Ethica - Pars V

De Spinoza et Nous.
Aller à : Navigation, rechercher


Ethica
ordine geometrico demonstrata


Baruch Spinoza


1677
Pars quinta
DE POTENTIÂ INTELLECTÛS
SEU DE LIBERTATE HUMANÂ




Ethica ordine geometrico demonstrata

Plan de l'Éthique
Autres œuvres


Sommaire

Praefatio

Transeo tandem ad alteram Ethices Partem, quae est de modo, sive viâ, quae ad Libertatem ducit. In hâc ergo de potentiâ rationis agam, ostendens, quid ipsa ratio in affectûs possit, et deinde, quid Mentis Libertas seu beatitudo sit, ex quibus videbimus, quantùm sapiens potior sit ignaro. Quomodò autem, et quâ viâ debeat intellectus perfici, et quâ deinde arte Corpus sit curandum, ut possit suo officio rectè fungi, huc non pertinet ; hoc enim ad Medicinam, illud autem ad Logicam spectat. Hîc igitur, ut dixi, de solâ Mentis, seu rationis potentiâ agam, et ante omnia, quantum, et quale imperium in affectûs habeat, ad eosdem coërcendum, et moderandum, ostendam. Nam nos in ipsos imperium absolutum non habere, jam suprà demonstravimus. Stoici tamen putârunt, eosdem à nostrâ voluntate absolutè pendêre, nosque iis absolutè imperare posse. Attamen ab experientiâ reclamante, non verò ex suis principiis coacti sunt fateri, usum, et studium non parvum requiri ad eosdem coërcendum, et moderandum ; quod quidam exemplo duorum canum (si rectè memini), unius scilicet domestici, alterius venatici, conatus est ostendere ; nempe quia usu efficere tandem potuit, ut domesticus venari, venaticus contrà à leporibus sectandis abstinere assuesceret. Huic opinioni non parùm favet Cartesius. Nam statuit Animam, seu Mentem unitam praecipuè esse cuidam parti cerebri, glandulae scilicet pineali dictae, cujus ope Mens motûs omnes, qui in corpore excitantur, et objecta externa sentit, quamque Mens eo solo, quòd vult, variè movere potest. Hanc glandulam in medio cerebri ità suspendam esse statuit, ut minimo spirituum animalium motu possit moveri. Deinde statuit, quòd haec glans tot variis modis in medio cerebro suspendatur, quot variis modis spiritûs animales in eandem impingunt, et quòd praeterea tot varia vestigia in eâdem imprimantur, quot varia objecta externa ipsos spiritûs animales versùs eandem propellunt, unde fit, ut si glans postea ab Animae voluntate, illam diversimodè movente, hoc, aut illo modo suspendatur, quo semel fuit suspensa a spiritibus, hoc, aut illo modo agitatis, tum ipsa glans ipsos spiritûs animales eodem modo propellet, et determinabit, ac antea à simili glandulae suspensione repulsi fuerant. Praeterea statuit, unamquamque Mentis voluntatem naturâ esse unitam certo cuidam glandis motui. Ex. gr. si quis voluntatem habet objectum remotum intuendi, haec voluntas efficiet, ut pupilla dilatetur ; sed si de solâ dilatandâ pupillâ cogitet, nihil proderit ejus rei habere voluntatem, quia natura non junxit motum glandis, qui inservit impellendis spiritibus versùs nervum opticum modo conveniente dilatandae, vel contrahendae pupillae cum voluntate eandem dilatandi, vel contrahendi ; sed demum cum voluntate intuendi objecta remota, vel proxima. Denique statuit, quòd, etsi unusquisque motus hujus glandulae videatur connexus esse per naturam singulis ex nostris cogitationibus ab initio nostrae vitae, aliis tamen per habitum possunt jungi, quod probare conatur art. 50 Part. I de Pass. Animae. Ex his concludit, nullam esse tam imbecillem Animam, quae non possit, cùm bene dirigitur, acquirere potestatem absolutam in suas Passiones. Nam hae, ut ab eo definiuntur, sunt perceptiones, aut sensûs, aut commotiones animae, quae ad eam speciatim referuntur, quaeque NB. producuntur, conservantur, et corroborantur, per aliquem motum spirituum (vide art. 27 Part. I Pass. Anim.). At quandoquidem cuilibet voluntati possumus jungere motum quemcunque glandis, et consequenter spirituum ; et determinatio voluntatis à solâ nostrâ potestate pendet ; si igitur nostram voluntatem certis, et firmis judiciis, secundùm quae nostrae vitae actiones dirigere volumus, determinemus, et motûs passionum, quas habere volumus, hisce judiciis jungamus, imperium acquiremus absolutum in nostras Passiones. Haec est clarissimi hujus Viri sententia (quantum ex ipsius verbis conjicio), quam ego vix credidissem à tanto Viro prolatam esse, si minùs acuta fuisset. Profectò mirari satis non possum, quòd vir Philosophus, qui firmiter statuerat, nihil deducere, nisi ex principiis per se notis, et nihil affirmare, nisi quod clarè, et distinctè perciperet, et qui toties Scholasticos reprehenderat, quòd per occultas qualitates res obscuras voluerint explicare, Hypothesin sumat omni occultâ qualitate occultiorem. Quid quaeso, per Mentis, et Corporis unionem intelligit ? quem, inquam, clarum, et distinctum conceptum habet cogitationis arctissimè unitae cuidam quantitatis portiunculae ? Vellem sanè, ut hanc unionem per proximam suam causam explicuisset. Sed ille Mentem à Corpore adeò distinctam conceperat, ut nec hujus unionis, nec ipsius Mentis ullam singularem causam assignare potuerit ; sed necesse ipsi fuerit, ad causam totius Universi, hoc est, ad Deum recurrere. Deinde pervelim scire, quot motûs gradûs potest glandulae isti pineali Mens tribuere, et quantâ cum vi eandem suspensam tenere potest. Nam nescio, an haec glans tardiùs, vel celeriùs à Mente circumagatur, quàm à spiritibus animalibus, et an motûs Passionum, quos firmis judiciis arctè junximus, non possint ab iisdem iterùm à causis corporeis disjungi, ex quo sequeretur, ut, quamvis Mens firmiter proposuerit contra pericula ire, atque huic decreto motûs audaciae junxerit, viso tamen periculo, glans ità suspendatur, ut Mens non, nisi de fugâ, possit cogitare ; et sanè, cùm nulla detur ratio voluntatis ad motum, nulla etiam datur comparatio inter Mentis, et Corporis potentiam, seu vires ; et consequenter hujus vires nequaquam viribus illius determinari possunt. His adde, quòd nec haec glans ità in medio cerebro sita reperiatur, ut tam facile, totque modis circumagi possit, et quòd non omnes nervi ad cavitates usque cerebri protendantur. Denique omnia, quae de voluntate, ejusque libertate asserit, omitto, quandoquidem haec falsa esse, satis superque ostenderim. Igitur quia Mentis potentia, ut suprà ostendi, solâ intelligentiâ definitur, affectuum remedia, quae omnes experiri quidem, sed non accuratè observare, nec distinctè videre credo, solâ Mentis cognitione determinabimus, et ex eâdem illa omnia, quae ad ipsius beatitudinem spectant, deducemus.

Axiomata

1. Si in eodem subjecto duae contrariae actiones excitentur, debebit necessariò vel in utrâque, vel in unâ solâ mutatio fieri, donec desinant contrariae esse.

2. Effectûs potentia definitur potentiâ ipsius causae, quatenus ejus essentia per ipsius causae essentiam explicatur, vel definitur.

Patet hoc Axioma ex Prop. 7 Part. III.

Propositio 1

Prout cogitationes, rerumque ideae ordinantur, et concatenantur in Mente, ità corporis affectiones, seu rerum imagines ad amussim ordinantur, et concatenantur in Corpore.

Demonstratio : Ordo, et connexio idearum idem est (per Prop. 7 Part. II), ac ordo, et connexio rerum, et vice versâ, ordo, et connexio rerum idem est (per Coroll. Prop. 6 et 7 Part. II), ac ordo, et connexio idearum. Quare sicuti ordo, et connexio idearum in Mente fit secundùm ordinem, et concatenationem affectionum. Corporis (per Prop. 18 Part. II), sic vice versâ (per Prop. 2 Part. III) ordo, et connexio affectionum Corporis fit, prout cogitationes, rerumque ideae ordinantur, et concatenantur in Mente. Q.E.D.

Propositio 2

Si animi commotionem, seu affectum à causae externae cogitatione amoveamus, et aliis jungamus cogitationibus, tum Amor, seu Odium erga causam externam, ut et animi fluctuationes, quae ex his affectibus oriuntur, destruentur.

Demonstratio : Id enim, quod formam Amoris, vel Odii constituit, est Laetitia, vel Tristitia, concomitante ideâ causae externae (per Def. 6 et 7 Affect.), hâc igitur sublatâ, Amoris, vel Odii forma simul tollitur ; adeóque hi affectûs, et qui ex his orientur, destruuntur. Q.E.D.

Propositio 3

Affectus, qui passio est, desinit esse passio, simulatque ejus claram, et distinctam formamus ideam.

Demonstratio : Affectus, qui passio est, idea est confusa (per gener. Affect. Def.). Si itaque ipsius affectûs claram, et distinctam formemus ideam, haec idea ab ipso affectu, quatenus ad solam Mentem refertur, non nisi ratione distinguetur (per Prop. 21 Part. II cum ejusdem Schol.) ; adeóque (per Prop. 3 Part. III) affectus desinet esse passio. Q.E.D.

Corollarium : Affectus igitur eò magis in nostrâ potestate est, et Mens ab eo minùs patitur, quo nobis est notior.

Propositio 4

Nulla est Corporis affectio, cujus aliquem clarum, et distinctum non possumus formare conceptum.

Demonstratio : Quae omnibus communia sunt, non possunt concipi nisi adaequatè (per Prop. 38 Part. II),adeóque (per Prop. 12 et Lemma 2, quod habetur post Schol. Prop. 13 Part. II) nulla est Corporis affectio, cujus aliquem clarum, et distinctum non possumus formare conceptum. Q.E.D.

Corollarium : Hinc sequitur, nullum esse affectum, cujus non possumus aliquem clarum, et distinctum formare conceptum. Est namque affectus Corporis affectionis idea (per gener. Affect. Def.), quae propterea (per Prop. praec.) aliquem clarum, et distinctum involvere debet conceptum.

Scholium : Quandoquidem nihil datur, ex quo aliquis effectus non sequatur (per Prop. 36 Part. I), et quicquid ex ideâ, quae in nobis est adaequata, sequitur, id omne clarè, et distinctè intelligimus (per Prop. 40 Part. II) ; hinc sequitur, unumquemque potestatem habere se, suosque affectûs, si non absolutè, ex parte saltem clarè, et distinctè intelligendi, et consequenter efficiendi, ut ab iisdem minùs patiatur. Huic igitur rei praecipuè danda est opera, ut unumquemque affectum, quantùm fieri potest, clarè, et distinctè cognoscamus, ut sic Mens ex affectu ad illa cogitandum determinetur, quae clarè, et distinctè percipit, et in quibus planè acquiescit ; atque adeò, ut ipse affectus à cogitatione causae externae separetur, et veris jungatur cogitationibus ; ex quo fiet, ut non tantùm Amor, Odium, etc. destruantur (per Prop. 2 hujus), sed ut etiam appetitûs, seu Cupiditates, quae ex tali affectu oriri solent, excessum habere nequeant (per Prop. 61 Part. IV). Nam apprimè notandum est, unum, eundemque esse appetitum, per quem homo tam agere, quàm pati dicitur. Ex. gr. cum naturâ humanâ ità comparatum esse ostendimus, ut unusquisque appetat, ut reliqui ex ipsius ingenio vivant (vide Coroll. Prop. 31 Part. III) ; qui quidem appetitus in homine, qui ratione non ducitur, passio est, quae Ambitio vocatur, nec multùm à Superbiâ discrepat ; et contrà in homine, qui ex rationis dictamine vivit, actio, seu virtus est, quae Pietas appellatur (vide Schol. 1 Prop. 37 Part. IV et 2. Demonstr. ejusdem Prop.). Et hoc modo omnes appetitûs, seu Cupiditates eatenus tantùm passiones sunt, quatenus ex ideis inadaequatis oriuntur ; atque eaedem virtuti accensentur, quando ab ideis adaequatis excitantur, vel generantur. Nam omnes Cupiditates, quibus ad aliquid agendum determinamur, tam oriri possunt ab adaequatis, quàm ab inadaequatis ideis (vide Prop. 59 Part. IV). Atque hôc (ut eò, unde digressus sum, revertar) affectuum remedio, quod scilicet in eorum verâ cognitione consistit, nullum praestantius aliud, quod à nostrâ potestate pendeat, excogitari potest, quandoquidem nulla alia Mentis potentia datur, quàm cogitandi, et adaequatas ideas formandi, ut suprà (per Prop. 3 Part. III) ostendimus.

Propositio 5

Affectus erga rem, quam simpliciter, et non ut necessariam, neque ut possibilem, neque ut contingentem imaginamur, caeteris paribus, omnium est maximus.

Demonstratio : Affectus erga rem, quàm liberam esse imaginamur, major est, quàm erga necessariam (per Prop. 49 Part. III), et consequenter adhuc major, quàm erga illam, quam ut possibilem, vel contingentem imaginamur (per Prop. 11 Part. IV). At rem aliquam ut liberam imaginari nihil aliud esse potest, quàm quòd rem simpliciter imaginamur, dum causas, à quibus ipsa ad agendum determinata fuit, ignoramus (per illa, quae in Schol. Prop. 35 Part. II ostendimus) ; ergo affectus erga rem, quam simpliciter imaginamur, caeteris paribus major est, quàm erga necessariam, possibilem, vel contingentem, et consequenter maximus. Q.E.D.

Propositio 6

Quatenus Mens res omnes, ut necessarias intelligit, eatenus majorem in affectûs potentiam habet, seu minùs ab iisdem patitur.

Demonstratio : Mens res omnes necessarias esse intelligit (per Prop. 29 Part. I), et infinito causarum nexu determinari ad existendum, et operandum (Prop. 28 Part. I) ; adeóque (per Prop. praec.) eatenus efficit, ut ab affectibus, qui ex iis oriuntur, minùs patiatur, et (per Prop. 48 Part. III) minùs erga ipsas afficiatur. Q.E.D.

Scholium : Quò haec cognitio, quòd scilicet res necessariae sint, magis circa res singulares, quas distinctiùs, et magis vividè imaginamur, versatur, eò haec Mentis in affectûs potentia major est, quòd ipsa etiam experientia testatur. Videmus enim Tristitiam boni alicujus, quod periit, mitigari, simulac homo, qui id perdidit, considerat bonum illud servari nullâ ratione potuisse. Sic etiam videmus, quòd nemo miseretur infantis, propterea quòd nescit loqui, ambulare, ratiocinari, et quòd denique tot annos quasi sui inscius vivat. At si plerique adulti, et unus, aut alter infans nascerentur, tum unumquemque misereret infantum, quia tum ipsam infantiam, non ut rem naturalem, et necessariam, sed ut naturae vitium, seu peccatum consideraret ; et ad hunc modum plura alia notare possemus.

Propositio 7

Affectûs, qui ex ratione oriuntur, vel excitantur, si ratio temporis habeatur, potentiores sunt iis, qui ad res singulares referuntur, quas ut absentes contemplamur.

Demonstratio : Rem aliquam ut absentem non contemplamur ex affectu, quo eandem imaginamur ; sed ex eo, quòd Corpus alio afficitur affectu, qui ejusdem rei existentiam secludit (per Prop. 17 Part. II). Quare affectus, qui ad rem, quam ut absentem contemplamur, refertur, ejus naturae non est, ut reliquas hominis actiones, et potentiam superet (de quibus vide Prop. 6 Part. IV) ; sed contrà ejus naturae est, ut ab iis affectionibus, quae existentiam externae ejus causae secludunt, coërceri aliquo modo possit (per Prop. 9 Part. IV). At affectus, qui ex ratione oritur, refertur necessariò ad communes rerum proprietates (vide rationis Def. in 2. Schol. Prop. 40 Part. II), quas semper ut praesentes contemplamur (nam nihil dari potest, quod earum praesentem existentiam secludat), et quas semper eodem modo imaginamur (per Prop. 38 Part. II) : Quare talis affectus idem semper manet, et consequenter (per Ax. 1 hujus) affectûs, qui eidem sunt contrarii, quique à suis causis externis non foventur, eidem magis magisque sese accomodare debebunt, donec non ampliùs sint contrarii, et eatenus affectus, qui ex ratione oritur, est potentior. Q.E.D.

Propositio 8

Quò affectus aliquis à pluribus causis simul concurrentibus excitatur, eò major est.

Demonstratio : Plures causae simul plùs possunt, quàm si pauciores essent (per Prop. 7 Part. III) : adeóque (per Prop. 5 Part. IV), quò affectus aliquis à pluribus causis simul excitatur, eò fortior est. Q.E.D.

Scholium : Haec Propositio patet etiam ex Axiomate 2 hujus Partis.

Propositio 9

Affectus, qui ad plures, et diversas causas refertur, quas Mens cum ipso affectu simul contemplatur, minùs noxius est, et minùs per ipsum patimur, et erga unamquamque causam minùs afficimur, quàm alius aequè magnus affectus, qui ad unam solam, vel pauciores causas refertur.

Demonstratio : Affectus eatenus tantùm malus, seu noxius est, quatenus Mens ab eo impeditur, quominùs possit cogitare (per Prop. 26 et 27 Part. IV) : adeóque ille affectus, à quo Mens ad plura simul objecta contemplandum determinantur, minùs noxius est, quam alius aequè magnus affectus, qui Mentem in solâ unius, aut pauciorum objectorum contemplatione ità detinet, ut de aliis cogitare nequeat, quod erat primum. Deinde, quia Mentis essentia, hoc est (per Prop. 7 Part. III), potentia in solâ cogitatione consistit (per Prop. 11 Part. II), ergo Mens per affectum, à quo ad plura simul contemplandum determinatur, minùs patitur, quàm per aequè magnum affectum, qui Mentem in solâ unius, aut pauciorum objectorum contemplatione occupatum tenet, quod erat secundum. Denique hic affectus (per Prop. 48 Part. III), quatenus ad plures causas externas refertur, est etiam erga unamquamque minor. Q.E.D.

Propositio 10

Quamdiu affectibus, qui nostrae naturae sunt contrarii, non conflictamur, tamdiu potestatem habemus ordinandi, et concatenandi Corporis affectiones secundùm ordinem ad intellectum.

Demonstratio : Affectûs, qui nostrae naturae sunt contrarii, hoc est (per Prop. 30 Part. IV), qui mali sunt, eatenus mali sunt, quatenus impediunt, quominùs Mens intelligat (per Prop. 27 Part. IV). Quamdiu igitur affectibus, qui nostrae naturae contrarii sunt, non conflictamur, tamdiu Mentis potentia, quâ res intelligere conatur (per Prop. 26 Part. IV) non impeditur, atque adeò tamdiu potestatem habet claras, et distinctas ideas formandi, et alias ex aliis deducendi (vide Schol. 2 Prop. 40 et Schol. Prop. 47 Part. II) ; et consequenter (per Prop. 1 hujus), tamdiu potestatem habemus ordinandi, et concatenandi affectiones Corporis secundùm ordinem ad intellectum. Q.E.D.

Scholium : Hâc potestate rectè ordinandi, et concatenandi Corporis affectiones efficere possumus, ut non facilè malis affectibus afficiamur. Nam (per Prop. 7 hujus) major vis requiritur ad Affectûs, secundùm ordinem ad intellectum ordinatos, et concatenatos coërcendum, quàm incertos, et vagos. Optimum igitur, quod efficere possumus, quamdiu nostrorum affectuum perfectam cognitionem non habemus, est rectam vivendi rationem, seu certa vitae dogmata concipere, eaque memoriae mandare, et rebus particularibus, in vitâ frequenter obviis, continuò applicare, ut sic nostra imaginatio latè iisdem afficiatur, et nobis in promptu sint semper. Ex. gr. inter vitae dogmata posuimus (vide Prop. 46 Part. IV cum ejusdem Schol.), Odium Amore, seu Generositate vincendum, non autem reciproco Odio compensandum. Ut autem hoc rationis praescriptum semper in promptu habeamus, ubi usus erit, cogitandae, et saepe meditandae sunt communes hominum injuriae, et quomodò, et quâ viâ Generositate optimè propulsentur ; sic enim imaginem injuriae imaginationi hujus dogmatis jungemus, et nobis (per Prop. 18 Part. II) in promptu semper erit, ubi nobis injuria afferetur. Quòd si etiam in promptu habuerimus rationem nostri veri utilis, ac etiam boni, quod ex mutuâ amicitiâ, et communi societate sequitur, et praeterea quòd ex rectâ vivendi ratione summa animi acquiescentia oriatur (per Prop. 52 Part. IV), et quòd homines, ut reliqua, ex naturae necessitate agant : tum injuria, sive Odium, quod ex eâdem oriri solet, minimam imaginationis partem occupabit, et facilè superabitur ; vel si Ira, quae ex maximis injuriis oriri solet, non adeò facilè superetur, superabitur tamen, quamvis non sine animi fluctuatione, longè minore temporis spatio, quàm si haec non ità praemeditata habuissemus, ut patet ex Prop. 6, 7 et 8 hujus Partis. De Animositate ad Metum deponendum eodem modo cogitandum est ; enumeranda scilicet sunt, et saepe imaginanda communia vitae pericula, et quomodò animi praesentiâ, et fortitudine optimè vitari, et superari possunt. Sed notandum, quòd nobis in ordinandis nostris cogitationibus, et imaginibus semper attendendum est (per Coroll. Prop. 63 Part. IV et Prop. 59 Part. III) ad illa, quae in unâquâque re bona sunt, ut sic semper ex Laetitiae affectu ad agendum determinemur. Ex. gr. si quis videt, se nimis gloriam sectari, de ejus recto usu cogitet, et in quem finem sectanda sit, et quibus mediis acquiri possit ; sed non de ipsius abusu, et vanitate, et hominum inconstantiâ, vel aliis hujusmodi, de quibus nemo, nisi ex animi aegritudine, cogitat ; talibus enim cogitationibus maximè ambitiosi se maximè afflictant, quando de assequendo honore, quem ambiunt, desperant ; et, dum Iram evomunt, sapientes videri volunt. Quare certum est, eos gloriae maximè esse cupidos, qui de ipsius abusu, et mundi vanitate maximè clamant. Nec hoc ambitiosis proprium, sed omnibus commune est, quibus fortuna est adversa, et qui animo impotentes sunt. Nam pauper etiam avarus de abusu pecuniae, et divitum vitiis non cessat loqui ; quo nihil aliud efficit, quàm se afflictare, et aliis ostendere, se non tantùm paupertatem suam, sed etiam aliorum divitias iniquo animo ferre. Sic etiam, qui malè ab amasiâ excepti sunt, nihil cogitant, quàm de mulierum inconstantiâ, et fallaci animo, et reliquis earundem decantatis vitiis, quae omnia statim oblivioni tradunt, simulac ab amasiâ iterum recipiuntur. Qui itaque suos affectûs, et appetitûs ex solo Libertatis amore moderari studet, is, quantùm potest, nitetur, virtutes, earumque causas noscere, et animum gaudio, quod ex earum verâ cognitione oritur, implere ; at minimè hominum vitia contemplari, hominesque obtrectare, et falsâ libertatis specie gaudere. Atque haec qui diligenter observabit (neque enim difficilia sunt), et exercebit, nae ille brevi temporis spatio actiones suas ex rationis imperio plerumque dirigere poterit.

Propositio 11

Quò imago aliqua ad plures res refertur, eò frequentior est, seu saepiùs viget, et Mentem magis occupat.

Demonstratio : Quò enim imago, seu affectus ad plures res refertur, eò plures dantur causae, à quibus excitari, et foveri potest, quas omnes Mens (per Hypothesin) ex ipso affectu simul contemplatur ; atque adeò affectus eo frequentior est, seu saepius viget, et (per Prop. 8 hujus) Mentem magis occupat. Q.E.D.

Propositio 12

Rerum imagines faciliùs imaginibus, quae ad res referuntur, quas clarè, et distinctè intelligimus, junguntur, quàm aliis.

Demonstratio : Res, quas clarè, et distinctè intelligimus, vel rerum communes proprietates sunt, vel quae ex iis deducuntur (vide rationis Def. in Schol. 2 Prop. 40 Part. II), et consequenter saepius (per Prop. praec.), in nobis excitantur ; adeóque faciliùs fieri potest, ut res alias simul cum his, quàm cum aliis contemplemur, et consequenter (per Prop. 18 Part. II) ut faciliùs cum his, quàm cum aliis, jungantur. Q.E.D.

Propositio 13

Quò imago aliqua pluribus aliis juncta est, eò saepiùs viget.

Demonstratio : Nam, quò imago aliqua pluribus aliis juncta est, eò (per Prop. 18 Part. II) plures causae dantur, à quibus excitari potest. Q.E.D.

Propositio 14

Mens efficere potest, ut omnes Corporis affectiones, seu rerum imagines ad Dei ideam referantur.

Demonstratio : Nulla est Corporis affectio, cujus aliquem clarum, et distinctum non possit Mens formare conceptum (per Prop. 4 hujus) ; adeóque efficere potest (per Prop. 15 Part. I), ut omnes ad Dei ideam referuntur. Q.E.D.

Propositio 15

Qui se, suosque affectûs clarè, et distinctè intelligit, Deum amat, et eò magis, quò se, suosque affectûs magis intelligit.

Demonstratio : Qui se, suosque affectûs clarè, et distinctè intelligit, laetatur (per Prop. 53 Part. III), idque concomitante ideâ Dei (per Prop. praec.) ; atque adeò (per 6. Affect. Def.) Deum amat, et (per eandem rationem) eò magis, quò se, suosque affectûs magis intelligit. Q.E.D.

Propositio 16

Hic erga Deum Amor Mentem maximè occupare debet.

Demonstratio : Est enim hic Amor junctus omnibus Corporis affectionibus (per Prop. 14 hujus), quibus omnibus fovetur (per Prop. 15 hujus) ; atque adeò (per Prop. 11 hujus) Mentem maximè occupare debet. Q.E.D.

Propositio 17

Deus expers est passionum, nec ullo Laetitiae, aut Tristitiae affectu afficitur.

Demonstratio : Ideae omnes, quatenus ad Deum referuntur, verae sunt (per Prop. 32 Part. II), hoc est (per Def. 4 Part. II), adaequatae ; atque adeò (per Affect. gener. Def.) Deus expers est passionum. Deinde Deus neque ad majorem, neque ad minorem perfectionem transire potest (per Coroll. 2 Prop. 20 Part. I) ; adeóque (per 2. et 3. Affect. Def.) nullo Laetitiae, neque Tristitiae affectu afficitur. Q.E.D.

Corollarium : Deus propriè loquendo neminem amat, neque odio habet. Nam Deus (per Prop. praec.) nullo Laetitiae, neque Tristitiae affectu afficitur, et consequenter (per 6. et 7. Affect. Def.) neminem etiam amat, neque odio habet.

Propositio 18

Nemo potest Deum odio habere.

Demonstratio : Idea Dei, quae in nobis est, est adaequata, et perfecta (per Prop. 46 et 47 Part. II) ; adeóque quatenus Deum contemplamur, eatenus agimus (per |Prop. 3 Part. III), et consequenter (per |Prop. 59 Part. III) nulla potest dari Tristitia concomitante ideâ Dei, hoc est (per 7. Affect. Def.), nemo Deum odio habere potest.

Corollarium : Amor erga Deum in odium verti nequit.

Scholium : At objici potest, quòd dum Deum omnium rerum causam intelligimus, eo ipso Deum Tristitiae causam consideramus. Sed ad hoc respondeo, quòd quatenus Tristitiae causas intelligimus, eatenus (per Prop. 3 hujus) ipsa desinit esse passio, hoc est (per Prop. 59 Part. III), eatenus desinit esse Tristitia ; atque adeò, quatenus Deum Tristitiae causam esse intelligimus, eatenus laetamur.

Propositio 19

Qui Deum amat, conari non potest, ut Deus ipsum contrà amet.

Demonstratio : Si homo id conaretur, cuperet ergo (per Coroll. Prop. 17 hujus), ut Deus, quem amat, non esset Deus, et consequenter (per Prop. 19 Part. III), contristari cuperet, quod (per Prop. 28 Part. III) est absurdum. Ergo, qui Deum amat, etc. Q.E.D.

Propositio 20

Hic erga Deum Amor, neque Invidiae, neque Zelotypiae affectu inquinari potest ; sed eò magis fovetur, quò plures homines eodem Amoris vinculo cum Deo junctos imaginamur.

Demonstratio : Hic erga Deum Amor summum bonum est, quod ex dictamine rationis appetere possumus (per Prop. 28 Part. IV), et omnibus hominibus commune est (per Prop. 36 Part. IV), et omnes, ut eodem gaudeant, cupimus (per Prop. 37 Part. IV) ; atque adeò (per 23. Affect. Def.) Invidiae affectu maculari nequit, neque etiam (per Prop. 18 hujus, et Def. Zelotypiae, quam vide in Schol. Prop. 35 Part. III) Zelotypiae affectu ; sed contrà (per Prop. 31 Part. III) eò magis foveri debet, quò plures homines eodem gaudere imaginamur. Q.E.D.

Scholium : Possumus hoc eodem modo ostendere, nullum dari affectum, qui huic Amori directè sit contrarius, à quo hic ipse Amor possit destrui ; atque adeò concludere possumus, hunc erga Deum Amorem omnium affectuum esse constantissimum, nec, quatenus ad Corpus refertur, posse destrui, nisi cum ipso Corpore. Cujus autem naturae sit, quatenus ad solam Mentem refertur, postea videbimus. Atque his omnia affectuum remedia, sive id omne, quod Mens, in se solâ considerata, adversùs affectûs potest, comprehendi ; ex quibus apparet, Mentis in affectûs potentiam consistere : I°. In ipsâ affectuum cognitione (vide Schol. Prop. 4 hujus). II°. In eo, quòd affectûs à cogitatione causae externae, quam confusè imaginamur, separat (vide Prop. 2 cum eodem Schol. Prop. 4 hujus). III°. In tempore, quo affectiones, quae ad res, quas intelligimus, referuntur, illas superant, quae ad res referuntur, quas confusè, seu mutilatè concipimus (vide Prop. 7 hujus). IV°. In multitudine causarum, à quibus affectiones, quae ad rerum communes proprietates, vel ad Deum referuntur, foventur (vide Prop 9 et 11 hujus). V°. Denique in ordine, quo Mens suos affectûs ordinare, et invicem concatenare potest (vide Schol. Prop. 10 et insuper Prop. 12, 13 et 14 hujus). Sed ut haec Mentis in affectûs potentia meliùs intelligatur, venit apprimè notandum, quòd affectûs à nobis magni appellantur, quando unius hominis affectum cum affectu alterius comparamus, et unum magis, quàm alium eodem affectu conflictari videmus ; vel quando unius, ejusdemque hominis affectûs ad invicem comparamus, eundemque uno affectu magis, quàm alio affici, sive moveri comperimus. Nam (per Prop. 5 Part. IV) vis cujuscunque affectûs definitur potentiâ causae externae cum nostrâ comparatâ. At Mentis potentia solâ cognitione definitur ; impotentia autem, seu passio à solâ cognitionis privatione, hoc est, ab eo, per quod ideae dicuntur inadaequatae, aestimatur ; ex quo sequitur, Mentem illam maximè pati, cujus maximam partem ideae inadaequatae constituunt, ità ut magis per id, quod patitur, quàm per id, quod agit, dignoscatur ; et illam contrà maximè agere, cujus maximam partem ideae adaequatae constituunt, ità ut, quamvis huic tot inadaequatae ideae, quàm illi insint, magis tamen per illas, quae humanae virtuti tribuuntur, quàm per has, quae humanam impotentiam arguunt, dignoscatur. Deinde notandum, animi aegritudines, et infortunia potissimum originem trahere ex nimio Amore erga rem, quae multis variationibus est obnoxia, et cujus nunquam compotes esse possumus. Nam nemo de re ullâ, nisi quam amat, sollicitus, anxiusve est, neque injuriae, suspiciones, inimicitiae, etc. oriuntur, nisi ex Amore erga res, quarum nemo potest reverâ esse compos. Ex his itaque facilè concipimus, quid clara, et distincta cognitio, et praecipuè tertium illud cognitionis genus (de quo vide Schol. Prop. 47 Part. II), cujus fundamentum est ipsa Dei cognitio, in affectûs potest, quos nempe, quatenus passiones sunt, si non absolutè tollit (vide Prop. 3 cum Schol. Prop. 4 hujus), saltem efficit, ut minimam Mentis partem constituant (vide Prop. 14 hujus). Deinde Amorem gignit erga rem immutabilem, et aeternam (vide Prop. 15 hujus), cujus reverâ sumus compotes (vide Prop. 45 Part. II), et qui propterea nullis vitiis, quae in communi Amore insunt, inquinari, sed semper major, ac major esse potest (per Prop. 15 hujus), et Mentis maximam partem occupare (per Prop. 16 hujus), lateque afficere. Atque his omnia, quae praesentem hanc vitam spectant, absolvi. Nam quod in hujus Scholii principio dixi, me his paucis omnia affectuum remedia amplexum esse, facilè poterit unusquisque videre, qui ad haec, quae in hoc Scholio diximus, et simul ad Mentis, ejusque affectuum definitiones, et denique ad Propositiones 1 et 3 Part. III attenderit. Tempus igitur jam est, ut ad illa transeam, quae ad Mentis durationem sine relatione ad Corpus pertinent.

Propositio 21

Mens nihil imaginari potest, neque rerum praeteritarum recordari, nisi durante Corpore.

Demonstratio : Mens actualem sui Corporis existentiam non exprimit, neque etiam Corporis affectiones, ut actuales, concipit, nisi durante Corpore (per Coroll. Prop. 8 Part. II), et consequenter (per Prop. 26 Part. II) nullum corpus, ut actu existens, concipit, nisi durante suo Corpore, ac proinde nihil imaginari (vide Imaginat. Def. in Schol. Prop. 17 Part. II), neque rerum praeteritarum recordari potest, nisi durante Corpore (vide Def. Memoriae in Schol. Prop. 18 Part. II). Q.E.D.

Propositio 22

In Deo tamen datur necessariò idea, quae hujus, et illius Corporis humani essentiam sub aeternitatis specie exprimit.

Demonstratio : Deus non tantùm est causa hujus, et illius Corporis humani existentiae, sed etiam essentiae (per Prop. 25 Part. I), quae propterea per ipsam Dei essentiam necessariò debet concipi (per Ax. 4 Part. I), idque aeternâ quâdam necessitate (per Prop. 16 Part. I), qui quidem conceptus necessariò in Deo dari debet (per Prop. 3 Part. II. Q.E.D.

Propositio 23

Mens humana non potest cum Corpore absolutè destrui ; sed ejus aliquid remanet, quod aeternum est.

Demonstratio : In Deo datur necessariò conceptus, seu idea, quae Corporis humani essentiam exprimit (per Prop. praec.), quae propterea aliquid necessariò est, quod ad essentiam Mentis humanae pertinet (per Prop. 13 Part. II). Sed Menti humanae nullam durationem, quae tempore definiri potest, tribuimus, nisi quatenus Corporis actualem existentiam, quae per durationem explicatur, et tempore definiri potest, exprimit, hoc est (per Coroll. Prop. 8 Part. II), ipsi durationem non tribuimus, nisi durante Corpore. Cum tamen aliquid nihilominùs sit id, quod aeternâ quâdam necessitate per ipsam Dei essentiam concipitur (per Prop. praec.), erit necessariò hoc aliquid, quod ad Mentis essentiam pertinet, aeternum. Q.E.D.

Scholium : Est, uti diximus, haec idea, quae Corporis essentiam sub specie aeternitatis exprimit, certus cogitandi modus, qui ad Mentis essentiam pertinet, quique necessariò aeternus est. Nec tamen fieri potest, ut recordemur nos ante Corpus exstitisse, quandoquidem nec in corpore ulla ejus vestigia dari, nec aeternitas tempore definiri, nec ullam ad tempus relationem habere potest. At nihilominùs sentimus, experimurque, nos aeternos esse. Nam Mens non minùs res illas sentit, quas intelligendo concipit, quàm quas in memoriâ habet. Mentis enim oculi, quibus res videt, observatque, sunt ipsae demonstrationes. Quamvis itaque non recordemur nos ante Corpus exstitisse, sentimus tamen Mentem nostram, quatenus Corporis essentiam sub aeternitatis specie involvit, aeternam esse, et hanc ejus existentiam tempore definiri, sive per durationem explicari non posse. Mens igitur nostra eatenus tantùm potest dici durare, ejusque existentia certo tempore definiri potest, quatenus actualem Corporis existentiam involvit, et eatenus tantùm potentiam habet rerum existentiam tempore determinandi, easque sub duratione concipiendi.

Propositio 24

Quò magis res singulares intelligimus, eò magis Deum intelligimus.

Demonstratio : Patet ex Coroll. Prop. 25 Part. I.

Propositio 25

Summus Mentis conatus, summaque virtus est res intelligere tertio cognitionis genere.

Demonstratio : Tertium cognitionis genus procedit ab adaequatâ ideâ quorumdam Dei attributorum ad adaequatam cognitionem essentiae rerum (vide hujus Def. in Schol. 2 Prop. 40 Part. II) ; et quò magis hôc modo res intelligimus, eò magis (per Prop. praec.) Deum intelligimus, ac proinde (per Prop. 28 Part. IV) summa Mentis virtus, hoc est (per Def. 8 Part. IV), Mentis potentia, seu natura, sive (per Prop. 7 Part. III) summus conatus est res intelligere tertio cognitionis genere. Q.E.D.

Propositio 26

Quò Mens aptior est ad res tertio cognitionis genere intelligendum, eò magis cupit, res eodem hôc cognitionis genere intelligere.

Demonstratio : Patet. Nam quatenus concipimus Mentem aptam esse ad res hôc cognitionis genere intelligendum, eatenus eandem determinatam concipimus ad res eodem cognitionis genere intelligendum, et consequenter (per 1. Affect. Def.), quò Mens ad hoc aptior est, eò magis hoc cupit. Q.E.D.

Propositio 27

Ex hôc tertio cognitionis genere summa, quae dari potest, Mentis acquiescentia oritur.

Demonstratio : Summa Mentis virtus est Deum cognoscere (per Prop. 28 Part. IV), sive res tertio cognitionis genere intelligere (per Prop. 25 hujus) ; quae quidem virtus eò major est, quò Mens hôc cognitionis genere magis res cognoscit (per Prop. 24 hujus) ; adeóque qui res hôc cognitionis genere cognoscit, is ad summam humanam perfectionem transit, et consequenter (per 2. Affect. Def.), summâ Laetitiâ afficitur, idque (per Prop. 43 Part. II) concomitante ideâ sui, suaeque virtutis, ac proinde (per 25. Affect. Def.) ex hôc cognitionis genere summa, quae dari potest, oritur acquiescentia. Q.E.D.

Propositio 28

Conatus, seu Cupiditas cognoscendi res tertio cognitionis genere, oriri non potest ex primo, at quidem ex secundo cognitionis genere.

Demonstratio : Haec Propositio per se patet. Nam quicquid clarè, et distinctè intelligimus, id vel per se, vel per aliud, quod per se concipitur, intelligimus, hoc est, ideae, quae in nobis clarae, et distinctae sunt, sive quae ad tertium cognitionis genus referuntur (vide 2. Schol. Prop. 40 Part. II), non possunt sequi ex ideis mutilatis, et confusis, quae (per idem Schol.) ad primum cognitionis genus referuntur, sed ex ideis adaequatis, sive (per idem Schol.) ex secundo, et tertio cognitionis genere ; ac proinde (per 1. Affect. Def.) Cupiditas cognoscendi res tertio cognitionis genere non potest oriri ex primo, at quidem ex secundo. Q.E.D.

Propositio 29

Quicquid Mens sub specie aeternitatis intelligit, id ex eo non intelligit, quòd Corporis praesentem actualem existentiam concipit, sed ex eo, quòd Corporis essentiam concipit sub specie aeternitatis.

Demonstratio : Quatenus Mens praesentem sui Corporis existentiam concipit, eatenus durationem concipit, quae tempore determinari potest, et eatenus tantùm potentiam habet concipiendi res cum relatione ad tempus (per Prop. 21 hujus et Prop. 26 Part. II). At aeternitas per durationem explicari nequit (per Def. 8 Part. I et ipsius explicat.). Ergo Mens eatenus potestatem non habet concipiendi res sub specie aeternitatis ; sed quia de naturâ rationis est res sub specie aeternitatis concipere (per Coroll. 2 Prop. 44 Part. II), et ad Mentis naturam etiam pertinet Corporis essentiam sub specie aeternitatis concipere (per Prop. 23 hujus), et praeter haec duo nihil aliud ad Mentis essentiam pertinet (per Prop. 13 Part. II) ; ergo haec potentia concipiendi res sub specie aeternitatis ad Mentem non pertinet, nisi quatenus Corporis essentiam sub specie aeternitatis concipit. Q.E.D.

Scholium : Res duobus modis à nobis ut actuales concipiuntur, vel quatenus easdem cum relatione ad certum tempus, et locum existere, vel quatenus ipsas in Deo contineri, et ex naturae divinae necessitate consequi concipimus. Quae autem hôc secundo modo ut verae, seu reales concipiuntur, eas sub aeternitatis specie concipimus, et earum ideae aeternam, et infinitam Dei essentiam involvunt, ut Propositione 45 Partis II ostendimus, cujus etiam Scholium vide.

Propositio 30

Mens nostra, quatenus se, et Corpus sub aeternitatis specie cognoscit, eatenus Dei cognitionem necessariò habet, scitque se in Deo esse, et per Deum concipi.

Demonstratio : Aeternitas est ipsa Dei essentia, quatenus haec necessariam involvit existentiam (per Def. 8 Part. I). Res igitur sub speciae aeternitatis concipere, est res concipere, quatenus per Dei essentiam, ut entia realia, concipiuntur, sive quatenus per Dei essentiam involvunt existentiam ; adeóque Mens nostra, quatenus se, et Corpus sub specie aeternitatis concipit, eatenus Dei cognitionem necessariò habet, scitque etc. Q.E.D.

Propositio 31

Tertium cognitionis genus pendet à Mente, tanquam à formali causâ, quatenus Mens ipsa aeterna est.

Demonstratio : Mens nihil sub aeternitatis specie concipit, nisi quatenus sui Corporis essentiam sub aeternitatis specie concipit (per Prop. 29 hujus), hoc est (per Prop. 21 et 23 hujus), nisi quatenus aeterna est ; adeóque (per Prop. praec.) quatenus aeterna est, Dei habet cognitionem, quae quidem cognitio est necessariò adaequata (per Prop. 46 Part. II), ac proinde Mens, quatenus aeterna est, ad illa omnia cognoscendum est apta, quae ex datâ hâc Dei cognitione consequi possunt (per Prop. 40 Part. II), hoc est, ad res tertio cognitionis genere cognoscendum (vide hujus Def. in 2. Schol. Prop. 40 Part. II), cujus propterea Mens (per Def. 1 P. III), quatenus aeterna est, causa est adaequata, seu formalis. Q.E.D.

Scholium : Quò igitur unusquisque hoc cognitionis genere plùs pollet, eò melius sui, et Dei conscius est, hoc est, eò est perfectior, et beatior, quod adhuc clariùs ex seqq. patebit. Sed hîc notandum, quòd, tametsi jam certi sumus, Mentem aeternam esse, quatenus res sub aeternitatis specie concipit, nos tamen, ut ea, quae ostendere volumus, faciliùs explicentur, et meliùs intelligantur, ipsam, tanquam jam inciperet esse, et res sub aeternitatis specie intelligere jam inciperet, considerabimus, ut huc usque fecimus ; quod nobis absque ullo erroris periculo facere licet, modò nobis cautio sit nihil concludere, nisi ex perspicuis praemissis.

Propositio 32

Quicquid intelligimus tertio cognitionis genere, eo delectamur, et quidem concomitante ideâ Dei, tanquam causâ.

Demonstratio : Ex hôc cognitionis genere summa, quae dari potest, Mentis acquiescentia (per Prop. 27 hujus), hoc est (per 25. Affect. Def.), Laetitia oritur, eaque concomitante ideâ sui, et consequenter (per Prop. 30 hujus) concomitante etiam ideâ Dei, tanquam causâ. Q.E.D.

Corollarium : Ex tertio cognitionis genere oritur necessariò Amor Dei intellectualis. Nam ex hôc cognitionis genere oritur (per Prop. praec.) Laetitia concomitante ideâ Dei, tanquam causâ, hoc est (per 6. Affect. Def.), Amor Dei, non quatenus ipsum ut praesentem imaginamur (per Prop. 29 hujus), sed quatenus Deum aeternum esse intelligimus, et hoc est, quod amorem Dei intellectualem voco.

Propositio 33

Amor Dei intellectualis, qui ex tertio cognitionis genere oritur, est aeternus.

Demonstratio : Tertium enim cognitionis genus (per Prop. 31 hujus et Ax. 3 Part. I) est aeternum ; adeóque (per idem Ax. Part. I) Amor, qui ex eodem oritur, est etiam necessariò aeternus. Q.E.D.

Scholium : Quamvis hic erga Deum Amor principium non habuerit (per Prop. praec.), habet tamen omnes Amoris perfectiones, perinde ac si ortus fuisset, sicut in Coroll. Prop. praec. finximus. Nec ulla hîc est differentia, nisi quòd Mens easdem has perfectiones, quas eidem jam accedere finximus, aeternas habuerit, idque concomitante ideâ Dei tanquam causâ aeternâ. Quòd si Laetitia in transitione ad majorem perfectionem consistit, beatitudo sanè in eo consistere debet, quòd Mens ipsâ perfectione sit praedita.

Propositio 34

Mens non nisi durante corpore obnoxia est affectibus, qui ad passiones referuntur.

Demonstratio : Imaginatio est idea, quâ Mens rem aliquam ut praesentem contemplatur (vide ejus Def. in Schol. Prop. 17 Part. II), quae tamen magis Corporis humani praesentem constitutionem, quàm rei externae naturam indicat (per 2. Coroll. Prop. 16 Part. II). Est igitur affectus (per gener. Affect. Def.) imaginatio, quatenus Corporis praesentem constitutionem indicat ; atque adeò (per Prop. 21 hujus) Mens non nisi durante corpore obnoxia est affectibus, qui ad passiones referuntur. Q.E.D.

Corollarium : Hinc sequitur nullum Amorem praeter Amorem intellectualem esse aeternum.

Scholium : Si ad hominum communem opinionem attendamus, videbimus, eos suae Mentis aeternitatis esse quidem conscios ; sed ipsos eandem cum duratione confundere, eamque imaginationi, seu memoriae tribuere, quam post mortem remanere credunt.

Propositio 35

Deus se ipsum Amore intellectuali infinito amat.

Demonstratio : Deus est absolutè infinitus (per Def. 6 Part. I), hoc est (per Def. 6 Part. II), Dei natura gaudet infinitâ perfectione, idque (per Prop. 3 Part. II), concomitante ideâ sui, hoc est (per Prop. 11 et Def. 1 Part. I), ideâ suae causae, et hoc est, quod in Coroll. Prop. 32 hujus Amorem intellectualem esse diximus.

Propositio 36

Mentis Amor intellectualis erga Deum est ipse Dei Amor, quo Deus se ipsum amat, non quatenus infinitus est, sed quatenus per essentiam humanae Mentis, sub specie aeternitatis consideratam, explicari potest, hoc est, Mentis erga Deum Amor intellectualis pars est infiniti amoris, quo Deus se ipsum amat.

Demonstratio : Hic Mentis Amor ad Mentis actiones referri debet (per Coroll. Prop. 32 hujus, et per Prop. 3 Part. III), qui proinde actio est, quâ Mens se ipsam contemplatur, concomitante ideâ Dei tanquam causâ (per Prop. 32 hujus, et ejus Coroll.), hoc est (per Coroll. Prop. 25 Part. I et Coroll. Prop. 11 Part. II), actio, quâ Deus, quatenus per Mentem humanam explicari potest, seipsum contemplatur, concomitante ideâ sui ; atque adeò (per Prop. praec.) hic Mentis Amor pars est infiniti amoris, quo Deus seipsum amat. Q.E.D.

Corollarium : Hinc sequitur, quòd Deus, quatenus seipsum amat, homines amat, et consequenter quòd amor Dei erga homines, et Mentis erga Deum Amor intellectualis unum, et idem sit.

Scholium : Ex his clarè intelligimus, quâ in re nostra salus, seu beatitudo, seu Libertas consistit, nempe in constanti, et aeterno erga Deum Amore, sive in Amore Dei erga homines. Atque hic Amor, seu beatitudo in Sacris codicibus Gloria appellatur, nec immeritò. Nam sive hic Amor ad Deum referatur, sive ad Mentem, rectè animi acquiescentia, quae reverâ à Gloriâ (per 25. et 30. Affect. Def.) non distinguitur, appellari potest. Nam quatenus ad Deum refertur, est (per Prop. 35 hujus) Laetitia, liceat hôc adhuc vocabulo uti, concomitante ideâ sui, ut et quatenus ad Mentem refertur (per Prop. 27 hujus). Deinde quia nostrae Mentis essentia in solâ cognitione consistit, cujus principium, et fundamentum Deus est (per Prop. 15 Part. I et Schol. Prop. 47 Part. II) : hinc perspicuum nobis fit, quomodò, et quâ ratione Mens nostra secundùm essentiam, et existentiam ex naturâ divinâ sequatur, et continuò à Deo pendeat ; quod hîc notare operae pretium duxi, ut hôc exemplo ostenderem, quantùm rerum singularium cognitio, quam intuitivam, sive tertii generis appellavi (vide 2. Schol. Prop. 40 Part. II), polleat, potiorque sit cognitione universali, quam secundi generis esse dixi. Nam quamvis in Primâ Parte generaliter ostenderim, omnia (et consequenter Mentem etiam humanam) à Deo secundùm essentiam, et existentiam pendêre, illa tamen demonstratio, tametsi legitima sit, et extra dubitationis aleam posita, non ità tamen Mentem nostram afficit, quàm quando id ipsum ex ipsâ essentiâ rei cujuscunque singularis, quam à Deo pendêre dicimus, concluditur.

Propositio 37

Nihil in naturâ datur, quod huic Amori intellectuali sit contrarium, sive quod ipsum possit tollere.

Demonstratio : Hic intellectualis Amor ex Mentis naturâ necessariò sequitur, quatenus ipsa, ut aeterna veritas, per Dei naturam consideratur (per Prop. 33 et 29 hujus). Siquid ergo daretur, quod huic Amori esset contrarium, id contrarium esset vero, et consequenter id, quod hunc Amorem posset tollere, efficeret, ut id, quod verum est, falsum esset, quod (ut per se notum) est absurdum. Ergo nihil in naturâ datur, etc. Q.E.D.

Scholium : Partis Quartae Axioma res singulares respicit, quatenus cum relatione ad certum tempus, et locum considerantur, de quo neminem dubitare credo.

Propositio 38

Quò plures res secundo, et tertio cognitionis genere Mens intelligit, eò minùs ipsa ab affectibus, qui mali sunt, patitur, et mortem minùs timet.

Demonstratio : Mentis essentia in cognitione consistit (per Prop. 11 Part. II) ; quò igitur Mens plures res cognoscit secundo, et tertio cognitionis genere, eò major ejus pars remanet (per Prop. 23 et 29 hujus), et consequenter (per Prop. praec.) eò major ejus pars non tangitur ab affectibus, qui nostrae naturae sunt contrarii, hoc est (per Prop. 30 Part. IV), qui mali sunt. Quò itaque Mens plures res secundo, et tertio cognitionis genere intelligit, eò major ejus pars illaesa manet, et consequenter minus ab affectibus patitur, etc. Q.E.D.

Scholium : Hinc intelligimus id, quod in Schol. Prop. 39 Part. IV attigi, et quod in hâc Parte explicare promisi ; nempe, quòd mors eò minùs est noxia, quò Mentis clara, et distincta cognitio major est, et consequenter, quò Mens magis Deum amat. Deinde, quia (per Prop. 27 hujus) ex tertio cognitionis genere summa, quae dari potest, oritur acquiescentia, hinc sequitur Mentem humanam posse ejus naturae esse, ut id, quod ejus cum corpore perire ostendimus (vide Prop. 21 hujus), in respectu ad id, quod ipsius remanet, nullius sit momenti. Sed de his mox prolixiùs.

Propositio 39

Qui Corpus ad plurima aptum habet, is Mentem habet, cujus maxima pars est aeterna.

Demonstratio : Qui Corpus ad plurima agendum aptum habet, is minimè affectibus, qui mali sunt, conflictatur (per Prop. 38 Part. IV), hoc est (per Prop. 30 Part. IV), affectibus, qui naturae nostrae sunt contrarii, atque adeò (per Prop. 10 hujus) potestatem habet ordinandi, et concatenandi Corporis affectiones secundùm ordinem ad intellectum, et consequenter efficiendi (per Prop. 14 hujus), ut omnes Corporis affectiones ad Dei ideam referantur, ex quò fiet (per Prop. 15 hujus), ut erga Deum afficiatur Amore, qui (per Prop. 16 hujus) Mentis maximam partem occupare, sive constituere debet, ac proinde (per Prop. 33 hujus) Mentem habet, cujus maxima pars est aeterna. Q.E.D.

Scholium : Quia Corpora humana ad plurima apta sunt, non dubium est, quin ejus naturae possint esse, ut ad Mentes referantur, quae magnam sui, et Dei habeant cognitionem, et quarum maxima, seu praecipua pars est aeterna, atque adeò ut mortem vix timeant. Sed ut haec clariùs intelligantur, animadvertendum hîc est, quòd nos in continuâ vivimus variatione, et prout in melius, sive in pejus mutamur, eò felices, aut infelices dicimur. Qui enim ex infante, vel puero in cadaver transit, infelix dicitur, et contrà id felicitati tribuitur, quòd totum vitae spatium Mente sanâ in Corpore sano percurrere potuerimus. Et reverâ qui Corpus habet, ut infans, vel puer, ad paucissima aptum, et maximè pendens à causis externis, Mentem habet, quae in se solâ considerata nihil ferè sui, nec Dei, nec rerum sit conscia ; et contrà, qui Corpus habet ad plurima aptum, Mentem habet, quae in se solâ considerata multum sui, et Dei, et rerum sit conscia. In hâc vitâ igitur apprimè conamur, ut Corpus infantiae in aliud, quantùm ejus natura patitur, eique conducit, mutetur, quod ad plurima aptum sit, quodque ad Mentem referatur, quae sui, et Dei, et rerum plurimùm sit conscia ; atque ità ut id omne, quod ad ipsius memoriam, vel imaginationem refertur, in respectu ad intellectum vix alicujus sit momenti, ut in Schol. Prop. praec. jam dixi.

Propositio 40

Quò unaquaeque res plus perfectionis habet, eò magis agit, et minùs patitur, et contrà, quò magis agit, eò perfectior est.

Demonstratio : Quò unaquaeque res perfectior est, eò plus habet realitatis (per Def. 6 Part. II), et consequenter (per Prop. 3 Part. III cum ejus Schol.) eò magis agit, et minùs patitur ; quae quidem Demonstratio inverso ordine eodem modo procedit, ex quo sequitur, ut res contrà eò sit perfectior, quò magis agit. Q.E.D.

Corollarium : Hinc sequitur partem Mentis, quae remanet, quantacunque ea sit, perfectiorem esse reliquâ. Nam pars Mentis aeterna (per Prop. 23 et 29 hujus) est intellectus, per quem solum nos agere dicimur (per Prop. 3 Part. III) ; illa autem, quam perire ostendimus, est ipsa imaginatio (per Prop. 21 hujus), per quam solam dicimur pati (per Prop. 3 Part. III et gener. Affect. Def.), atque adeò (per Prop. praec.) illa, quantacunque ea sit, hâc est perfectior. Q.E.D.

Scholium : Haec sunt, quae de Mente, quatenus sine relatione ad Corporis existentiam consideratur, ostendere constitueram ; ex quibus, et simul ex Prop. 21 Part. I et aliis apparet, quòd Mens nostra, quatenus intelligit, aeternus cogitandi modus sit, qui alio aeterno cogitandi modo determinatur, et hic iterum ab alio, et sic in infinitum ; ità ut omnes simul Dei aeternum, et infinitum intellectum constituant.

Propositio 41

Quamvis nesciremus, Mentem nostram aeternam esse, Pietatem tamen, et Religionem, et absolutè omnia, quae ad Animositatem, et Generositatem referri ostendimus in Quartâ Parte, prima haberemus.

Demonstratio : Primum, et unicum virtutis, seu rectè vivendi rationis fundamentum (per Coroll. Prop. 22 et per Prop. 24 Part. IV) est suum utile quaerere. Ad illa autem determinandum, quae ratio utilia esse dictat, nullam rationem habuimus Mentis aeternitatis, quam demum in hâc Quintâ Parte novimus. Quamvis igitur tum temporis ignoraverimus, Mentem esse aeternam, illa tamen, quae ad Animositatem, et Generositatem referri ostendimus, prima habuimus ; atque adeò, quamvis etiam nunc hoc ipsum ignoraremus, eadem tamen rationis praescripta prima haberemus. Q.E.D.

Scholium : Communis vulgi persuasio alia videtur esse. Nam plerique videntur credere, se eatenus liberos esse, quatenus libidini parere licet, et eatenus de suo jure cedere, quatenus ex legis divinae praescripto vivere tenentur. Pietatem igitur, et Religionem, et absolutè omnia, quae ad animi Fortitudinem referuntur, onera esse credunt, quae post mortem deponere, et pretium servitutis, nempe Pietatis, et Religionis accipere sperant, nec hâc spe solâ ; sed etiam, et praecipuè metu, ne diris scilicet suppliciis post mortem puniantur, inducuntur, ut ex legis divinae praescripto, quantùm eorum fert tenuitas, et impotens animus, vivant ; et nisi haec Spes, et Metus hominibus inessent, at contrà si crederent, mentes cum corpore interire, nec restare miseris, Pietatis onere confectis, vivere longiùs, ad ingenium redirent, et ex libidine omnia moderari, et fortunae potiùs, quàm sibi parere, vellent. Quae mihi non minùs absurda videntur, quàm si quis propterea, quòd non credit, se posse bonis alimentis corpus in aeternum nutrire, venenis potiùs, et lethiferis se exsaturare vellet ; vel quia videt Mentem non esse aeternam, seu immortalem, ideò amens mavult esse, et sine ratione vivere ; quae adeò absurda sunt, ut vix recenseri mereantur.

Propositio 42

Beatitudo non est virtutis praemium, sed ipsa virtus ; nec eâdem gaudemus, quia libidines coërcemus ; sed contrà quia eâdem gaudemus, ideò libidines coërcere possumus.

Demonstratio : Beatitudo in Amore erga Deum constitit (per Prop. 36 hujus et ejus Schol.), qui quidem Amor ex tertio cognitionis genere oritur (per Coroll. Prop. 32 hujus), atque adeò hic Amor (per Prop. 59 et 3 Part. III) ad Mentem, quatenus agit, referrit debet ; ac proinde (per Def. 8 Part. IV) ipsa virtus est, quod erat primum. Deinde quò Mens hoc Amore divino, seu beatitudine magis gaudet, eò plus intelligit (per Prop. 32 hujus), hoc est (per Coroll. Prop. 3 hujus), eò majorem in affectûs habet potentiam, et (per Prop. 38 hujus) eò minùs ab affectibus, qui mali sunt, patitur ; atque adeò ex eo, quòd Mens hoc Amore divino, seu beatitudine gaudet, potestatem habet libidines coërcendi ; et quia humana potentia ad coërcendos affectûs in solo intellectu consistit, ergo nemo beatitudine gaudet, quia affectûs coërcuit ; sed contrà potestas libidines coërcendi ex ipsâ beatitudine oritur. Q.E.D.

Scholium : His omnia, quae de Mentis in affectûs potentiâ, quaeque de Mentis Libertate ostendere volueram, absolvi. Ex quibus apparet, quantum Sapiens polleat, potiorque sit ignaro, qui solâ libidine agitur. Ignarus enim, praeterquam quod à causis externis, multis modis agitatur, nec unquam verâ animi acquiescentiâ potitur, vivit praeterea sui, et Dei, et rerum quasi inscius, et simulac pati desinit, simul etiam esse desinit. Cùm contrà sapiens, quatenus ut talis consideratur, vix animo movetur ; sed sui, et Dei, et rerum aeternâ quâdam necessitate conscius, nunquam esse desinit ; sed semper verâ animi acquiescentiâ potitur. Si jam via, quam ad haec ducere ostendi, perardua videatur, inveniri tamen potest. Et sanè arduum debet esse, quod adeò rarò reperitur. Quî enim posset fieri, si salus in promptu esset, et sine magno labore reperiri posset, ut ab omnibus ferè negligeretur ? Sed omnia praeclara tam difficilia, quàm rara sunt.


Finis
Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils