Aliae Epistolae

De Spinoza et Nous.
(Redirigé depuis Aliae)
Aller à : Navigation, rechercher

Sommaire

Epistola 17 (ad Balling)

Viro Doctissimo ac Prudentissimo

Petro Balling

B. d. S.

Versio



Dilecte Amice,

Postrema tua, 26 elapsi mensis, ni fallor, scripta, rectè ad meas manus pervenit. Non exigua me ea tristitiâ, ac sollicitudine affecit, licet eadem valdè decreverit, ubi tuam prudentiam, et animi fortitudinem perpendo, quibus fortunae, vel potiùs opinionis incommoda eo tempore, quo validissimis te oppugnant armis, contemnere nôsti. Mea tamen indies accrescit sollicitudo ; et propterea per nostram ego te amicitiam oro, atque obsecro, ne multis ad me scribere tibi grave sit. Quantum omina, quorum mentionem facis, attinet, nempe quòd infante tuo adhuc sano, et valente tales gemitûs audiveris, quales edebat quum aegrotabat, et paulò post satis concedebat ; Existimarem ego, hanc verum non fuisse gemitum, sed non nisi tuam imaginationem ; quia ais, quòd, quum te levabas, et, ut audires, te componebas, tam clarè eos non audiveris, quàm antea, vel postea, quum in somnum relapsus fueris. Profectò hoc ostendit, eos gemitûs non nisi meram fuisse imaginationem, quae soluta, et libera certos gemitûs efficaciùs, et vividiùs imaginari potuit, quàm eo tempore, quo te erigebas, ut ad certum locum auditum dirigeres. Quod hîc dico, alio casu, qui mihi elapsâ hieme Rhenoburgi accidit, confirmare, simulque explicare possum. Quum quodam mane, lucescente jam coelo, ex somnio gravissimo evigilarem, imagines, quae mihi in somnio occurrerant, tam vividè ob oculos versabantur, ac si res fuissent verae, et praesertim cujusdam nigri, et scabiosi Brasiliani, quem nunquam antea videram. Haec imago partem maximam disparebat, quando, ut me aliâ re oblectarem, oculos in librum, vel aliud quid defigebam : quamprimùm verò oculos à tali objecto rursus avertebam, sine attentione in aliquid oculos defigendo, mihi eadem ejusdem Aethiopis imago eâdem vividitate, et per vices, apparebat, donec paulatim circa caput dispareret. Dico, idem, quod mihi in sensu meo interno visûs occurrit, in tuo occurrisse auditu. Sed quoniam causa longè diversa fuit, casus tuus, non verò meus omen fuit. Ex eo, quod jam narrabo, res clarè deprehendetur. Effectûs imaginationis ex constitutione vel Corporis, vel Mentis oriuntur. Hoc, ut omnem evitem prolixitatem, impraesentiarum solâ experientiâ probo. Experimur febres, aliasque corporeas alterationes deliriorum causas esse, et eos, qui tenacem habent sanguinem, nihil aliud, quàm rixas, molestias, caedes, hisque similia imaginari. Videmus etiam imaginationem tantummodò ab animae constitutione determinari ; quandoquidem, ut experimur, intellectûs vestigia in omnibus sequitur, et suas imagines, ac verba ex ordine, sicuti suas demonstrationes intellectus, concatenat, et invicem connectit ; adeò ut ferè nihil possimus intelligere, de quo imaginatio non aliquam è vestigio formet imaginem. Hoc cùm ita sit, dico, omnes imaginationis effectûs, quae à corporeis causis procedunt, nunquam rerum futurarum posse esse omina ; quia eorundem causae nullas res futuras involvunt. Sed verò imaginationis effectûs, vel imagines, quae originem suam ab Mentis constitutione ducunt, possunt alicujus rei futurae esse omina ; quia Mens aliquid, quod futurum est, confusè potest praesentire. Quare id adeò firmiter, et vividè potest sibi imaginari, ac si ejusmodi res esset praesens ; nempe, pater (ut tui simile adducam exemplum) adeò filium suum amat, ut is, et dilectus filius quasi unus, idemque sint. Et quoniam (juxta id, quod aliâ occasione demonstravi) filii essentiae affectionum, et quae inde sequuntur, necessariò in Cogitatione dari debet idea, et pater, ob unionem, quam cum filio suo habet, pars memorati filii est, etiam necessariò patris anima de essentiâ ideali filii, et ejusdem affectionibus, et iis, quae inde sequuntur, participare debet, ut alibi prolixiùs demonstravi. Porrò, quoniam patris anima idealiter de iis, quae essentiam filii consequuntur, participat, ille (ut dixi) potest interdum aliquid ex iis, quae ejus essentiam consequuntur, tam vividè imaginari, ac si id coram se haberet, si nimirum sequentes concurrunt conditiones. I. Si casus, qui filio in vitae decursu accidet, notabilis erit. II. Si talis erit, quem facillimè imaginari possumus. III. Si tempus, quo hic continget casus, non admodùm remotum est. IV. Denique si corpus bene constitutum est, non tantùm quod sanitatem spectat ; sed etiam si liberum, et omnibus curis et negotiis vacuum est, quae externè sensûs turbant. Huic rei inservire quoque potest, quòd ea cogitemus, quae ut plurimum his similes excitant ideas. Exempli gratiâ ; si, interea dum cum hoc, illove loquimur, gemitûs audimus, plerumque fiet, ut, ubi de eodem homine iterum cogitamus, ii gemitus, quod auribus percipiebamus, quum cum ipso loquebamur, in memoriam sint venturi. Haec, amice dilecte, mea de tuâ Quaestione est sententia. Brevissimus, fateor, sui ; sed deditâ operâ, ut materiam primâ quâvis occasione ad me scribendi tibi suppeditarem, etc.

Voorburgi, 20 Julii 1664.



Epistola 45 (a Leibniz)

Illustri, et Clarissimo Viro

B. de S.

Gottfridus Leibnitius



Illustris et Amplissime Vir,


Inter caeteras laudes Tuas quas fama publicavit, etiam insignem rei Opticae peritiam esse intelligo. Quae res efficit ut qualemcunque conatum meum ad Te destinare voluerim, quo meliorem in hoc studiorum genere censorem non temere reperero. Schedulam hanc quam mitto, ac Notitiam Opticae promotae inscripsi, ideò publicavi, ut commodius possem communicare cum amicis aut curiosis. Audio et Amplissimum Huddenium in eodem genere florere, nec dubito Tibi cognitissimum esse. Unde si hujus quoque judicium et favorem mihi impetraveris, beneficium mirifice auxeris.

Schedula ipsa quid rei sit, satis explicat.

Credo ad manus tuas pervenisse Prodromum Francisci Lanae Soc. Jes. Italicè scriptum, ubi Dioptrica quoque nonnulla insignia proponit. sed et Joh. Oltius Helvetius juvenis in his rebus per-eruditus publicavit Cogitationes physico-Mechanicas de Visione, in quibus partim machinam quandam poliendis omnis generis vitris simplicem admodum et universalem pollicetur, partim ait se reperisse modum quendam colligendi omnes radios ab omnibus objecti punctis venientes, in totidem alia puncta respondentia. Sed tantum in certa distantia figuraque objecti. Caeterum id quod à me propositum est, huc redit, non ut omnes omnium punctorum radii recolligantur, id enim in qualibet objecti distantia aut figura, quantum hactenus cognitum sit, impossibile est, sed ut aeque colligantur radii punctorum extra axem opticum, ac in axe optico, ac proinde aperturae vitrorum salva distincta visione possint fieri quantaecunque. Sed haec acutissimo judicio Tuo stabunt, vale faveque

Vir Amplissime,

Cultori sedulo

Gottfredo Guilielmo Leibnitio,

J.U.D. et Consil. Mogunt.


Francofurti 5 octobr. styl. nov. 1671.


PS. Si qua me responsione dignabere, curabit eam spero, non illubenter Nobilmus Diemerbroeckius Ictus. Puto visam Tibi Hypothesin meam Physicam novam ; sin minus ; mittam.




Epistola 46 (ad Leibniz)

Eruditissimo, Nobilissimoque Viro

Gottfrido Leibnitio

J.U.D. et Consiliaro Mogunt.

B. d. S.

Responsio ad Epistolam 45



Eruditissime, Nobilissime De,

Schedulam, quam mihi dignatus es mittere, legi ; magnasque pro ejusdem communicatione ago gratias. Doleo, quod mentem tuam, quam tamen credo, te satis clarè exposuisse, non satis assequi potuerim. Precor itaque ut ad haec pauca mihi respondere non graveris. Videlicet, an aliam credis esse causam, cur in vitrorum apertura parci esse debemus, quam quia radii, qui ex uno puncto veniunt, non in alio accurate puncto, sed in spatiolo, (quod punctum mechanicum appellare solemus,) quod pro ratione aperturae majus, aut minus est, congregentur. Deinde rogo, num lentes illae quas Pandochas vocas, hoc vitium corrigant. Hoc est, an punctum mechanicum, sive spatiolum in quo radii, qui ex eodem puncto veniunt, post refractionem congregantur, idem ratione magnitudinis maneat, sive apertura magna sit, sive parva. Nam si hoc praestant, earum apertura augere ad libitum licebit, et consequenter omnibus aliis figuris mihi cognitis longe praestantiores erunt, alias non video, cur easdem supra communes lentes tantopere commendes. Lentes enim circulares eundem ubique habent axem ; adeoque quando illas adhibemus, omnia objecti puncta, tanquam in axe optico posita, sunt consideranda. Et quamvis omnia objecti puncta non in eadem sint distantia, differentia tamen, quae inde oritur, sensibilis esse non potest, quando objecta admodum remota sunt, quia tum radii, qui ex eodem puncto veniunt, considerantur tanquam parallelli ingrederentur vitrum. Hoc tamen credo, lentes tuas juvare posse, quando plurima objecta uno obtuto comprehendere volumus (ut fit, quando lentes oculares convexas admodum magnas adhibemus.) ut omnia scilicet simul distinctius repraesententur. Verum de his omnibus judicium suspendam, donec mentem tuam mihi clarius explices, quod, ut facias, enixe rogo.

Do Huddenio alterum, ut jusisti, exemplar misi. Respondit, sibi in praesentiarum tempus non esse, idem examinandi sperat tamen post unam aut alteram hebdomadam sui juris fore. Prodromus francisci Lanae nondum ad meas manus pervenit, ut nec etiam cogitationes phisico-mechanicae Johanis Holtii, et quod magis doleo, quod nec etiam hypotesin tuam phisicam videre potuerim. Hic saltem Hagae com. venalis non extat. Si hanc ergo miseris rem mihi gratissimam facies, et si qua alia in re tibi servire potero, non desinam ostendere, quod sim

Vir amplissime,

Ex asse tuus

B. despinoza


Hagae Comitis

9 Novri. 1671.


Dus Dimerbruckius hic non habitat. Cogor itaque hanc tabellioni ordinario tradere. Non dubito quin hic Hagae Comitis, aliquem qui epistolas nostras curare velit, noveris. Quem ego novisse velim ut epistolae commodius, et securius curari possent. Si Tractatus theologico-politicus ad tuas manus nondum pervenit, unum exemplar nisi molestum erit, mittam. Vale.



Epistola 47 (a Fabritio)

Philosopho Acutissimo, ac Celeberrimo

B. d. S.

J. Ludovicus Fabritius




Celeberrime Vir,

In mandatis mihi dedit Serenissimus Elector Palatinus, Dominus meus Clementissimus, ut ad Te, mihi quidem hucusque ignotum, Serenissimo verò Principi commendatissimum scriberem, ac rogarem, an in Illustri suâ Academiâ ordinariam Philosophiae Professionem suscipere animus esset. Stipendium exsolvetur annuum, quo ordinarii Professores hodie fruuntur. Non alibi invenias Principem faventiorem eximiis ingeniis, inter quae te aestimat. Philosophandi libertatem habebis amplissimam, quâ te ad publicè stabilitam Religionem conturbandam non abusurum credit. Ego sapientissimi Principis mandato non potui non obsecundare. Quapropter te rogo quàm impensissimè, ut quamprimùm mihi respondeas, tuamque ad me responsionem vel Serenissimi Electoris Residenti Hagae Comitis Do Grotio, vel Do Gilles vander Hek, ad me in fasciculo literarum, que in aulam transmitti solent, curandam tradas, vel aliâ denique commoditate, quae opportunissima videbitur, utaris. Hoc unum addo, te, si huc venias, vitam Philosopho dignam cum voluptate transacturum, nisi praeter spem, et opinionem nostram alia omnia accidant. His Vale, et Salve,

Vir Clarissime,

A Nominis tui Studiosissimo

J. Ludovico Fabritio,

Acad. Heidelb. Professore,

et Electoris Palatini Consiliaro.


Heidelb. 16 Febr. 1673.



Epistola 48 (ad Fabritium)

Amplissimo, Nobilissimoque Viro

D. J. Ludovico Fabritio

Acad. Heidelbergensis Professoris,

et Electoris Palatini Consiliaro

B. de S.

Responsio ad Epistolam 47



Amplissime Vir,


Si unquam mihi desiderium fuisset alicujus facultatis professionem suscipiendi, hanc solam optare potuissem, quae mihi à Serenissimo Electore Palatino per te offertur, praesertim ob libertatem Philosophandi, quam Princeps Clementissimus concedere dignatur, ut jam taceam, quòd dudum desideraverim sub Imperio Principis, cujus sapientiam omnes admirantur, vivere. Sed quoniam nunquam publicè docere animus fuit, induci non possum, ut praeclaram hanc occasionem amplectar, tametsi rem diu mecum agitaverim. Nam cogito primò, me à promovendâ Philosophiâ cessare, si instituendae juventuti vacare velim. Cogito deinde, me nescire, quibus limitibus libertas ista Philosophandi intercludi debeat, ne videar publicè stabilitam Religionem perturbare velle : quippe schismata non tam ex ardenti Religionis studio oriuntur, quàm ex vario hominum affectu, vel contradicendi studio, quo omnia, etsi rectè dicta sint, depravare, et damnare solent. Atque haec cùm jam expertus sim, dum vitam privatam, et solitariam ago, multò magis timenda erunt, postquam ad hunc dignitatis gradum adscendero. Vides itaque, Vir Amplissime, me non spe melioris fortunae haerere, sed prae tranquillitatis amore, quam aliquâ ratione me obtinere posse credo, modò à publicis Lectionibus abstineam. Quapropter te enixissimè rogo, ut Serenissimum Electorem ores, ut mihi hâc de re ampliùs deliberare liceat, deinde ut favorem Clementissimi Principis cultori devotissimo conciliare pergas, quò magis tibi devincias,

Amplissime, Nobilissimeque Domine,

Tuum ex asse

B. d. S.


Hagae Comitis 30 Martii 1673.




Epistola 67 bis (a Steensen/Sténon)

Nicolai Stenonis

ad Novae Philosophiae Reformatorem de vera Philosophia

Epistola



In Libro, cujus te auctorem, et alii retulerunt, et ipse variis de causis suspicor, observo, te omnia referre ad securitatem publicam, seu potius, qui publicae securitatis juxta te est scopus, tui securitatem, licet media securitati desideratae contraria amplexus fueris, et illam tui partem omnino neglexeris, cujus securitati unicè studendum esset. Te autem media desideratae securitati contraria elegisse, inde patet, quod dum quietem publicam quaeris, omnia turbes, et summo te periculo absque omni necessitate exponas, dum omnibus periculis te eximere studes. Quod verò illam tui partem omnino neglexeris, cui unicè studendum esse inde constat, quod permittas omnibus quidlibet de Deo sentire, et loqui, modò tale non fuerit, quod tollat obedientiam non tam Deo quam hominibus secundum te habendam : id quod idem est ac omne hominis bonum intra bona civilis regiminis, id est intra corporis bona, restringere : nec quicquam in tui favorem facit, si te animae curam philosophiae reservare dixeris, tum quod philosophia tua cum anima agat per systema ex suppositis formatum, tum quod philosophiae tuae ineptos in tali vitae statu relinquas, ac si automata essent animâ destituta, nec nisi soli corpori nata.

In hisce tenebris versari cùm videam virum mihi quondam admodum familiarem, nec nunc ut spero inimicum (persuadeo enim mihi consuetudinis antiquae memoriam mutuum amorem etiamnum conservare) cumque meminerim et me olim, si non penitus iisdem, tamen gravissimis in erroribus haesisse, quantò magis evidentem Dei in me misericordiam reddit magnitudo periculi è quo liberatus sum, tantò majore tui commiseratione motus eandem tibi coelitus gratiam voveo, quam ipse nullo meo merito sed sola Christi benignitate sum consecutus, et ut precibus opera jungam, me tibi offero promptissimum ad examinanda tecum omnia illa argumenta, quae circa veram securitatis verae viam inveniendam, et tenendam examinare placuerit. Et licet à veritate remotissimum te ostendant tua scripta, pacis tamen et veritatis amor olim mihi facit, te Ecclesiae nostrae aures faciles praestiturum, modo sufficienter tibi expositum fuerit, quid illa omnibus promittat, quid accedere volentibus praestet.

Quod primum spectat, veram omnibus securitatem, aeternam securitatem Ecclesia promittit, seu infallibili veritati sociam stabilem pacem, simulque offert media ad tantum bonum assequendum necessaria ; primum, malè actorum certam veniam ; secundum, rectè agendorum perfectissimam normam ; tertium veram omnium occupationum secundum hanc normam perfectionem practicam : nec hoc solis doctis, aut ingenio subtili praeditis atque à negotiorum varietate vacuis offert, sed promiscuè omnibus omnis aetatis, sexus et conditionis hominibus : id quod ne tibi admirationem moveat, scias ab accedente quidem requiri praeter non resistentiam etiam cooperationem, haec tamen ipsa fieri illo intus operante, qui per visibilia Ecclesiae membra externum verbum pronuntiat. Et licet accedenti dicat, dolendum illi esse de peccatis in oculis Dei, et digna hujus doloris opera oculis hominum esse exhibenda, taliaque de Deo anima et corpore credenda etc. non tamen hic ejus sensus est, ac si, qui accedit, suis haec viribus aggredi deberet : nihil enim aliud requiritur, quam ne talibus agendis, et credendis assensum, et cooperationem deneget, quod solum in ipsius potestate est, cum tò velle illa, et ubi volueris, operari à Christi spiritu dependeant praeveniente concomitante, et perficiente nostram cooperationem. Id quod si necdum intellexeris, non miror, nec modò id agam, imo nec mearum virium est, id agere, ut ea intelligas : ne tamen à ratione penitus aliena tibi videantur, regiminis christiani formam brevibus delineabo, quatenus id fieri poterit à novo istius civitatis incola, aut potius advena qui etiamnum in imis subselliis moratur. Scopus hujus regiminis est, ut homo omnes suas non operationes modo externas, sed et secretissimas cogitationes dirigat secundum ordinem ab universi auctore constitutum, seu quod idem est, ut anima in omni opere Deum sui authorem, et judicem intueatur. Hujus respectu cujuslibet hominis peccatis infecti vita in quatuor gradus dividitur. Primus gradus est, in quo homo omnia operatur, ac si cogitationes ejus nulli judici subjectae essent, et hic status est hominum, vel nondum baptismo lustratorum, vel post baptismum in peccato induratorum, qui gradus modo coecitas dicitur, quod anima videntem se Deum non respiciat, ut cum dicitur Sap. 2 Excoecavit eos malitia eorum : modo mors quod veluti sepulta lateat intra suavitates perituras, quo sensu Christus dixit, Sinite mortuos suos sepelire mortuos, et alia plura id generis. Nec repugnat huic statui multa, et saepè vera de Deo, et anima disserere, sed quia de illis agit, tanquam de objectis remotis vel externis, hinc perpetua de iisdem dubia, contradictiones multae, et frequentia vitia si non operum exteriorum, saltem cogitationum, idque quod spiritu actiones vivificante destituta anima, mortuae instar, omni desideriorum vento movetur : Secundus gradus est quando homo, vel externo, vel interno Dei verbo non resistens vocantem respicere incipit, ubi ad hujus supernaturalis luminis radium multa in opinionibus suis falsa in actionibus vitiosa agnoscens, se totum Deo committit, qui per operarios suos sacramenta ipsi ministrans sub signis visibilibus invisibilem gratiam largitur, hic renatorum gradus infantia, et pueritia dicitur, et verbum Dei, quod his praedicatur, lacti comparatur. Tertius gradus est quando per continua virtutum exercitia concupiscentias domando animus praeparatur ad mysteria in sacris literis recondita rite intelligenda, quae non capiuntur ab anima, nisi quando corde jam mundo quartum gradum attigerit, ubi Deum videre incipit, et sapientiam perfectorum assequitur. Et hic perpetua unio est voluntatis, interdum, et mystica, quorum exempla etiam hodie inter nos extant.

Atque ita totum christianismi institutum eò tendit, ut anima à statu mortis ad vitae statum transferatur, id est, ut quae prius oculos mentis à Deo aversos errori infixos habebat, modo ab omni errore aversos semper in Deum dirigat in omnibus, et corporis, et mentis operationibus, idem volens, idem nolens, quod author ejus, et omnis ordinis voluerit, nolueritvè. Si itaque ritè omnia excusseris in solo christianismo veram philosophiam invenies de Deo digna Deo, de homine homini convenientia docentem, et ad veram omnium actionum perfectionem sui cultores ducentem.

Quod alterum attinet sola illa, quicquid promittit, non repugnantibus praestat, sola enim catholica Ecclesia singulis saeculis perfecta virtutum exempla edidit, et etiamnum hodie parat posteritati veneranda in personis omnis aetatis, sexus, et conditionis ; nec dubitare licet de fide, qua securitatem aeternam promittit, si huic fini subordinata media ad miraculum usque omnia summa cum fidelitate praestat. Nondum quartum in Ecclesia annum absolui, et tamen illa jam tum sanctitatis exempla vidi ut verè cum Davide exclamare cogar : testimonia tua credibilia facta sunt nimis. Taceo episcopos, taceo sacerdotes, quorum in familiari conversatione à me audita verba divini spiritus humana signa fuisse vel proprio sanguine obsignarem, ea sunt vitae innocentia, loquendi virtute : nec strictissimam vivendi regulam amplexos plures nominabo, de quibus idem affirmarem : duum generum exempla tantummodo adducam, unum personarum à vita pessima ad sanctissimam conversarum, alterum idiotarum vestro loquendi modo ita dictorum, qui tamen sublimes de Deo notitias absque ullo studio ad pedes crucifixi adepti sunt. Ex hoc genere novi artibus mechanicis occupatos, servilibus ministeriis adstrictos tum viros tum foeminas per virtutum divinarum exercitium ad miranda Dei, et animae intelligenda subvectos, quorum vita sancta, verba divina, et opera non rato miraculosa, ut futurorum praedictio, et alia, quae taceo brevitatis causa. Scio quid miraculis à te objici poterit : nec nos solis miraculis fidem habemus, sed ubi miraculi effectum animae alicujus à vitiis ad virtutes perfectam conversionem videmus, omnium virtutum authori jure illud adscribimus : Miraculorum enim omnium vel maximum illud duco, quod qui triginta, quadraginta annos, et amplius in omni desideriorum suorum licentia transegerunt, quasi momento temporis omnem malitiam aversati sanctissima virtutum exempla evadant, qualia ego hisce oculis vidi, hisce manibus amplexatus sum prae laetitia mihi aliisque lachrymas saepius moventia. Non est Deus sicut Deus noster. Sanè si historiam temporum, si praesentem Ecclesiae statum consulis non in adversariorum nostrorum libris, non apud illos, qui vel mortui inter nos, vel saltem infantiam nondum exuerunt, sed, quod in omni alia doctrina addiscenda fieri solet, apud illos, qui nostrorum confessione pro veris catholicis habentur, videbis illam promissis semper stetisse, atque etiamnum indies stare, eamque ibi credibilitatis evidentiam offendes, quae tibi satisfaciet, praecipuè cum de romano pontifice longè mitiora sentias reliquis nostris adversariis, et operum bonorum necessitatem admittas : sed nostra quaeso in nostris examines scriptis, quod et tua de praejudiciorum viribus dogmata tibi facilè persuadebunt.

Attulissem lubens Scripturae loca authoritatem pontifici tribuentia, quam ipse illi non alia de causa denegas, nisi quod in Scripturis eam non reperias, nec christianam rempublicam Judaeorum reipublicae similem admittas, sed quia de interprete Scripturae diversa credis à nostra doctrina solam interpretationem Ecclesiae admittente, illud argumentum hac vice transeo, et ad secundum dico, regimen christianum, quod unitatem fidei sacramentorum, et charitatis unicè quaerit, unicum tantùm caput admittere, cujus authoritas non consistit in rebus quibuslibet pro arbitrio innovandis, quae adversariorum calumnia est, sed in eo, ut res juris divini seù necessariae semper immutatae maneant, res autem juris humani seù indifferentes mutentur, prout justis de causis expedire judicaverit Ecclesia v.g. si viderit malitiosos indifferentibus abuti ad necessariorum eversionem. Hinc in SS. interpretanda, in dogmatis fidei determinandis id agit, ut à Deo per apostolos tradita dogmata, et interpretationes conserventur, nova et humana proscribantur. Non loquar de aliis ipsius authoritati subjectis, cùm sufficiat ad regimen monarchicum tibi probabile reddendùm unitas, et credendorum, et agendorum toties à Christo praecepta.

Si itaque vero virtutis amore duceris, si actionum perfectione delectaris, omnes in mundo societates perquirito, nec alibi invenies perfectionis studium eo fervore suspici, ea felicitate absolvi, pro ut apud nos fit, quod solum argumentum tibi demonstrationis loco esse possit, quod verè digitus Dei hic fit.

Sed quò facilius id agnoscas, in te prius descende, et animam tuam excute, si enim ritè omnia perscrutaris mortuam illam invenies ; inter materiam motam ita versaris ac si movens causa abesset, vel nihil esset : corporum enim religio est, non animarum, quam introducis, et in amore proximi actionibus individuo conservando, et speciei propagandae necessariis prospicis, illarum verò actionum, quibus authoris notitiam, et amorem acquirimus, exiguam, et penè nullam curam habes. Sed et omnes tecum mortuos credis, qui lumen gratiae omnibus denegas, quia ipse illud non expertus es, nec certitudinem dari putas nisi demonstrativam, nescius certitudinis fidei omnes demonstrationes superantis. Ipsa autem tua certitudo demonstrativa quam arctis limitibus includitur ? Excute quaeso omnes demonstrationes tuas, et vel unam mihi afferto de modo quo cogitans, et extensum uniuntur, quo principium movens corpori unitur, quod movetur. Sed quid ego de hisce demonstrationes à te peto, qui ne quidem eorum modos probabiles mihi explicare poteris, quo fit ut absque suppositis explicare nequeas voluptatis dolorisvè sensum, et amoris aut odii motum adeoque omnis Cartesii philosophia ut ut quam diligentissimè à te excussa, et reformata, non possit mihi vel hoc unicum phoenomenon demonstrativè explicare, quomodo nempe materiae in materiam impulsus ab anima materiae unita percipiatur, sed et ipsius materiae quam quaeso aliam notitiam nobis datis praeter quantitatis mathematicum examen circa figuras nec dum de ullo particularum genere nisi hypotheticè probatas ? Quid autem magis à ratione alienum est, quam cujus divina opera sensibus patent, ejusdem divina verba negare, quod repugnent hominum demonstrationibus per hypothesin factis ? Et cum ne illam quidem corporis conditionem intelligatis, qua mediante mens percipit objecta corporea, de illa tamen ejus conditione sententiam ferre, quae per mutationem corruptibilis in incorruptibile glorificata animae iterum socianda est. Sanè mihi persuasissimum est idem esse nova Dei, animae, et corporis naturam explicantia principia invenire ac principia ficticia invenire, cum divinae providentiae id repugnare vel ratio doceat, ut vera de illis principia sanctissimos homines per tot millia annorum latuerint hoc seculo primum aperienda per homines ne quidem moralium virtutum perfectionem assequutos ; quin illa ego sola de Deo, anima, et corpore principia vera crediderim, quae ab exordio rerum creatarum in hunc usque diem in una eademque semper societate, in civitate Dei conservantur. De quorum primis doctoribus senex ille, qui S. Justino à philosophia mundana ad christianam philosophiam transeundi author fuit, ait : quod fuerint Philosophi antiquiores, beati, Justi, Deo chari, qui Divino Spiritu afflati locuti sunt, resque eas fore vaticinati sunt, quae nunc eveniunt, Principia à talibus philosophis proposita per similes eorundem successores non interrupta successione ad nos transmissa, et per ejusdem generis philosophos etiamnum hodie recta ratione illa quaerenti obvia sola vera principia crediderim, ubi doctrinae veritatem vitae sanctimonia demonstrat. Hujus tù philosophiae, et principia, et dogmata scrutare non apud inimicos ejus, non apud illos ejus asseclas, quos vel malitia mortuis, vel ignorantia pueris jungit, sed apud magistros ejus perfectos in omni sapientia, et Deo charos atque vitae aeternae jam tum probabiliter participes, et agnosces christianum perfectum, perfectum philosophum esse, etiamsi non nisi vetula fuerit, vel vilibus ministeris intenta ancilla, vel lavandis pannis victum quaeritans mundi judicio idiota ; simulque cum S. Justino exclamabis, hanc unam reperio philosophiam, et tutam, et utilem.

Si tibi libuerit, lubens illum in me laborem suscipiam ut eorum tibi partim contradictionem, partim incertitudinem ostendam in quibus tua dogmata recedunt à nostris, licet optarem te agnito uno vel altero in tuis errore ad evidentiam credibilitatis, quae in nostris extat, dictis doctoribus te discipulum redderes, et inter primos poenitentiae tuae fructus Deo offeres errorum tuorum ab ipso te ad divini luminis irradiationem agnitorum confutationem, ut si prima tua scripta mille animos à vera Dei notitia averterint, eorundem palinodia proprio exemplo confirmata millena millia ad illum tecum, ut cum altero D. Augustino, reducant : quam tibi gratiam toto corde apprecor. Vale.


[1675]

Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils