Ethica - Pars I

De Spinoza et Nous.
(Différences entre les versions)
Aller à : Navigation, rechercher
(Axiomata)
 
m (Remplacement du texte — « Renati Descartes Principia philosophiae - » par « Renati Descartes Principia philosophiae/ »)
 
Ligne 254 : Ligne 254 :
  
 
<span id="p19s"></span>
 
<span id="p19s"></span>
'''Scholium :''' Haec Propositio quàm clarissimè etiam patet ex modo, quo ([[#p11|Prop. 11]]) Dei existentiam demonstravi ; ex eâ, inquam, demonstratione constat, Dei existentiam, sicut ejus essentiam, aeternam esse veritatem. Deinde ([[Renati Descartes Principia philosophiae - Pars I#p19|Prop. 19 Principiorum Cartesii]]) alio etiam modo Dei aeternitatem demonstravi, nec opus est eum hîc repetere.
+
'''Scholium :''' Haec Propositio quàm clarissimè etiam patet ex modo, quo ([[#p11|Prop. 11]]) Dei existentiam demonstravi ; ex eâ, inquam, demonstratione constat, Dei existentiam, sicut ejus essentiam, aeternam esse veritatem. Deinde ([[Renati Descartes Principia philosophiae/Pars I#p19|Prop. 19 Principiorum Cartesii]]) alio etiam modo Dei aeternitatem demonstravi, nec opus est eum hîc repetere.
  
 
<span id="p20"></span>
 
<span id="p20"></span>

Version actuelle en date du 2 janvier 2012 à 18:32


Ethica
ordine geometrico demonstrata


Baruch Spinoza


1677
Pars Prima
DE DEO




Ethica ordine geometrico demonstrata

Plan de l'Éthique
Autres œuvres

Sommaire

[modifier] Definitiones

1. Per causam sui intelligo id, cujus essentia involvit existentiam, sive id, cujus natura non potest concipi, nisi existens.

2. Ea res dicitur in suo genere finita, quae aliâ ejusdem naturae terminari potest. Ex. gr. corpus dicitur finitum, quia aliud semper majus concipimus. Sic cogitatio aliâ cogitatione terminatur. At corpus non terminatur cogitatione, nec cogitatio corpore.

3. Per substantiam intelligo id, quod in se est, et per se concipitur ; hoc est id, cujus conceptus non indiget conceptu alterius rei, à quo formari debeat.

4. Per attributum intelligo id, quod intellectus de substantiâ percipit, tanquam ejusdem essentiam constituens.

5. Per modum intelligo substantiae affectiones, sive id, quod in alio est, per quod etiam concipitur.

6. Per Deum intelligo ens absolutè infinitum, hoc est, substantiam constantem infinitis attributis, quorum unumquodque aeternam, et infinitam essentiam exprimit.

Explicatio : Dico absolutè infinitum, non autem in suo genere ; quicquid enim in suo genere tantùm infinitum est, infinita de eo attributa negare possumus ; quod autem absolutè infinitum est, ad ejus essentiam pertinet, quicquid essentiam exprimit, et negationem nullam involvit.

7. Ea res libera dicitur, quae ex solâ suae naturae necessitate existit, et à se solâ ad agendum determinatur : necessaria autem, vel potiùs coacta, quae ab alio determinatur ad existendum, et operandum certâ, ac determinatâ ratione.

8. Per aeternitatem intelligo ipsam existentiam, quatenus ex solâ rei aeternae definitione necessariò sequi concipitur.

Explicatio : Talis enim existentia, ut aeterna veritas, sicut rei essentia, concipitur, proptereaque per durationem, aut tempus explicari non potest, tametsi duratio principio, et fine carere concipiatur.

[modifier] Axiomata

1. Omnia, quae sunt, vel in se, vel alio sunt.

2. Id, quod per aliud non potest concipi, per se concipi debet.

3. Ex datâ causâ determinatâ necessariò sequitur effectus, et contrà, si nulla detur determinata causa, impossibile est, ut effectus sequatur.

4. Effectûs cognitio à cognitione causae dependet, et eandem involvit.

5. Quae nihil commune cum se invicem habent, etiam per se invicem intelligi non possunt, sive conceptus unius alterius conceptum non involvit.

6. Idea vera debet cum suo ideato convenire.

7. Quicquid, ut non existens, potest concipi, ejus essentia non involvit existentiam.


[modifier] Propositio 1

Substantia prior est naturâ suis affectionibus.

Demonstratio : Patet ex Def. 3 et 5.

[modifier] Propositio 2

Duae substantiae, diversa attributa habentes, nihil inter se commune habent.

Demonstratio : Patet etiam ex Def. 3. Unaquaeque enim in se debet esse, et per se debet concipi, sive conceptus unius conceptum alterius non involvit.

[modifier] Propositio 3

Quae res nihil commune inter se habent, earum una alterius causa esse non potest.

Demonstratio : Si nihil commune cum se invicem habent, ergo (per Ax. 5) nec per se invicem possunt intelligi, adeóque (per Ax. 4) una alterius causa esse non potest. Q.E.D.

[modifier] Propositio 4

Duae, aut plures res distinctae, vel inter se distinguuntur ex diversitate attributorum substantiarum, vel ex diversitate earundem affectionum.

Demonstratio : Omnia, quae sunt, vel in se, vel in alio sunt (per Ax. 1), hoc est (per Def. 3 et 5) extra intellectum nihil datur praeter substantias, earumque affectiones. Nihil ergo extra intellectum datur, per quod plures res distingui inter se possunt praeter substantias, sive quod idem est (per Def. 4) earum attributa, earumque affectiones. Q.E.D.

[modifier] Propositio 5

In rerum naturâ non possunt dari duae, aut plures substantiae ejusdem naturae, sive attributi.

Demonstratio : Si darentur plures distinctae, deberent inter se distingui, vel ex diversitate attributorum, vel ex diversitate affectionum (per Prop. praeced.). Si tantùm ex diversitate attributorum, concedetur ergo, non dari, nisi unam ejusdem attributi. At si ex diversitate affectionum, cùm substantia sit prior naturâ suis affectionibus (per Prop. 1), depositis ergo affectionibus, et in se considerata, hoc est (per Def. 3 et Ax. 6) verè considerata, non poterit concipi ab aliâ distingui, hoc est (per Prop. praeced.) non poterunt dari plures, sed tantùm una. Q.E.D.

[modifier] Propositio 6

Una substantia non potest produci ab aliâ substantiâ.

Demonstratio : In rerum naturâ non possunt dari duae substantiae ejusdem attributi (per Prop. praeced.), hoc est (per Prop. 2), quae aliquid inter se commune habent. Adeóque (per Prop. 3) una alterius causa esse nequit, sive ab aliâ non potest produci. Q.E.D.

Corollarium : Hinc sequitur substantiam ab alio produci non posse. Nam in rerum naturâ nihil datur praeter substantias, earumque affectiones, ut patet ex Ax. 1 et Def. 3 et 5. Atqui à substantiâ produci non potest (per praeced. Prop.). Ergo substantia absolutè ab alio produci non potest. Q.E.D.

Aliter : Demonstratur hoc etiam faciliùs ex absurdo contradictorio. Nam si substantia ab alio posset produci, ejus cognitio à cognitione suae causae deberet pendêre (per Ax. 4) ; adeóque (per Def. 3) non esset substantia.

[modifier] Propositio 7

Ad naturam substantiae pertinet existere.

Demonstratio : Substantia non potest produci ab alio (per Coroll. Prop. praeced.) ; erit itaque causa sui, id est (per Def. 1), ipsius essentia involvit necessariò existentiam, sive ad ejus naturam pertinet existere. Q.E.D.

[modifier] Propositio 8

Omnis substantia est necessariò infinita.

Demonstratio : Substantia unius attributi non, nisi unica, existit (per Prop. 5), et ad ipsius naturam pertinet existere (per Prop. 7). Erit ergo de ipsius naturâ, vel finita, vel infinita existere. At non finita. Nam (per Def. 2) deberet terminari ab aliâ ejusdem naturae, quae etiam necessariò deberet existere (per Prop. 7) ; adeóque darentur duae substantiae ejusdem attributi, quod est absurdum (per Prop. 5). Existit ergo infinita. Q.E.D.

Scholium 1 : Cùm finitum esse reverâ sit ex parte negatio, et infinitum absoluta affirmatio existentiae alicujus naturae, sequitur ergo ex solâ 7. Prop. omnem substantiam debere esse infinitam.

Scholium 2 : Non dubito, quin omnibus, qui de rebus confusè judicant, nec res per primas suas causas noscere consueverunt, difficile sit, demonstrationem 7. Prop. concipere ; nimirùm quia non distinguunt inter modificationes substantiarum, et ipsas substantias, neque sciunt, quomodo res producuntur. Unde fit, ut principium, quod res naturales habere vident, substantiis affingant ; qui enim veras rerum causas ignorant, omnia confundunt, et sine ullâ mentis repugnantiâ tam arbores, quàm homines, loquentes fingunt, et homines tam ex lapidibus, quàm ex semine, formari, et, quascunque formas in alias quascunque mutari, imaginantur. Sic etiam, qui naturam divinam cum humanâ confundunt, facile Deo affectûs humanos tribuunt, praesertim quamdiu etiam ignorant, quomodo affectûs in mente producuntur. Si autem homines ad naturam substantiae attenderent, minimè de veritate 7. Prop. dubitarent ; imò haec Propositio omnibus axioma esset, et inter notiones communes numeraretur. Nam per substantiam intelligerent id, quod in se est, et per se concipitur, hoc est, id, cujus cognitio non indiget cognitione alterius rei. Per modificationes autem id, quod in alio est, et quarum conceptus à conceptu rei, in quâ sunt, formatur : quocirca modificationum non existentium veras ideas possumus habere ; quandoquidem, quamvis non existant actu extra intellectum, earum tamen essentia ità in alio comprehenditur, ut per idem concipi possint. Verùm substantiarum veritas extra intellectum non est, nisi in se ipsis, quia per se concipiuntur. Si quis ergo diceret, se claram, et distinctam, hoc est, veram ideam substantiae habere, et nihilominus dubitare, num talis substantia existat, idem hercle esset, ac si diceret, se veram habere ideam, et nihilominus dubitare, num falsa sit (ut satis attendenti fit manifestum) ; vel, si quis statuat, substantiam creari, simul statuit, ideam falsam factam esse veram, quo sanè nihil absurdius concipi potest ; adeóque fatendum necessariò est, substantiae existentiam, sicut ejus essentiam, aeternam esse veritatem. Atque hinc alio modo concludere possumus, non dari, nisi unicam, ejusdem naturae, quod hîc ostendere, operae pretium esse duxi. Ut autem hoc ordine faciam, notandum est, I. veram uniuscujusque rei definitionem nihil involvere, neque exprimere praeter rei definitae naturam. Ex quo sequitur hoc II., nempe nullam definitionem certum aliquem numerum individuorum involvere, neque exprimere, quandoquidem nihil aliud exprimit, quàm naturam rei definitae. Ex gr. definitio trianguli nihil aliud exprimit, quàm simplicem naturam trianguli ; at non certum aliquem triangulorum numerum. III. Notandum, dari necessariò uniuscujusque rei existentis certam aliquam causam, propter quam existit. IV. Denique notandum, hanc causam, propter quam aliqua res existit, vel debere contineri in ipsâ naturâ, et definitione rei existentis (nimirùm quòd ad ipsius naturam pertinet existere), vel debere extra ipsam dari. His positis sequitur, quòd, si in naturâ certus aliquis numerus individuorum existat, debeat necessariò dari causa, cur illa individua, et cur non plura, nec pauciora existunt. Si ex. gr. in rerum naturâ 20 homines existant (quos, majoris perspicuitatis causâ, suppono simul existere, nec alios antea in naturâ exstitisse), non satis erit (ut scilicet rationem reddamus, cur 20 homines existant) causam naturae humanae in genere ostendere ; sed insuper necesse erit, causam ostendere, cur non plures, nec pauciores, quam 20 existant ; quandoquidem (per III. Notam) uniuscujusque debet necessariò dari causa, cur existat. At haec causa (per Notam II et III) non potest in ipsâ naturâ humanâ contineri, quandoquidem vera hominis definitio numerum vicenarium non involvit ; adeóque (per Notam IV) causa, cur hi viginti homines existunt, et consequenter cur unusquisque existit, debet necessariò extra unumquemque dari, et propterea absolutè concludendum, omne id, cujus naturae plura individua existere possunt, debere necessariò, ut existant, causam externam habere. Jam quoniam ad naturam substantiae (per jam ostensa in hoc Schol.) pertinet existere, debet ejus definitio necessariam existentiam involvere, et consequenter ex solâ ejus definitione debet ipsius existentia concludi. At ex ipsius definitione (ut jam ex Notâ II et III ostendimus) non potest sequi plurium substantiarum existentia ; sequitur ergo ex eâ necessariò, unicam tantùm ejusdem naturae existere, ut proponebatur.

[modifier] Propositio 9

Quo plus realitatis, aut esse unaquaeque res habet, eo plura attributa ipsi competunt.

Demonstratio : Patet ex Def. 4.

[modifier] Propositio 10

Unumquodque unius substantiae attributum per se concipi debet.

Demonstratio : Attributum enim est id, quod intellectus de substantiâ percipit, tanquam ejus essentiam constituens (per Def. 4), adeóque (per Def. 3) per se concipi debet. Q.E.D.

Scholium : Ex his apparet, quod, quamvis duo attributa realiter distincta concipiantur, hoc est, unum sine ope alterius, non possumus tamen inde concludere, ipsa duo entia, sive duas diversas substantias constituere ; id enim est de naturâ substantiae, ut unumquodque ejus attributorum per se concipiatur ; quandoquidem omnia, quae habet, attributa simul in ipsâ semper fuerunt, nec unum ab alio produci potuit ; sed unumquodque realitatem, sive esse substantiae exprimit. Longè ergo abest, ut absurdum sit, uni substantiae plura attributa tribuere ; quin nihil in naturâ clarius, quàm quod unumquodque ens sub aliquo attributo debeat concipi, et, quo plus realitatis, aut esse habeat, eo plura attributa, quae et necessitatem, sive aeternitatem, et infinitatem exprimunt, habeat ; et consequenter nihil etiam clarius, quàm quod ens absolutè infinitum necessariò sit definiendum (ut Def. 6 tradidimus) ens, quod constat infinitis attributis, quorum unumquodque aeternam, et infinitam certam essentiam exprimit. Si quis autem jam quaerit, ex quo ergo signo diversitatem substantiarum poterimus dignoscere, legat sequentes Propositiones, quae ostendunt in rerum naturâ non, nisi unicam substantiam, existere, eamque absolutè infinitam esse, quapropter id signum frustrà quaereretur.

[modifier] Propositio 11

Deus, sive substantia constans infinitis attributis, quorum unumquodque aeternam, et infinitam essentiam exprimit, necessariò existit.

Demonstratio : Si negas, concipe, si fieri potest, Deum non existere. Ergo (per Ax. 7) ejus essentia non involvit existentiam. Atqui hoc (per Prop. 7) est absurdum : ergo Deus necessariò existit. Q.E.D.

Aliter : Cujuscunque rei assignari debet causa, seu ratio, tam cur existit, quàm cur non existit. Ex. gr. si triangulus existit, ratio, seu causa dari debet, cur existit ; si autem non existit, ratio etiam, seu causa dari debet, quae impedit, quominus existat, sive quae ejus existentiam tollat. Haec vero ratio, seu causa, vel in naturâ rei contineri debet, vel extra ipsam. Ex. gr. rationem, cur circulus quadratus non existat, ipsa ejus natura indicat ; nimirùm, quia contradictionem involvit. Cur autem contrà substantia existat, ex solâ etiam ejus naturâ sequitur, quia scilicet existentiam involvit (vide Prop. 7). At ratio, cur circulus, vel triangulus existit, vel cur non existit, ex eorum naturâ non sequitur, sed ex ordine universae naturae corporeae ; ex eo enim sequi debet, vel jam triangulum necessariò existere, vel impossibile esse, ut jam existat. Atque haec per se manifesta sunt. Ex quibus sequitur, id necessariò existere, cujus nulla ratio, nec causa datur, quae impedit, quominus Deus existat, vel quae ejus existentiam tollat, omnino concludendum est, eundem necessariò existere. At si talis ratio, seu causa daretur, ea, vel in ipsâ Dei naturâ, vel extra ipsam dari deberet, hoc est, in aliâ substantiâ alterius naturae. Nam si ejusdem naturae esset, eo ipso concederetur dari Deum. At substantia, quae alterius esset naturae, nihil cum Deo commune habere (per 2. Prop.), adeóque neque ejus existentiam ponere, neque tollerer posset. Cum igitur ratio, seu causa, quae divinam existentiam tollat, extra divinam naturam dari non possit, debebit necessariò dari, siquidem non existit, in ipsâ ejus naturâ, quae propterea contradictionem involveret. Atqui hoc de Ente absolutè infinito, et summè perfecto affirmare, absurdum est ; ergo nec in Deo, nec extra Deum ulla causa, seu ratio datur, quae ejus existentiam tollat, ac proinde Deus necessariò existit. Q.E.D.

Aliter : Posse non existere impotentia est, et contrà posse existere potentia est (ut per se notum). Si itaque id, quod jam necessariò existit, non nisi entia finita sunt, sunt ergo entia finita potentiora Ente absolutè infinito : atque hoc (ut per se notum) absurdum est ; ergo vel nihil existit, vel Ens absolutè infinitum necessariò etiam existit. Atqui nos, vel in nobis, vel in alio, quod necessariò existit, existimus (vid. Ax. 1 et Prop. 7). Ergo Ens absolutè infinitum, hoc est (per Def. 6), Deus necessariò existit. Q.E.D.

Scholium : In hâc ultimâ demonstratione Dei existentiam à posteriori ostendere volui, ut demonstratio faciliùs perciperetur ; non autem propterea, quod ex hoc eodem fundamento Dei existentia à priori non sequatur. Nam, cùm posse existere potentia sit, sequitur, quo plus realitatis alicujus rei naturae competit, eo plus virium à se habere, ut existat ; adeóque Ens absolutè infinitum, sive Deum infinitam absolutè potentiam existendi à se habere, qui propterea absolutè existit. Multi tamen forsan non facilè hujus demonstrationis evidentiam videre poterunt, quia assueti sunt, eas solummodo res contemplari, quae à causis externis fluunt ; et ex his, quae cito fiunt, hoc est, quae facilè existunt, eas etiam facilè perire vident, et contrà eas eas res factu difficiliores judicant, hoc est, ad existendum non adeò faciles, ad quas plura pertinere concipiunt. Verùm, ut ab his praejudiciis liberentur, non opus habeo hîc ostendere, quâ ratione hoc enunciatum, quod cito fit, cito perit, verum sit, nec etiam, an respectu totius naturae omnia aequè facilia sint, an secus. Sed hoc tantùm notare sufficit, me hîc non loqui de rebus, quae à causis externis fiunt, sed de solis substantiis, quae (per Prop. 6) à nullâ causâ externâ produci possunt. Res enim, quae à causis externis fiunt, sive eae multis partibus constent, sive paucis, quicquid perfectionis, sive realitatis habent, id omne virtuti causae externae debetur, adeóque earum existentia ex solâ perfectione causae externae, non autem suae oritur. Contrà, quicquid substantia perfectionis habet, nulli causae externae debetur ; quare ejus etiam existentia ex solâ ejus naturâ sequi debet, quae proinde nihil aliud est, quàm ejus essentia. Perfectio igitur rei existentiam non tollit, sed contrà ponit ; imperfectio autem contrà eandem tollit, adeóque de nullius rei existentia certiores esse possumus, quàm de existentiâ Entis absolutè infiniti, seu perfecti, hoc est, Dei. Nam quandoquidem ejus essentia omnem imperfectionem secludit, abslolutamque perfectionem involvit, eo ipso omnem causam dubitandi de ipsius existentiâ tollit, summamque de eâdem certitudinem dat, quod mediocriter attendenti perspicuum fore credo.

[modifier] Propositio 12

Nullum substantiae attributum potest verè concipi, ex quo sequatur, substantiam posse dividi.

Demonstratio : Partes enim, in quas substantia, sic concepta, divideretur, vel naturam substantiae retinebunt, vel non. Si primum, tum (per 8. Prop.) unaquaequepars debebit esse infinita, et (per Prop. 6) causa sui, et (per Prop. 5) constare debebit ex diverso attributo, adeóque ex unâ substantiâ plures constitui poterunt, quod (per Prop. 6) est absurdum. Adde, quod partes (per Prop. 2) nihil commune cum suo toto haberent, et totum (per Def. 4 et Prop. 10) absque suis partibus, et esse, et concipi posset, quod absurdum esse, nemo dubitare poterit. Si autem secundum ponatur, quod scilicet partes naturam substantiae non retinebunt ; ergo, cùm tota substantia in aequales partes esset divisa, naturam substantiae amitteret, et esse desineret, quod (per Prop. 7) est absurdum.

[modifier] Propositio 13

Substantia absolutè infinita est indivisibilis.

Demonstratio : Si enim divisibilis esset, partes, in quas divideretur, vel naturam substantiae absolutè infinitae retinebunt, vel non. Si primum, dabuntur ergo plures substantiae ejusdem naturae, quod (per Prop. 5) est absurdum. Si secundum ponatur, ergo (ut supra) poterit substantia absolutè infinita desinere esse, quod (per Prop. 11) est etiam absurdum.

Corollarium : Ex his sequitur, nullam substantiam, et consequenter nullam substantiam corpoream, quatenus substantia est, esse divisibilem.

Scholium : Quod substantia sit indivisibilis, simpliciùs ex hoc solo intelligitur, quod natura substantiae non potest concipi, nisi infinita, et quod per partem substantiae nihil aliud intelligi potest, quàm substantia finita, quod (per Prop. 8) manifestam contradictionem implicat.

[modifier] Propositio 14

Praeter Deum nulla dari, neque concipi potest substantia.

Demonstratio : Cùm Deus sit ens absolutè infinitum, de quo nullum attributum, quod essentiam substantiae exprimit, negari potest (per Def. 6), isque necessariò existat (per Prop. 11), si aliqua substantia praeter Deum daretur, ea explicari deberet per aliquod attributum Dei, sicque duae substantiae ejusdem attributi existerent, quod (per Prop. 5) est absurdum ; adeóque nulla substantia extra Deum dari potest, et consequenter non etiam concipi. Nam si posset concipi, deberet necessariò concipi, ut existens ; atqui hoc (per primam partem hujus demonstr.) est absurdum. Ergo extra Deum nulla dari, neque concipi potest substantia. Q.E.D.

Corollarium 1 : Hinc clarissimè sequitur I°. Deum esse unicum, hoc est (per Def. 6) in rerum naturâ non, nisi unam substantiam, dari, eamque absolutè infinitam esse, ut in Schol. Prop. 10 jam innuimus.

Corollarium 2 : Sequitur II°. rem extensam, et rem cogitantem, vel Dei attributa esse, vel (per Ax. 1) affectiones attributorum Dei.

[modifier] Propositio 15

Quicquid est, in Deo est, et nihil sine Deo esse, neque concipi potest.

Demonstratio : Praeter Deum nulla datur, neque concipi potest substantia (per 14. Prop.), hoc est (per Def. 3) res, quae in se est, et per se concipitur. Modi autem (per Def. 5) sine substantiâ nec esse, nec concipi possunt ; quare hi in solâ divinâ naturâ esse, et per ipsam solam concipi possunt. Atqui praeter substantias, et modos nil datur (per Ax. 1). Ergo nihil sine Deo esse, neque concipi potest. Q.E.D.

Scholium : Sunt, qui Deum instar hominis corpore, et mente constantem, atque passionibus obnoxium fingunt ; sed, quàm longè hi à verâ Dei cognitione aberrent, satis ex jam demonstratis constat. Sed hos mitto : nam omnes, qui naturam divinam aliquo modo contemplati sunt, Deum esse corporeum, negant. Quod etiam optimè probant ex eo, quod per corpus intelligimus quamcunque quantitatem, longam, latam, et profundam, certâ aliquâ figurâ terminatam, quo nihil absurdius de Deo, ente scilicet absolutè infinito, dici potest. Attamen interim aliis rationibus, quibus hoc idem demonstrare conantur, clarè ostendunt, se substantiam ipsam corpoream, sive extensam à naturâ divinâ omninò removere, atque ipsam à Deo creatam statuunt. Ex quâ autem divinâ potentiâ creari potuerit, prorsùs ignorant ; quod clarè ostendit, illos id, quod ipsimet dicunt, non intelligere. Ego saltem satis clarè, meo quidem judicio, demonstravi (vide Coroll. Prop. 6 et Schol. 2 Prop. 8) nullam substantiam ab alio posse produci, vel creari. Porrò Prop. 14 ostendimus, praeter Deum nullam dari, neque concipi posse substantiam ; atque hinc conclusimus, substantiam extensam unum ex infinitis Dei attributis esse. Verùm, ad pleniorem explicationem, adversariorum argumenta refutabo, quae omnia huc redeunt. Primò, quod substantia corporea, quatenus substantia, constat, ut putant, partibus ; et ideò eandem infinitam posse est, et consequenter, ad Deum pertinere posse, negant. Atque hoc multis exemplis explicant, ex quibus unum, aut alterum afferam. Si substantia corporea, ajunt, est infinita, concipiatur in duas partes dividi ; erit unaquaeque pars, vel finita, vel infinita. Si illud, componitur ergo infinitum ex duabus partibus finitis, quod est absurdum. Si hoc, datur ergo infinitum duplo majus alio infinito, quod etiam est absurdum. Porrò, si quantitas infinita mensuratur partibus pedes aequantibus, infinitis talibus partibus constare debebit, ut et, si partibus mensuretur digitos aequantibus ; ac propterea unus numerus infinitus erit duodecies major alio infinito. Denique, si ex uno puncto infinitae cujusdam quantitatis concipiatur, duas lineas,
E I p15s.jpg
ut AB, AC, certâ, ac determinatâ in initio distantiâ in infinitum protendi ; certum est, distantiam inter B et C continuò augeri, et tandem ex determinatâ indeterminabilem fore. Cùm igitur haec absurda sequantur, ut putant, ex eo, quòd quantitas infinita supponitur : inde concludunt, substantiam corpoream debere esse finitam, et consequenter ad Dei essentiam non pertinere. Secundum argumentum petitur etiam à summâ Dei perfectione. Deus enim, inquiunt, cùm sit ens summè perfectum, pati non potest ; atqui substantia corporea, quandoquidem divisibilis est, pati potest ; sequitur ergo, ipsam ad Dei essentiam non pertinere. Haec sunt, quae apud scriptores invenio argumenta, quibus ostendere conantur, substantiam corpoream divinâ naturâ indignam esse, nec ad eandem posse pertinere. Verumenimvero, si quis rectè attendat, me ad haec jam respondisse comperiet ; quandoquidem haec argumenta in eo tantùm fundantur, quòd substantiam corpoream ex partibus componi supponunt, quod jam (Prop. 12 cum Coroll. Prop. 13) absurdum esse ostendi. Deinde se quis rem rectè perpendere velit, videbit, omnia illa absurda (siquidem omnia absurda sunt, de quo jam non disputo), ex quibus concludere volunt, substantiam extensam finitam esse, minimè ex eo sequi, quod quantitas infinita supponatur : sed quòd quantitatem infinitam mensurabilem, et ex partibus finitis conflari supponunt ; quare ex absurdis, quae inde sequuntur, nihil aliud concludere possunt, quàm quòd quantitas infinita non sit mensurabilis, et quòd ex partibus finitis conflari non possit. Atque hoc idem est, quod nos suprà (Prop 12 etc.) jam demonstravimus. Quare telum, quod in nos intendunt, in se ipsos reverâ conjiciunt. Si igitur ipsi ex suo hoc absurdo concludere tamen volunt, substantiam extensam debere esse finitam, nihil aliud herclè faciunt, quàm si quis ex eo, quòd finxit circulum quadrati proprietates habere, concludit, circulum non habere centrum, ex quo omnes ad circumferentiam ductae lineae sunt aequales. Nam substantiam corpoream, quae non nisi infinita, non nisi unica, et non nisi indivisibilis potest concipi (vide Prop. 8, 5 et 12), eam ipsi ad concluendum, eandem esse finitam, ex partibus finitis conflari, et multiplicem esse, et divisibilem, concipiunt. Sic etiam alii, postquam fingunt, lineam ex punctis componi, multa sciunt invenire argumenta, quibus ostendant, lineam non posse in infinitum dividi. Et profectò , non minùs absurdum est ponere, quòd substantia corporea ex corporibus, sive partibus componatur, quàm quòd corpus ex superficiebus, superficies ex lineis, lineae denique ex punctis componantur. Atque hoc omnes, qui claram rationem infallibilem esse sciunt, fateri debent, et imprimis ii, qui negant, dari vacuum. Nam si substantia corporea ità posset dividi, ut ejus partes realiter distinctae essent, cur ergo una pars non posset annihilari, manentibus reliquis, ut antè, inter se connexis ? et cur omnes ità aptari debent, ne detur vacuum ? Sanè rerum, quae realiter ab invicem distinctae sunt, una sine aliâ esse, et in suo statu manere potest. Cùm igitur vacuum in naturâ non detur (de quo aliàs), sed omnes partes ità concurrere debent, ne detur vacuum, sequitur hinc etiam, easdem non posse realiter distingui, hoc est, substantiam corpoream, quatenus substantia est, non posse dividi. Si quis tamen jam quaerat, cur nos ex naturâ ità propensi simus ad dividendam quantitatem ? ei respondeo, quòd quantitas duobus modis à nobis concipitur, abstractè scilicet, sive superficialiter, prout nempe ipsam imaginamur, vel ut substantia, quod à solo intellectu fit. Si itaque ad quantitatem attendimus, prout in imaginatione est, quod saepe, et faciliùs à nobis fit, reperietur finita, divisibilis, et ex partibus conflata ; si autem ad ipsam, prout in intellectu est, attendimus, et eam, quatenus substantia est, concipimus, quòd difficillime fit, tum, ut jam satis demonstravimus, infinita, unica, et indivisibilis reperietur. Quod omnibus, qui inter imaginationem ; et intellectum distinguere sciverint, satis manifestum erit : Praecipuè si ad hoc etiam attendatur, quòd materia ubique eadem est, nec partes in eâdem distinguuntur, nisi quatenus materiam diversimodè affectam esse concipimus, unde ejus partes modaliter tantùm distinguuntur, non autem realiter. Ex. gr. aquam, quatenus aqua est, dividi concipimus, ejusque partes ab invicem separari ; at non, quatenus substantia est corporea ; eatenus enim neque separatur, neque dividitur. Porrò aqua, quatenus aqua, generatur, et corrumpitur ; at, quatenus substantia, nec generatur, nec corrumpitur. Atque his me ad secundum argumentum etiam respondisse puto : quandoquidem id in eo etiam fundatur, quòd materia, quatenus substantia, divisibilis sit, et ex partibus confletur. Et quamvis hoc non esset, nescio, cur divinâ naturâ indigna esset : quandoquidem (per Prop. 14) extra Deum nulla substantia dari potest, à quâ ipsa pateretur. Omnia, inquam, in Deo sunt, et omnia, quae fiunt, per solas leges infinitae Dei naturae fiunt, et ex necessitate ejus essentiae (ut mox ostendam) sequuntur ; quare nullâ ratione dici potest, Deum ab alio pati, aut substantiam extensam divinâ naturâ indignam esse ; tametsi divisibilis supponatur, dummodò aeterna, et infinita concedatur. Sed de his impraesentiarum satis.

[modifier] Propositio 16

Ex necessitate divinae naturae, infinita infinitis modis (hoc est, omnia, quae sub intellectum infinitum cadere possunt) sequi debent.

Demonstratio : Haec Propositio unicuique manifesta esse debet, si modò ad hoc attendat, quòd ex datâ cujuscunque rei definitione plures proprietates intellectus concludit, quae reverâ ex eâdem (hoc est, ipsâ rei essentiâ) necessariò sequuntur, et eo plures, quò plus realitatis rei definitio exprimit, hoc est, quò plus realitatis rei definitae essentia involvit. Cùm autem natura divina infinita absolutè attributa habeat (per Def. 6), quorum etiam unumquodque infinitam essentiam in suo genere exprimit, ex ejusdem ergò necessitate infinita infinitis modis (hoc est, omnia, quae sub intellectum infinitum cadere possunt) necessariò sequi debent. Q.E.D.

Corollarium 1 : Hinc sequitur, Deum omnium rerum, quae sub intellectum infinitum cadere possunt, esse causam efficientem.

Corollarium 2 : Sequitur II°. Deum causam esse per se, non vero per accidens.

Corollarium 3 : Sequitur III°. Deum esse absolutè causam primam.

[modifier] Propositio 17

Deus ex solis suae naturae legibus, et à nemine coactus agit.

Demonstratio : Ex solâ divinae naturae necessitate, vel (quod idem est) ex solis ejusdem naturae legibus, infinita absolutè sequi, modo Prop. 16 ostendimus ; et Prop. 15 demonstravimus, nihil sine Deo esse, nec concipi posse, sed omnia in Deo esse ; quare nihil extra ipsum esse potest, à quo ad agendum determinetur, vel cogatur, atque adeò Deus ex solis suae naturae legibus, et à nemine coactus agit. Q.E.D.

Corollarium 1 : Hinc sequitur I°. nullam dari causam, quae Deum extrinsecè, vel intrinsecè, praeter ipsius naturae perfectionem, incitet at agendum.

Corollarium 2 : Sequitur II°. solum Deum esse causam liberam. Deus enim solus ex solâ suae naturae necessitate existit (per Prop. 11 et Coroll. 1 Prop. 14), et ex solâ suae naturae necessitate agit (per Prop. praec.). Adeóque (per Def. 7) solus est causa libera. Q.E.D.

Scholium : Alii putant, Deum esse causam liberam, propterea quòd potest, ut putant, efficere, ut ea, quae ex ejus naturâ sequi diximus, hoc est, quae in ejus potestate sunt, non fiant, sive ut ab ipso non producantur. Sed hoc idem est, ac si dicerent, quòd Deus potest efficere, ut ex naturâ trianguli non sequatur, ejus tres angulos aequales esse duobus rectis ; sive ut ex datâ causâ non sequatur effectus, quod est absurdum. Porrò infrà absque ope hujus Propositionis ostendam, ad Dei naturam neque intellectum, neque voluntatem pertinere. Scio equidem plures esse, qui putant, se posse demonstrare, ad Dei naturam summum intellectum, et liberam voluntatem pertinere ; nihil enim perfectius cognoscere sese ajunt, quod Deo tribuere possunt, quàm id, quod in nobis summa est perfectio. Porrò, tametsi Deum actu summè intelligentem concipiant, non tamen credunt, eum posse omnia, quae actu intelligit, efficere, ut existant ; nam se eo modo Dei potentiam destruere putant. Si omnia, inquiunt, quae in ejus intellectu sunt, creavisset, nihil tum ampliùs creare potuisset, quod credunt Dei omnipotentiae repugnare ; ideóque maluerunt Deum ad omnia indifferentem statuere, nec aliud creantem praeter id, quod absolutâ quâdam voluntate decrevit creare. Verùm ego me satis clarè ostendisse puto (vide Prop. 16), à summâ Dei potentiâ, sive infinitâ naturâ infinita infinitis modis, hoc est, omnia necessariò effluxisse, vel semper eâdem necessitate sequi, eodem modo, ac ex naturâ trianguli ab aeterno, et in aeternum sequitur, ejus tres angulos aequari duobus rectis. Quare Dei omnipotentia actu ab aeterno fuit, et in aeternum in eâdem actualitate manebit. Et hoc modo Dei omnipotentia longè, meo quidem judicio, perfectior statuitur. Imò adversarii Dei omnipotentiam (liceat apertè loqui) negare videntur. Coguntur enim fateri, Deum infinita creabilia intelligere, quae tamen nunquam creare poterit. Nam aliàs, si scilicet omnia, quae intelligit, crearet, suam, juxta ipsos, exhauriret omnipotentiam, et se imperfectum redderet. Ut igitur Deum perfectum statuant, eò rediguntur, ut simul statuere debeant, ipsum non posse omnia efficere, ad quae ejus potentia se extendit, quo absurdius, aut Dei omnipotentiae magis repugnans, non video, quid fingi possit. Porrò, ut de intellectu, et voluntate, quos Deo communiter tribuimus, hîc etiam aliquid dicam ; si ad aeternam Dei essentiam, intellectus scilicet, et voluntas pertinent, aliud sanè per utrumque hoc attributum intelligendum est, quàm quod vulgò solent homines. Nam intellectus, et voluntas, qui Dei essentiam constituerent, à nostro intellectu, et voluntate, toto coelo differe deberent, nec in ullâ re, praeterquam in nomine, convenire possent ; non aliter scilicet, quàm inter se conveniunt canis, signum coeleste, et canis, animal latrans. Quod sic demonstrabo. Si intellectus ad divinam naturam pertinet, non poterit, uti noster intellectus, posterior (ut plerisque placet), vel simul naturâ esse cum rebus intellectis, quandoquidem Deus omnibus rebus prior est causalitate (per Coroll. 1 Prop. 16) ; sed contrà veritas, et formalis rerum essentia ideò talis est, quia talis in Dei intellectu existit objectivè. Quare Dei intellectus, quatenus Dei essentiam constituere concipitur, est reverà causa rerum, tam earum essentiae, quàm earum existentiae ; quod ab iis videtur etiam fuisse animadversum, qui Dei intellectum, voluntatem, et potentiam unum et idem esse asseruerunt. Cùm itaque Dei intellectus sit unica rerum causa, videlicet (ut ostendimus) tam earum essentiae, quàm earum existentiae, debet ipse necessariò ab iisdem differre, tam ratione essentiae, quàm ratione existentiae. Nam causatum differt à suâ causâ praecisè in eo, quod à causâ habet. Ex. gr. homo est causa existentiae, non verò essentiae alterius hominis ; est enim haec aeterna veritas : et ideò secundûm essentiam prorsùs convenire possunt ; in existendo autem differre debent ; et propterea, si unius existentia pereat, non ideò alterius peribit ; sed, si unius essentia destrui posset, et fieri falsa, destrueretur etiam alterius essentia. Quapropter res, quae et essentiae, et existentiae, alicujus effectûs est causa, à tali effectu differre debet, tam ratione essentiae, quàm ratione existentiae. Atqui Dei intellectus est et essentiae, et existentiae nostri intellectûs causa : ergo Dei intellectus, quatenus divinam essentiam constituere concipitur, à nostro intellectu, tam ratione essentiae, quam ratione existentiae differt, nec in ullâ re, praeterquam in nomine, cum eo convenire potest, ut volebamus. Circa voluntatem eodem modò proceditur, ut facilè unusquisque videre potest.

[modifier] Propositio 18

Deus est omnium rerum causa immanens, non vero transiens.

Demonstratio : Omnia, quae sunt, in Deo sunt, et per Deum concipi debent (per Prop. 15), adeóque (per Coroll. 1 Prop. 16 hujus) Deus rerum, quae in ipso sunt, est causa, quod est primum. Deinde extra Deum nulla potest dari substantia (per Prop. 14), hoc est (per Def. 3) res, quae extra Deum in se sit, quod erat secundum. Deus ergo est omnium rerum causa immanens, non vero transiens. Q.E.D.

[modifier] Propositio 19

Deus, sive omnia Dei attributa sunt aeterna.

Demonstratio : Deus enim (per Def. 6) est substantia, quae (per Prop. 11) necessariò existit, hoc est (per Prop. 7), ad cujus naturam pertinet existere, sive (quod idem est) ex cujus definitione sequitur ipsum existere, adeóque (per Def. 8) est aeternus. Deinde per Dei attributa intelligendum est id, quod (per Def. 4) Divinae substantiae essentiam exprimit, hoc est, id, quod ad substantiam pertinet ; id ipsum, inquam, ipsa attributa involvere debent. Atqui ad naturam substantiae (ut jam ex Prop. 7 demonstravi) pertinet aeternitas. Ergo unumquodque attributorum aeternitatem involvere debet, adeóque omnia sunt aeterna. Q.E.D.

Scholium : Haec Propositio quàm clarissimè etiam patet ex modo, quo (Prop. 11) Dei existentiam demonstravi ; ex eâ, inquam, demonstratione constat, Dei existentiam, sicut ejus essentiam, aeternam esse veritatem. Deinde (Prop. 19 Principiorum Cartesii) alio etiam modo Dei aeternitatem demonstravi, nec opus est eum hîc repetere.

[modifier] Propositio 20

Dei existentia, ejusque essentia unum et idem sunt.

Demonstratio : Deus (per anteced. Prop.), ejusque omnia attributa sunt aeterna, hoc est (per Def. 8), unumquodque ejus attributorum existentiam exprimit. Eadem ergo Dei attributa, quae (per Def. 4) Dei aeternam essentiam explicant, ejus simul aeternam existentiam explicant, hoc est, illud ipsum, quod essentiam Dei constituit, constituit simul ipsius existentiam, adeóque haec, et ipsius essentia unum et idem sunt. Q.E.D.

Corollarium 1 : Hinc sequitur Ï°. Dei existentiam, sicut ejus essentiam, aeternam esse veritatem.

Corollarium 2 : Sequitur II°. Deum, sive omnia Dei attributa esse immutabilia. Nam, si ratione existentiae mutarentur, deberent etiam (per Prop. praec.) ratione essentiae mutari, hoc est (ut per se notum) ex veris falsa fieri, quod est absurdum.

[modifier] Propositio 21

Omnia, quae ex absolutâ naturâ alicujus attributi Dei sequuntur, semper, et infinita existere debuerunt, sive per idem attributum aeterna, et infinita sunt.

Demonstratio : Concipe, si fieri potest (siquidem neges), aliquid in aliquo Dei attributo ex ipsius absolutâ naturâ sequi, quod finitum sit, et determinatam habeat existentiam, sive durationem, ex. gr. ideam Dei in cogitatione. At cogitatio, quandoquidem Dei attributum supponitur, est necessariò (per Prop. 11) suâ naturâ infinita. Verùm, quatenus ipsa ideam Dei habet, finita supponitur. At (per Def. 2) finita concipi non potest, nisi per ipsam cogitationem determinetur. Sed non per ipsam cogitationem, quatenus ideam Dei constituit, eatenus enim finita supponitur esse : ergo per cogitationem, quatenus ideam Dei non constituit, quae tamen (per Prop. 11) necessariò existere debet : datur igitur cogitatio non constituens ideam Dei, ac propterea ex ejus naturâ, quatenus est absoluta cogitatio, non sequitur necessariò idea Dei. (Concipitur enim ideam Dei constituens, et non constituens.) Quod est contra hypothesin. Quare si idea Dei in cogitatione, aut aliquid (perinde est, quicquid sumatur, quandoquidem demonstratio universalis est) in aliquo Dei attributo ex necessitate absolutae naturae ipsius attributi sequatur, id debet necessariò esse infinitum ; quod erat primum.

Deinde id, quod ex necessitate naturae alicujus attributi ità sequitur, non potest determinatam habere existentiam sive durationem. Nam, si neges, supponatur res, quae ex necessitate naturae alicujus attributi sequitur, dari in aliquo Dei attributo, ex. gr. idea Dei in cogitatione, eaque supponatur aliquando non exstitisse, vel non exstitura. Cùm autem cogitatio Dei attributum supponatur, debet et necessariò, et immutabilis existere (per Prop. 11 et Coroll. 2 Prop. 20). Quare ultra limites durationis ideae Dei (supponitur enim aliquando non exstitisse, aut non exstitura) cogitatio sine ideâ Dei existere debebit ; atqui hoc est contra hypothesin ; supponitur enim, ex datâ cogitatione necessariò sequi ideam Dei. Ergo idea Dei in cogitatione, aut aliquid, quod necessariò ex absolutâ naturâ alicujus attributi Dei sequitur, non potest determinatam habere durationem ; sed per idem attributum aeternum est, quod erat secundum. Nota, hoc idem esse affirmandum de quâcunque re, quae in aliquo Dei attributo ex Dei absolutâ naturâ necessariò sequitur.

[modifier] Propositio 22

Quicquid ex aliquo Dei attributo, quatenus modificatum est tali modificatione, quae et necessariò, et infinita per idem existit, sequitur, debet quoque et necessariò, et infinitum existere.

Demonstratio : Hujus Propositionis demonstratio procedit eodem modo, ac demonstratio praecedentis.

[modifier] Propositio 23

Omnis modus, qui et necessariò, et infinitus existit, necessariò sequi debuit, vel ex absolutâ naturâ alicujus attributi Dei, vel ex aliquo attributo modificato modificatione, quae et necessariò, et infinita existit.

Demonstratio : Modus enim in alio est, per quod concipi debet (per Def. 5), hoc est (per Prop. 15) in solo Deo est, et per solum Deum concipi potest. Si ergo modus concipitur necessariò existere, et infinitus esse, utrumque hoc debet necessariò concludi, sive percipi per aliquod Dei attributum, quatenus idem concipitur infinitatem, et necessitatem existentiae, sive (quod per Def. 8 idem est) aeternitatem exprimere, hoc est (per Def. 6 et Prop. 19), quatenus absolutè consideratur. Modus ergo, qui et necessariò, et infinitus existit, ex absolutâ naturâ alicujus Dei attributi sequi debuit ; hocque vel immediatè (de quo Prop. 21), vel mediante aliquâ modificatione, quae ex ejus absolutâ naturâ sequitur, hoc est (per Prop. praeced.), quae et necessariò, et infinita existit. Q.E.D.

[modifier] Propositio 24

Rerum à Deo productarum essentia non involvit existentiam.

Demonstratio : Patet ex Definitione 1. Id enim, cujus natura (in se scilicet considerata) involvit existentiam, causa est sui, et ex solâ suae naturae necessitate existit.

Corollarium : Hinc sequitur, Deum non tantùm esse causam, ut res incipiant existere ; sed etiam, ut in existendo perseverent, sive (ut termino Scholastico utar) Deum esse causam essendi rerum. Nam, sive res existant, sive non existant, quotiescunque ad earum essentiam attendimus, eandem nec existentiam, nec durationem involvere comperimus ; adeóque earum essentia neque suae existentiae, neque suae durationis potest esse causa, sed tantùm Deus, ad cujus solam naturam pertinet existere (per Coroll. 1 Prop. 14).

[modifier] Propositio 25

Deus non tantùm est causa efficiens rerum existentiae, sed etiam essentiae.

Demonstratio : Si negas, ergo rerum essentiae Deus non est causa ; adeóque (per Ax. 4) potest rerum essentia sine Deo concipi ; atqui hoc (per Prop. 15) est absurdum. Ergo rerum etiam essentiae Deus est causa. Q.E.D.

Scholium : Haec Propositio clariùs sequitur ex Propositione 16. Ex eâ enim sequitur, quòd ex datâ naturâ divinâ, tam rerum essentia, quàm existentia debeat necessariò concludi ; et, ut verbo dicam, eo sensu, quo Deus dicitur causa sui, etiam omnium rerum causa dicendus est, quod adhuc clariùs ex sequenti Corollario constabit.

Corollarium : Res particulares nihil sunt, nisi Dei attributorum affectiones, sive modi, quibus Dei attributa certo, et determinato modo exprimuntur. Demonstratio patet ex Propositione 15, et Definitione 5.

[modifier] Propositio 26

Res, quae ad aliquid operandum determinata est, à Deo necessariò sic fuit determinata ; et, quae à Deo non est determinata, non potest se ipsam ad operandum determinare.

Demonstratio : Id, per quod res determinatae ad aliquid operandum dicuntur, necessariò quid positivum est (ut per se notum). Adeóque, tam ejus essentiae, quàm existentiae, Deus ex necessitate suae naturae est causa efficiens (per Prop. 25 et 16) ; quod erat primum. Ex quo etiam, quod secundò proponitur, clarissimè sequitur. Nam si res, quae à Deo determinata non est, se ipsam determinare posset, prima pars hujus falsa esset, quod est absurdum, ut ostendimus.

[modifier] Propositio 27

Res, quae à Deo ad aliquid operandum determinata est, se ipsam indeterminatam reddere non potest.

Demonstratio : Haec Propositio patet ex Ax. 3.

[modifier] Propositio 28

Quodcunque singulare, sive quaevis res, quae finita est, et determinatam habet existentiam, non potest existere, nec ad operandum determinari, nisi ad existendum, et operandum determinetur ab aliâ causâ, quae etiam finita est, et determinatam habet existentiam : et rursùs haec causa non potest etiam existere, neque ad operandum determinari, nisi ab aliâ, quae etiam finita est, et determinatam habet existentiam, determinetur ad existendum, et operandum, et sic in infinitum.

Demonstratio : Quicquid determinatum est ad existendum, et operandum, à Deo sic determinatum est (per Prop. 26 et Coroll. Prop. 24). At id, quod finitum est, et determinatam habet existentiam, ab absolutâ naturâ alicujus Dei attributi produci non potuit ; quicquid enim ex absolutâ naturâ alicujus Dei attributi sequitur, id infinitum, et aeternum est (per Prop. 21). Debuit ergo ex Deo, vel aliquo ejus attributo sequi, quatenus aliquo modo affectum consideratur ; praeter enim substantiam, et modos nil datur (per Ax. 1 et Def. 3 et 5), et modi (per Coroll. Prop. 25) nihil sunt, nisi Dei attributorum affectiones. At ex Deo, vel aliquo ejus attributo, quatenus affectum est modificatione, quae aeterna, et infinita est, sequi etiam non potuit (per Prop. 22). Debuit ergo sequi, vel ad existendum, et operandum determinari à Deo, vel aliquo ejus attributo, quatenus modificatum est modificatione, quae finita est, et determinatam habet existentiam. Quod erat primum. Deinde haec rursùs causa, sive hic modus (per eandem rationem, quâ primam partem hujus jam demonstravimus) debuit etiam determinari ab aliâ, quae etiam finita est, et determinatam habet existentiam, et rursùs haec ultima (per eandem rationem) ab aliâ, et sic semper (per eandem rationem) in infinitum. Q.E.D.

Scholium : Cùm quaedam à Deo immediatè produci debuerunt, videlicet ea, quae ex absolutâ ejus naturâ necessariò sequuntur, et alia mediantibus his primis, quae tamen sine Deo nec esse, nec concipi possunt ; hinc sequitur I°. quod Deus sit rerum immediatè ab ipso productarum causa absolutè proxima ; non vero in suo genere, ut ajunt. Nam Dei effectûs, sine suâ causâ, nec esse, nec concipi possunt (per Prop. 15 et Coroll. Prop. 24). Sequitur II°. quod Deus non potest propriè dici causa esse remota rerum singularium, nisi forte eâ de causâ, ut scilicet has ab iis, quas immediatetè produxit, vel potius, quae ex absolutâ ejus naturâ sequuntur, distinguamus. Nam per causam remotam talem intelligimus, quae cum effectu nullo modo conjuncta est. At omnia, quae sunt, in Deo sunt, et à Deo ità dependent, ut sine ipso nec esse, nec concipi possunt.

[modifier] Propositio 29

In rerum naturâ nullum datur contingens, sed omnia ex necessitate divinae naturae determinata sunt ad certo modo existendum, et operandum.

Demonstratio : Quicquid est, in Deo est (per Prop. 15) : Deus autem non potest dici res contingens. Nam (per Prop. 11) necessariò, non verò contingenter existit. Modi deinde divinae naturae ex eâdem etiam necessariò, non verò contingenter secuti sunt (per Prop. 16), idque, vel quatenus divina natura absolutè (per Prop. 21), vel quatenus certo modo ad agendum determinata consideratur (per Prop. 27). Porrò horum modorum Deus non tantùm est causa, quatenus simpliciter existunt (per Coroll. Prop. 24), sed etiam (per Prop. 26), quatenus ad aliquid operandum determinari considerantur. Quod si à Deo (per eandem Prop.) determinati non sint, impossibile, non vero contingens est, ut se ipsos determinent ; et contrà (per Prop. 27) si à Deo determinati sint, impossibile, non vero contingens est, ut se ipsos indeterminatos reddant. Quare omnia ex necessitate divinae naturae determinata sunt, non tantùm ad existendum, sed etiam ad certo modo existendum, et operandum, nullumque datur contingens. Q.E.D.

Scholium : Antequam ulteriùs pergam, hîc, quid nobis per Naturam naturantem, et quid per Naturam naturatam intelligendum sit, explicare volo, vel potiùs monere. Nam ex antecedentibus jam constare existimo, nempe, quod per Naturam naturantem nobis intelligendum est id, quod in se est, et per se concipitur, sive talia substantiae attributa, quae aeternam, et infinitam essentiam exprimunt, hoc est (per Coroll. 1 Prop. 14 et Coroll. 2 Prop. 17), Deus, quatenus, ut causa libera, consideratur. Per naturatam autem intelligo id omne, quod ex necessitate Dei naturae, sivè uniuscujusque Dei attributorum sequitur, hoc est, omnes Dei attributorum modos, quatenus considerantur, ut res, quae in Deo sunt, et quae sine Deo nec esse, nec concipi possunt.

[modifier] Propositio 30

Intellectus actu finitus, aut actu infinitus Dei attributa, Deique affectiones comprehendere debet, et nihil aliud.

Demonstratio : Idea vera debet convenire cum suo ideato per Ax. 6), hoc est (ut per se notum) id, quod in intellectu objectivè continetur, debet necessario in naturâ dari : atqui in naturâ (per Coroll. 1 Prop. 14) non nisi una substantia datur, nempe Deus, nec ullae aliae affectiones (per Prop. 15), quàm quae in Deo sunt, et quae (per eandem Prop.) sine Deo nec esse, nec concipi possunt ; ergo intellectus actu finitus, aut actu infinitus Dei attributa, Deique affectiones comprehendere debet, et nihil aliud. Q.E.D.

[modifier] Propositio 31

Intellectus actu, sive is finitus sit, sive infinitus, ut et voluntas, cupiditas, amor etc. ad Naturam naturatam, non vero ad naturantem referri debent.

Demonstratio : Per intellectum enim (ut per se notum) non intelligimus absolutam cogitationem, sed certum tantùm modum cogitandi, qui modus ab aliis, scilicet cupiditate, amore, etc. differt, adeóque (per Def. 5) per absolutam cogitationem concipi debet, nempe (per Prop. 15 et Def. 6) per aliquod Dei attributum, quod aeternam, et infinitam cogitationis essentiam exprimit, ità concipi debet, ut sine ipso nec esse, nec concipi possit ; ac propterea (per Schol. Prop. 29) ad Naturam naturatam, non vero naturantem referri debet, ut etiam reliqui modi cogitandi. Q.E.D.

Scholium : Ratio, cur hîc loquar de intellectu actu, non est, quia concedo, ullum dari intellectum potentiâ, sed, quia omnem confusionem vitare cupio, nolui loqui, nisi de re nobis quàm clarissimè percepta, de ipsâ scilicet intellectione, quâ nihil nobis clariùs percipitur. Nihil enim intelligere posssumus, quod ad perfectiorem intellectionis cognitionem non conducat.

[modifier] Propositio 32

Voluntas non potest vocari causa libera, sed tantùm necessaria.

Demonstratio : Voluntas certus tantùm cogitandi modus est, sicuti intellectus ; adeóque (per Prop. 28) unaquaeque volitio non potest existere, neque ad operandum determinari, nisi ab aliâ causâ determinetur, et haec rursùs ab aliâ, et sic porrò in infinitum. Quod si voluntas infinita supponatur, debet etiam ad existendum, et operandum determinari à Deo, non quatenus substantia absolutè infinita est, sed quatenus attributum habet, quod infinitam, et aeternam cogitationis essentiam exprimit (per Prop. 23). Quocumque igitur modo, sive finita, sive infinita concipiatur, causam requirit, à quâ ad existendum, et operandum determinetur ; adeóque (per Def. 7) non potest dici causa libera, sed tantùm necessaria, vel coacta. Q.E.D.

Corollarium 1 : Hinc sequitur I°. Deum non operari ex libertate voluntatis.

Corollarium 2 : Sequitur II°. voluntatem, et intellectum ad Dei naturam ità sese habere, ut motus, et quies, et absolutè, ut omnia naturalia, quae (per Prop. 29) à Deo ad existendum, et operandum certo modo determinari debent. Nam voluntas, ut reliqua omnia, causâ indiget, à quâ ad existendum, et operandum certo modo determinetur. Et, quamvis ex datâ voluntate, sive intellectu infinita sequantur, non tamen propterea Deus magis dici potest ex libertate voluntatis agere, quàm propter ea, quae ex motu, et quiete sequuntur (infinita enim ex his etiam sequuntur), dici potest ex libertate motûs, et quietis agere. Quare voluntas ad Dei naturam non magis pertinet, quàm reliqua naturalia ; sed ad ipsam eodem modo sese habet, ut motus, et quies, et omnia reliqua, quae ostendimus ex necessitate divinae naturae sequi, et ab eâdem ad existentiam, et operandum certo modo determinari.

[modifier] Propositio 33

Res nullo alio modo, neque alio ordine à Deo produci potuerunt, quàm productae sunt.

Demonstratio : Res enim omnes ex datâ Dei naturâ necessariò sequutae sunt (per Prop. 16), et ex necessitate naturae Dei determinatae sunt ad certo modo existendum, et operandum (per Prop. 29). Si itaque res alterius naturae potuissent esse, vel alio modo ad operandum determinari, ut naturae ordo alius esset ; ergo Dei etiam natura alia posset esse, quàm jam est ; ac proinde (per Prop. 11) illa etiam deberet existere, et consequenter duo, vel plures possent dari Dii, quod (per Coroll. 1 Prop. 14) est absurdum. Quapropter res nullo alio modo, neque alio ordine, etc. Q.E.D.

Scholium 1 : Quoniam his luce meridianâ clariùs ostendi, nihil absolutè in rebus dari, propter quod contingentes dicantur, explicare jam paucis volo, quid nobis per contingens erit intelligendum ; sed priùs, quid per necessarium, et impossibile. Res aliqua necessaria dicitur, vel ratione suae essentiae, vel ratione causae. Rei enim alicujus existentia vel ex ipsius essentiâ, et definitione, vel ex datâ causâ efficiente necessariò sequitur. Deinde his etiam de causis res aliqua impossibilis dicitur ; nimirùm quia vel ipsius essentia, seu definitio contradictionem involvit, vel quia nulla causa externa datur, ad talem rem producendam determinata. At res aliqua nullâ aliâ de causâ contingens dicitur, nisi respectu defectûs nostrae congnitionis. Res enim, cujus essentiam contradictionem involvere ignoramus, vel de quâ probè scimus, eandem nùllam contradictionem involvere, et tamen de ipsius existentiâ nihil certò affirmare possumus, propterea quod ordo causarum nos latet, ea nunquam, nec ut necessaria, nec ut impossibilis videri nobis potest, ideóque eandem vel contingentem, vel possibilem vocamus.

Scholium 2 : Ex praecedentibus clarè sequitur, res summâ perfectione à Deo fuisse productas : quandoquidem ex datâ perfectissimâ naturâ necessariò secutae sunt. Neque hoc Deum ullius arguit imperfectionis ; ipsius enim perfectio hoc nos affirmare coëgit. Imò ex hujus contrario clarè sequeretur (ut modo ostendi), Deum non esse summè perfectum ; nimirùm quia, si res alio modo fuissent productae, Deo alia natura esset tribuenda, diversa ab eâ, quam ex consideratione Entis perfectissimi coacti sumus ei tribuere. Verùm non dubito, quin multi hanc sententiam, ut absurdam, explodant, nec animum ad eandem perpendendam instituere velint ; idque nullâ aliâ de causâ, quàm quia Deo aliam libertatem assueti sunt tribuere, longè diversam ab illâ, quae à nobis (Def. 7) tradita est ; videlicet, absolutam voluntatem. Verùm neque etiam dubito, si rem meditari vellent, nostrarumque demonstrationum seriem rectè secum perpendere, quin tandem talem libertatem, qualem jam Deo tribuunt, non tantùm, ut nugatoriam, sed, ut magnum scientiae obstaculum, planè rejiciant. Nec opus est, ut ea, quae in Schol. Prop. 17 dicta sunt, hîc repetam. Attamen in eorum gratiam adhuc ostendam, quod, quamvis concedatur, voluntatem ad Dei essentiam pertinere, ex ejus perfectione nihilominus sequatur, res nullo alio potuisse modo, neque ordine à Deo creari ; quod facile erit ostendere, si priùs consideremus id, quod ipsimet concedunt, videlicet ex solo Dei decreto, et voluntate pendêre, ut unaquaeque res id, quod est, sit. Nam aliàs Deus omnium rerum causa non esset. Deinde quòd omnia Dei decreta ab aeterno ab ipso Deo sancita fuerunt. Nam aliàs imperfectionis, et inconstantiae argueretur. At cùm in aeterno non detur quando, ante, nec post : hinc, ex solâ scilicet Dei perfectione, sequitur, Deum aliud decernere nunquam posse, nec unquam potuisse ; sive Deum ante sua decreta non fuisse, nec sine ipsis esse posse. At dicent, quod, quamvis supponeretur, quod Deus aliam rerum naturam fecisset, vel quod ab aeterno aliud de naturâ, ejusque ordine decrevisset, nulla inde in Deo sequeretur imperfectio. Verùm si hoc dicant, concedent simul, Deum posse sua mutare decreta. Nam si Deus de naturâ, ejusque ordine aliud, quàm decrevit, decrevisset, hoc est, ut aliud de naturâ voluisset, et concepisset, alium necessariò, quàm jam habet intellectum, et aliam, quàm jam habet, voluntatem habuisset. Et si Deo alium intellectum, aliamque voluntatem tribuere licet, absque ullâ ejus essentiae, ejusque perfectionis mutatione, quid causae est, cur jam non possit sua de rebus creatis decreta mutare, et nihilominùs aequè perfectus manere ? Ejus enim intellectus, et voluntas circa res creatas, et earum ordinem in respectu suae essentiae, et perfectionis, perinde est, quomodocunque concipiatur. Deinde omnes, quos vidi, Philosophi concedunt, nullum in Deo dari intellectum potentiâ, sed tantùm actu ; cùm autem et ejus intellectus, et ejus voluntas ab ejusdem essentiâ non distinguantur, ut etiam omnes concedunt, sequitur ergo hinc etiam, quod, si Deus alium intellectum actu habuisset, et aliam voluntatem, ejus etiam essentia alia necessariò esset ; ac proinde (ut à principio conclusi) si aliter res, quàm jam sunt, à Deo productae essent, Dei intellectus, ejusque voluntas, hoc est (ut conceditur) ejus essentia alia esse deberet, quod est absurdum.

Cùm itaque res nullo alio modo, nec ordine à Deo produci potuerit, et, hoc verum esse, ex summâ Dei perfectione sequatur, nulla profectò sana ratio persuadere nobis potest, ut credamus, quod Deus noluerit omnia, quae in suo intellectu sunt, eâdem illâ perfectione, quâ ipsa intelligit, creare. At dicent, in rebus nullam esse perfectionem, neque imperfectionem, sed id, quod in ipsis est, propter quod perfectae sunt, aut imperfectae, et bonae aut malae dicuntur, à Dei tantùm voluntate pendêre ; atque adeò, si Deus voluisset, potuisset efficere, ut id, quod jam perfectio est, summa esset imperfectio, et contrà. Verùm quid hoc aliud esset, quàm apertè affirmare, quòd Deus, qui id, quod vult, necessariò intelligit, suâ voluntate efficere potest, ut res alio modo, quàm intelligit, intelligat, quod (ut modò ostendi) magnum est absurdum. Quare argumentum in ipsos retorquere possum, hoc modo. Omnia à Dei potestate pendent. Ut res itaque aliter se habere possint, Dei necessariò voluntas aliter se habere etiam deberet ; atqui Dei voluntas aliter se habere nequit (ut modò ex Dei perfectione evidentissimè ostendimus). Ergo neque res aliter se habere possunt. Fateor, hanc opinionem, quae omnia indifferenti cuidam Dei voluntati subjicit, et ab ipsius beneplacito omnia pendêre statuit, minùs à vero aberrare, quàm illorum, qui statuunt, Deum omnia sub ratione boni agere. Nam hi aliquid extra Deum videntur ponere, quod à Deo non dependet, ad quod Deus, tanquam ad exemplar, in operando attendit, vel ad quod, tanquam ad certum scopum, collimat. Quod profectò nihil aliud est, quàm Deum fato subjicere, quo nihil de Deo absurdius statui potest, quem ostendimus tam omnium rerum essentiae, quàm earum existentiae primam, et unicam liberam causam esse. Quare non est, ut in hoc absurdo refutando tempus consumam.

[modifier] Propositio 34

Dei potentia est ipsa ipsius essentia.

Demonstratio : Ex solâ enim necessitate Dei essentiae sequitur, Deum esse causam sui (per Prop. 11), et (per Prop. 16 ejusque Coroll.) omnium rerum. Ergo potentia Dei, quâ ipse, et omnia sunt, et agunt, est ipsa ipsius essentia. Q.E.D.

[modifier] Propositio 35

Quicquid concipimus in Dei potestate esse, id necessariò est.

Demonstratio : Quicquid enim in Dei potestate est, id (per Prop. praeced.) in ejus essentiâ ità debet comprehendi, ut ex eâ necessariò sequatur, adeóque necessariò est. Q.E.D.

[modifier] Propositio 36

Nihil existit, ex cujus naturâ aliquis effectus non sequatur.

Demonstratio : Quicquid existit, Dei naturam, sive essentiam certo, et determinato modo exprimit (per Coroll. Prop. 25), hoc est (per Prop. 34), quicquid existit, Dei potentiam, quae omnium rerum causa est, certo, et determinato modo exprimit, adeóque (per Prop. 16) ex eo aliquis effectus sequi debet. Q.E.D.


[modifier] Appendix

His Dei naturam, ejusque proprietates explicui, ut, quòd necessariò existit ; quòd sit unicus ; quòd ex solâ suae naturae necessitate sit, et agat ; quòd sit omnium rerum causa libera, et quomodo ; quòd omnia in Deo sint, et ab ipso ità pendeant, ut sine ipso nec esse, nec concipi possint ; et denique quòd omnia à Deo fuerint praedeterminata, non quidem ex libertate voluntatis, sive absoluto beneplacito, sed ex absolutâ Dei naturâ, sive infinitâ potentiâ. Porrò ubicunque data fuit occasio, praejudicia, quae impedire poterant, quominus meae demonstrationes perciperentur, amovere curavi ; sed quia non pauca adhuc restant praejudicia, quae etiam, imò maximè impedire poterant, et possunt, quominus homines rerum concatenationem eo, quo ipsam explicui, modo amplecti possint, eadem hîc ad examen rationis vocare operae pretium duxi. Et quoniam omnia, quae hîc indicare suspicio, praejudicia pendent ab hoc uno, quòd scilicet communiter supponant homines, omnes res naturales, ut ipsos, propter finem agere ; imo, ipsum Deum omnia ad certum aliquem finem dirigere, pro certo statuant : dicunt enim, Deum omnia propter hominem fecisse, hominem autem, ut ipsum coleret. Hoc igitur unum priùs considerabo, quaerendo scilicet, primò causam, cur plerique hoc in praejudicio acquiescant, et omnes naturâ adeò propensi sint ad idem amplectendum. Deinde ejusdem falsitatem ostendam, et tandem, quomodo ex hoc orta sint praejudicia de bono et malo, merito et peccato, laude et vituperio, ordine et confusione, pulchritudine et deformitate, et de aliis hujus generis. Verùm, haec ab humanae mentis naturâ deducere, non est hujus loci : Satis hîc erit, si pro fundamento id capiam, quod apud omnes debet esse in confesso ; nempe hoc, quòd omnes homines rerum causarum ignari nascuntur, et quòd omnes appetitum habent suum utile quaerendi, cujus rei sunt conscii. Ex his enim sequitur, primo, quòd homines, se liberos esse, opinentur, quandoquidem suarum volitonum, suique appetitûs sunt conscii, et de causis, à quibus disponuntur ad appetendum, et volendum, quia earum sunt ignari, nec per somnium cogitant. Sequitur secundo, homines omnia propter finem agere ; videlicet propter utile, quod appetunt ; unde fit, ut semper rerum peractarum causas finales tantùm scire expetant, et, ubi ipsas audiverint, quiescant ; nimirùm, quia nullam habent causam ulteriùs dubitandi. Sin autem easdem ex alio audire nequeant, nihil iis restat, nisi ut ad semet se convertant, et ad fines, à quibus ipsi ad similia determinari solent, reflectant, et sic ex suo ingenio ingenium alterius necessario judicant. Porrò cùm in se, et extra se non pauca reperiant media, quae, ad suum utile assequendum, non parùm conducant, ut ex. gr. oculos ad videndum, dentes ad masticandum, herbas, et animantia ad alimentum, solem ad illuminandum, mare ad alendum pisces, hinc factum, ut omnia naturalia, tanquam ad suum utile media, considerent ; et quia illa media ab ipsis inventa, non autem parata esse sciunt, hinc causam credendi habuerunt, aliquem alium esse, qui illa media in eorum usum paraverit.Nam postquam res, ut media, consideraverunt, credere non potuerunt, easdem se ipsius fecisse ; sed ex mediis, quae sibi ipsi parare solent, concludere debuerrunt, dari aliquem, vel aliquos naturae rectores, humanâ praeditos libertate, qui ipsis omnia curaverint, et in eorum usum omnia fecerint. Atque horum etiam ingenium, quandoquidem de eo nunquam quid audiverant, ex suo judicare debuerunt, atque hinc statuerunt, Deos omnia in hominum usum dirigere, ut homines sibi devinciant, et in summo ab iisdem honore habeantur ; unde factum, ut unusquisque diversos Deum colendi modos ex suo ingenio excogitaverit, ut Deus eos supra reliquos diligeret, et totam naturam in usum coecae illorum cupiditatis, et insatiabilis avaritiae dirigeret. Atque ità hoc praejudicium in superstitionem versum, et altas in mentibus egit radices ; quod in causâ fuit, ut unusquisque maximo conatu omnium rerum causas finales intelligere, easque explicare studeret. Sed dum quaesiverunt ostendere, naturam nihil frustrà (hoc est, quod in usum hominum non sit) agere, nihil aliud videntur ostendisse, quàm naturam, Deosque aequè, ac homines, delirare. Vide quaeso, quò res tandem evasit ! Inter tot naturae commoda non pauca reperire debuerunt incommoda, tempestates scilicet, terrae motus, morbos etc. atque haec statuerunt propterea evenire, quòd ii irati essent ob injurias, sibi ab hominibus factas, sive ob peccata in suo cutu commissa ; et quamvis experientia indies reclamaret, ac infinitis exemplis ostenderet, commoda, atque incommoda piis aequè, ac impiis promiscuè evenire, non ideò ab inveterato praejudicio destiterunt : facilius enim iis fuit, hoc inter alia incognita, quorum usum ignorabant, ponere, et sic praesentem suum et innatum statum ignorantiae retinere, quàm totam illam fabricam destruere, et novam excogitare. Unde pro certo statuerunt, Deorum judicia humanum captum longissimè superare : quae sanè unica fuisset causa, ut veritas humanum genus in aeternum lateret ; nisi Mathesis, quae non circa fines, sed tantùm circa figurarum essentias, et proprietates versatur, aliam veritatis normam hominibus ostendisset, et praeter Mathesin aliae etiam adsignari possunt causae (quas hic enumerare supervacaneum est), à quibus fieri potuit, ut homines communia haec praejudicia animadverterent, et in veram rerum cognitionem ducerentur. His satis explicui id, quod primo loco promisi. Ut jam autem ostendam, naturam finem nullum sibi praefixum habere, et omnes causas finales nihil, nisi humana esse figmenta, non opus est multis. Credo enim id jam satis constare, tam ex fundamentis, et causis, unde hoc praejudicium originem suam traxisse ostendi, quàm ex Prop. 16 et Coroll. Prop. 32 et praeterea ex iis omnibus, quibus ostendi, omnia naturae aeternâ quâdam necessitate, summâque perfectione procedere. Hoc tamen adhuc addam, nempe, hanc de fine doctrinam naturam omninò evertere. Nam id, quod reverâ causa est, ut effectum considerat, et contrà. Deinde id, quod naturâ prius est, facit posterius. Et denique id, quod supremum, et perfectissimum est, reddit imperfectissimum. Nam (duobus prioribus omissis, quia per se manifesta sunt) ut ex Prop. 21, 22 et 23 constat, ille effectus perfectissimus est, qui à Deo immediatè producitur, et quò aliquid pluribus causis intermediis indiget, ut producatur, eò imperfectius est. At si res, quae immediatè à Deo productae sunt, eâ de causâ factae essent, ut Deus finem assequeretur suum, tum necessariò ultimae, quarum de causâ priores factae sunt, omnium praestantissimae essent. Deinde haec doctrina Dei perfectionem tollit : Nam, si Deus propter finem agit, aliquid necessariò appetit, quo caret. Et, quamvis Theologi, et Metaphysici distinguant inter finem indigentiae, et finem assimilationis, satentur tamen Deum omnia propter se, non verò propter res creandas egisse ; quia nihil ante creationem praeter Deum assignare possunt, propter quod Deus ageret ; adeòque necessariò sateri coguntur, Deum iis, propter quae media parare voluit, caruisse, eaque cupivisse, ut per se clarum. Nec hîc praetereundum est, quòd hujus doctrinae Sectatores, qui in assignandis rerum finibus suum ingenium ostentare voluerunt, ad hanc suam doctrinam probandam, novum atturerunt modum argumentandi, reducendo scilicet, non ad impossibile, sed ad ignorantiam ; quod ostendit nullum aliud fuisse huic doctrinae argumentandi medium. Nam si ex. gr. ex culmine aliquo lapis in alicujus caput ceciderit, eumque interfecerit, hoc modo demonstrabunt, lapidem ad hominem interficiendum cecidisse. Ni enim eum in finem, Deo id volente, ceciderit, quomodò tot circumstanciae (saepe enim multae simul concurrunt) casu concurrere potuerunt ? Respondebis fortasse, id ex eo, quòd ventus flavit, et quòd homo illâc iter habebat, evenisse. At instabunt, cur ventus illo tempore flavit ? cur homo illo eodemque tempore illâc iter habebat ? Si iterùm respondeas, ventum tum ortum, quia mare praecedenti die, tempore adhuc tranquillo, agitari inceperat ; et quòd homo ab amico invitatus fuerat ; instabunt iterùm, quia nullus rogandi finis, cur autem mare agitabatur ? cur homo in illud tempus invitatus fuit ? et sic porrò causarum causas rogare non cessabunt, donec ad Dei voluntatem, hoc est, ignorantiae asylum confugeris. Sic etiam, ubi corporis humani fabricam vident, stupescunt, et ex eo, quòd tantae artis causas ignorant, concludunt, eandem non mechanicâ, sed divinâ, vel supernaturali arte fabricari, talique modo constitui, ut una pars alteram non laedat. Atque hinc fit, ut qui miraculorum causas veras quaerit, quique res naturales, ut doctus, intelligere, non autem, ut stultus, admirari studet, passim pro haeretico, et impio habeatur, et proclametur ab iis, quos vulgus, tanquam naturae, Deorumque interpretes, adorat. Nam sciunt, quòd, sublatâ ignorantiâ, stupor, hoc est, unicum argumentandi, tuendaeque suae auctoritatis medium, quod habent, tollitur. Sed haec relinquo, et ad id, quod tertio loco hîc agere constitui, pergo.

Postquam homines sibi persuaserunt, omnia, quae fiunt, propter ipsos fieri, id in unâquâque re praecipuum judicare debuerunt, quod ipsis utilissimum, et illa omnia praestantissima aestimare, à quibus optimè afficiebantur. Unde has formare debuerunt notiones, quibus rerum naturas explicarent, scilicet, Bonum, Malum, Ordinem, Confusionem, Calidum, Frigidum, Pulchritudinem, et Deformitatem : et quia se liberos existimant, inde hae notiones ortae sunt, scilicet, Laus, et Vituperium, Peccatum et Meritum ; sed has infrà, postquam de naturâ humanâ egero, illas autem hîc breviter explicabo. Nempe id omne, quod ad valetudinem, et Dei cultum conducit, Bonum, quod autem iis contrarium est, Malum vocaverunt. Et quia ii, qui rerum naturam non intelligunt, sed res tantummodò imaginantur, nihil de rebus affirmant, et imaginationem pro intellectu capiunt, ideò ordinem in rebus esse firmiter credunt, rerum, suaeque naturae ignari. Nam cùm ità sint dispositae, ut, cùm nobis per sensûs repraesentantur, eas facilè imaginari, et consequenter earum facilè recordari possimus, easdem benè ordinatas, si verò contrà, ipsas malè ordinatas, sive confusas esse dicimus. Et quoniam ea nobis prae caeteris grata sunt, quae facilè imaginari possumus, ideò homines ordinem confusioni praeferunt ; quasi ordo aliquid in naturâ praeter respectum ad nostram imaginationem esset ; dicuntque Deum omnia ordine creâsse, et hoc modo ipsi nescientes Deo imaginationem tribuunt ; nisi velint fortè, Deum, humanae imaginationi providentem, res omnes eo disposuisse modo, quo ipsas facillimè imaginari possent ; nec moram forsan iis injiciet, quòd infinita reperiantur, quae nostram imaginationem longè superant, et plurima, quae ipsam, propter ejus imbecillitatem, confundunt. Sed de hâc re satis. Caeterae deinde notiones etiam praeter imaginandi modos, quibus imaginatio diversimodè afficitur, nihil sunt, et tamen ab ignaris, tanquam praecipua rerum attributa, considerantur ; quia, ut jam diximus, res omnes propter ipsos factas esse, credunt ; et rei alicujus naturam bonam, vel malam, sanam, vel putridam, et corruptam dicunt, prout ab eâdem afficiuntur. Ex. gr. si motus, quem nervi ab objectis, per oculos repraesentatis, accipiunt, valetudini conducat, objecta, à quibus causatur, pulchra dicuntur, quae autem contrarium motum.cient [sic], deformia. Quae deinde per nares sensum movent, odorifera, vel faetida vocant, quae per linguam, dulcia, aut amara, sapida aut insipida, etc. Quae autem per tactum, dura, aut mollia, adpera, aut laevia, etc. Et quae denique aures movent, strepidum, sonum, vel harmoniam edere dicuntur, quorum postremum homines adeò dementavit, ut Deum etiam harmoniâ delectari crederent. Nec desunt Philosophi, qui sibi persuaserint, mortûs coelestes harmoniam componere. Quae omnia satis ostendunt, unumquemque pro dispositione cerebri de rebus judicasse, vel potiùs imaginationis affectiones pro rebus accepisse. Quare non mirum est (ut hoc etiam obiter notemus), quòd inter homines tot, quot experimur, controversiae ortae sint, ex quibus tandem Scepticismus. Nam, quamvis humana corpora in multis conveniant, in plurimis tamen discrepant, et ideò id, quod uni bonum, alteri malum videtur ; quod uni ordinatum, alteri confusum ; quod uni gratum, alteri ingratum est, et sic de caeteris, quibus hic supersedeo, cùm quia hujus loci non est de his ex professo agere, tum quia hoc omnes satis experti sunt. Omnibus enim in ore est, quot capita, tot sensûs, suo quemque sensu abundare, non minora cerebrorum, quàm palatorum esse discrimina : quae sententiae satis ostendunt, homines pro dispositione cerebri de rebus judicare, resque potiùs imaginari, quàm intelligere. Res enim si intellexissent, illae omnes, teste Mathesi, si non allicerent, ad minimum convincerent.

Videmus itaque omnes notiones, quibus vulgus solet naturam explicare, modos esse tantummodò imaginandi, nec ullius rei naturam, sed tantùm imaginationis constitutionem indicare ; et quia nomina habent, quasi essent entium, extra imaginationem existentium, eadem entia, non rationis, sed imaginationis voco, atque adeò omnia argumenta, quae contra nos ex similibus notionibus petuntur, facilè propulsari possunt. Solent enim multi sic argumentari. Si omnia ex necessitate perfectissimae Dei naturae sunt consecuta, unde ergo tot imperfectiones in naturâ ortae ? Videlicet, rerum corruptio ad faetorem usque, rerum deformitas, quae nauseam moveat, confusio, malum, peccatum etc. Sed, ut modò dixi, facilè confutantur. Nam rerum perfectio ex solâ earum naturâ, et potentiâ est aestimanda, nec ideò res magis, aut minùs perfectae sunt, propterea quòd hominum sensum delectant, vel offendunt, quòd humanae naturae conducunt, vel quòd eidem repugnant. Iis autem, qui quaerunt, cur Deus omnes homines non ità creavit, ut solo rationis ductu gubernarentur ? nihil aliud respondeo, quàm quia ei non defuit materia ad omnia, ex summo nimirùm ad infimum perfectionis gradum, creanda vel magis propriè loquendo, quia ipsius naturae leges adeò amplae fuerunt, ut sufficerent ad omnia, quae ab aliquo infinito intellectu concipi possunt, producenda, ut Prop. 16 demonstravi.

Haec sunt, quae hîc notare suscepi, praejudicia. Si quaedam hujus farinae adhuc restant, poterunt eadem ab unoquoque mediocri meditatione emendari.


Finis Partis Primae
Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils