè à meis diversa, sequeris principia, etc.
Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils