Ab et ad Vries (1663)

De Spinoza et Nous.
Version du 20 mars 2008 à 16:27 par JF (discuter | contributions)
(diff) ← Version précédente | Voir la version courante (diff) | Version suivante → (diff)
Aller à : Navigation, rechercher

Sommaire

Epistola 8

Clarissimo Viro

B. d. S.

Simon de Vries




Amice Integerrime,

Jamdudum exoptavi tibi semel adesse, sed tempus, magnaque hyems non satis mihi propitia fuerunt. Aliquando de forte mea queror, quod nobis intercedit spatium, quod nos ab invicem tam longe dividit. Felix, imo Felicissimus tuus socius Casuarius sub eodem tecto remorans, qui inter prandendum, coenandum, ambulandumque tecum optimis de rebus sermones habere potest. Quamvis autem corpora ab invicem tam longe divisa sint, animo tamen saepissime praesens adfuisti meo, praesertim tuis in scriptis cum versor, manibusque tracto. Sed cum nobis collegis non omnia satis clara appareant, (ideoque iterum colegii initium fecimus) neque me tui immemorem esse putes, animum ad hasce litteras scribendas appuli.

Collegium quod attinet, eo instituitur modo : Unus (sed suae cuique vices) perlegit, pro suo conceptu explicat, porroque omnia demonstrat, secundum tuarum propositionum seriem, ac ordinem ; tum si accidat, ut alter alteri satisfacere non possit, operae pretium esse duximus, illud annotare, atque ad te scribere, ut, si possibile, nobis clarius reddatur, et duce te contra superstitiose religiosos, Christianosque veritatem defendere, tum totius impetum mundi stare possimus. Quare, cum prius perlegentibus, explicantibusque, definitiones, non omnes nobis clarae videbantur, non idem de natura definitionis judicium tulimus. Interim te absente authorem quendam, mathematicum scil., qui Borellus vocatur, consuluimus ; ille dum definitionis naturae, axiomatis, et postulati mentionem facit, atque aliorum de ea re sententias adfert. Ipsius vero sententia sic sonat : Definitiones adhibentur in demonstratione, ut praemissae. Quare necesse est, ut sint evidenter cognitae, alias cognitio scientifica, seu evidentissima ex eis acquiri non potest. Alio loco : Non temere, sed maxima cautione eligi debet ratio structurae, aut essentialis passio prima, et notissima alicujus subjecti. Nam si constructio, et passio nominata sit impossibilis, tunc non efficietur definitio scientifica, ut si quis diceret : Duae rectae lineae spatium comprehendentes, vocentur figurales, essent definitiones non entium, et impossibiles ; et propterea potius ignorantia, quam scientia ex iis deduceretur. Deinde si constructio, aut passio nominata sit quidem possibilis et vera, sed nobis ignota, aut dubia ; tunc bona definitio non erit : Nam conclusiones ab ignoto, et dubio ortae, incertae quoque, et dubiae erunt ; et ideo suspicionem, aut opinionem ; non autem scientiam certam afferent. A cujus opinione dissentire videtur Tacquet, qui autumat ex falso pronuntiato directe ad veram conclusionem procedi posse, uti tibi notum. Clavius vero, cujus etiam sententiam introducit, sic sentit : Definitiones sunt artis vocabula, neque opus est, ut ratio afferatur, cur res aliqua hoc aut illo definiatur modo ; sed satis esse, ut nunquam res definita asseratur alicui convenire, nisi prius definitionem traditam eidem convenire demonstretur. Ita ut Borellus velit, quod definitio alicujus subjecti debeat constare ex passione sive structura prima, essentiali, nobis notissima, sive vera nec ne, nihil refert, modo ne definitionem, quam tradidimus, alicui convenire asseratur, nisi prius definitionem traditam eidem convenire demonstretur. Nos potius pedibus in sententiam Borelli iremus ; utri Dominus, an neutri horum concinnat, non bene scimus : Igitur, cum tales de definitionis naturâ, quae inter principia demonstrationis numeratur, disceptationes variae moventur, et, si animus non vindicatus est ab ejus difficultatibus, etiam non de iis, quae de ea deducuntur ; magnum nobis esset desiderium, ut dominatio vestra ad nos, multum nimis negotium tibi si non facessamus, perque otium tuum liceat, scriberet, quid ipsa de ea re sentiat, etiam quae est distinctio inter axiomata et definitiones ; Borellus vero nullam veram admittit, nisi quoad nomen, sed te aliam ponere credo.

Porro Definitio tertia nobis non satis constat, in exemplum attuli, quod Dominus mihi dixit Hagaecomitis, scil. : quod Res duobus modis potest considerari, vel prout in se est, vel prout respectum habet ad aliud, uti intellectus, vel enim potest considerari sub cogitatione, vel ut constans ideis. Sed, quaenam hic esset distinctio, non bene videmus ; nam existimamus, quod nos, si cogitationem recte concipiamus, oporteat comprehendere sub ideis, quia remotis ab ea omnibus ideis cogitationem destrueremus. Qua de re, cum exemplum nobis satis clarum non est, manet adhuc res ipsa aliquo modo obscura, et ulteriore explicatione indigemus. Novissime, in scholio tertio prop. 8 [1] habetur ab initio, sic scl : Ex his apparet, quod quamvis duo attributa, realiter distincta concipiantur (hoc est unum sine alterius ope) neque ideo ipsa duo entia sive duas diversas substantias constituunt ; Ratio est, quia de natura substantiae est, ut omnia ejus attributa, unumquodque inquam, per se concipiatur, quandoquidem simul in ipsa fuerunt. Sic Dominus videtur supponere, substantiae naturam ita esse constitutam, ut plura possit habere attributa, quod nondum demonstravit, nisi quintam definitionem [2] substantiae absolute infinitae, sive Dei respiceret ; alias, si dicam, unamquamque substantiam tantum habere unum attributum, et mihi esset idea duorum attributorum, recte concludere possem, quod ubi duo diversa attributa, ibi duae diversae sint substantiae : in quod etiam clariorem explicationem te rogemus.

Porro gratias ago maximas pro tuis scriptis, mihi a P. Balling communicatis ; quae magno me gaudio affecerunt. Sed potissimum scholium prop. 19 [3] ; Si hic et tibi, in aliquo, quod in mea potestate sit, servire possim, ibi tibi sum, tantum opus, ut me scientem facias. Ego collegium annotomiae inivi, medium fere absolvi, absoluto, incipiam chimicum, sicque suasore te percurram totam Medicinam. Desino, et exspecto responsionem, et a me sis salutatus, qui sum,

Tibi Addictissimus

S. J. d’Vries


1663. Datum Amstelodami

Die 24 februarii.

Notes

  1. En fait, c'est au début du scolie de la proposition 10 de l'Ethique I que nous connaissons qu'on retrouve, à peu près dans les mêmes termes, le texte cité. (N.d.E.)
  2. Cette cinquième définition est maintenant la sixième. Comme l'indique la réponse de Spinoza dans la lettre suivante, la troisième définition comprenait la substance et l'attribut. (N.d.E.)
  3. Comme le montrent les notes précédentes, les diverses numérotations ayant changé dans le texte définitif de l'Ethique, il n'est pas sûr du tout qu'il s'agisse du scolie de la proposition actuellement 19. (N.d.E.)

Epistola 9

Doctissimo Juveni

Simoni de Vries

B. d. S.

Responsio ad Epistolam 8

<Van de Natuur der Bepaling / Definitio /,

en gemene Kundigheit / Axioma /.>




Amice colende,

Quod ad quaestiones à te propositas attinet. Video te iis haerere, propterea quòd non distinguis inter genera Definitionum. Nempe inter definitionem, quae inservit ad rem, cujus essentia tantùm quaeritur, et de quâ solâ dubitatur, explicandam, et inter definitionem, quae ut solùm examinetur, proponitur. Illa enim, quia determinatum habet objectum, vera debet esse ; haec verò id non requirit. Ex. gr. si quis templi Solomonis descriptionem me roget, ipsi veram templi descriptionem tradere debeo, nisi cum ipso cupiam garrire. Sed si ego templum aliquod in mente concinnavi, quod aedificare cupio : ex cujus descriptione concludo me talem fundum, totque millia lapidum, aliorumque materialum emere debere, aliquisne sanae mentis mihi dicet, me malè conclusisse, ex eo quòd fortè falsam adhibui definitionem ? vel an aliquis à me exiget, ut meam definitionem probem ? Is sanè nihil aliud mihi dicit, quàm quòd id, quod conceperam, probem, me concepisse, quod sanè est nugari. Quare definitio vel explicat rem, prout est extra intellectum, et tum vera debet esse, et à Propositione, vel Axiomate non differre, nisi quòd illa tantuùm circa rerum, rerumve affectionum essentias versatur ; hoc verò latiùs, nempe ad aeternas veritates etiam se extendit : Vel explicat rem, prout à nobis concipitur, vel concipi potest, tumque in eo etiam differt ab Axiomate et Propositione, quod non exigit, nisi ut concipiatur absolutè, non ut Axioma sub ratione veri. Quare mala definitio illa est, quae non concipitur. Quod ut intelligatur, Borelli exemplum capiam. Nempe si quis diceret, duae rectae lineae, spatium comprehendentes, vocentur figurales. Si is per lineam rectam, intelligit id, quod omnes per lineam curvam, tum bona est definitio, (per illam enim definitionem intelligeretur figura, ut (), aut similes) modò quadrata, et alias postea non intelligat figuras. Verùm si per lineam rectam intelligat id, quod communiter intelligimus, res est planè inconceptibilis, ideoque nulla est definitio. Quae omnia à Borello, in cujus sententiâ amplectendâ pronius es, planè confunduntur. Aliud exemplum addo, id nempe, quod in fine adfers. Si dicam unamquamque substantiam unum tantùm attributo constat, bona erit Definitio, modò postea entia pluribus attributis constantia alio nomine à substantia diverso insigniantur. Quòd autem dicis, me non demonstrare substantiam (sive ens) plura habere posse attributa, fortè ad Demonstrationes noluisti attendere. Duas enim adhibui, prima quòd nihil nobis evidentiùs, quàm quòd unumquodque ens sub aliquo attributo à nobis concipiatur, et quò plus realitatis, aut esse aliquod ens habet, eò plura attributa ei sunt tribuenda. Unde ens absolutè infinitum definiendum, etc. Secunda, et quam ego palmariam judico, est, quòd quò plura attributa alicui enti tribuo, eò magis cogor, ipsi existentiam tribuere, hoc est, eò magis sub ratione veri ipsum concipio, quod planè contrarium esset, si ego Chymaeram, aut quid simile finxissem. Quòd autem dicis, te non concipere cogitationem, nisi sub ideis, quia remotis ideis cogitationem destruis, credo id tibi contingere propterea,, quòd dum tu, res scilicet cogitans, id facis, omes tuas cogitationes et conceptûs seponis. Quare non mirum est, quòd ubi omnes tuas cogitationes seposuisti, nihil postea tibi cogitandum supersit. Quod autem ad rem attinet, puto me satis clarè, et evidenter demonstrâsse, intellectum, quamvis infinitum, ad Naturam naturatam, non verò ad naturantem pertinere. Porro quid hoc ad tertiam Definitionem intelligendum faciat, nondum video, nec etiam cur ea moram injiciat. Ipsa enim Definitio, ut ipsam, ni fallor, tibi tradidi, sic sonat : Per substantiam intelligo id, quod in se est, et per se concipitur, hoc est, cujus conceptus non involvit conceptum alterius rei. Idem per attributum intelligo, nisi quòd attributum dicatur respectu intellectûs, substantiae certam talem naturam tribuentis. Haec, inquam, Definitio satis clarè, quid per substantiam, sive attributum intelligere volo, explicat. Vis tamen, quod minimè opus est, ut exemplo explicem, quomodò una, eademque res duobus nominibus insigniri possit. Sed ne parcus videar duo adhibebo. Primò dico per Israëlem intelligi tertium Patriarcham, idem per Jacobum intelligo, quod nomen Jacobi ipsi imponebatur propterea, quòd calcem fratris apprehenderat. Secundo per planum intelligo id, quod omnes radios lucis sine ullâ mutatione reflectit, idem per album intelligo, nisi quòd album dicatur respectu hominis planum intuentis. etc.

<Ik acht dat ik hier meê op uw vragen / Quaestiones / voldaan heb. Onderstusschen zal ik wachten uw oordeel te horen ; en indien ‘er noch iet is, van ‘t welk gy oordeelt dat het niet wel, of klarelijk genoech betoogt / Demonstrare / is, schroom niet om my dit aan te wijzen, enz.>

Epistola 10

Doctissimo Juveni

Simoni de Vries

B. d. S.




Amice colende,

Petis à me, an egeamus experientiâ ad sciendum, utrum Definitio alicujus Attributi sit vera ? Ad hoc respondeo, nos nunquam egere experientiâ, nisi ad illa, quae ex rei definitione non possunt concludi, ut, ex. gr. existentia Modorum : haec enim à rei definitione non potest concludi. Non verò ad illa, quorum existentia ab eorundem essentia non distinguitur, ac proinde ab eorum definitione concluditur. Imò nulla experientia id unquam nos edocere poterit : nam experientia nullas rerum essentias docet ; sed summum, quod efficere potest, est mentem nostram determinare, ut circa certas tantùm rerum essentias cogitet. Quare, cùm existentia attributorum ab eorum essentiâ non differat, eam nullâ experientiâ poterimus assequi.

Quòd porrò petis, anne res etiam, rerumve affectiones sint aeternae veritates ? Dico omninò. Si regeris, cur eas aeternas veritates non voco ? respondeo, ut eas distinguam, uti omnes solent, ab iis, quae nullam rem, reive affectionem explicant, ut, ex. gr. à nihilo nihil fit ; haec, inquam, similesque Propositiones vocantur absolutè aeternae veritates, sub quo nihil aliud significare volunt, quàm quòd talia nullam sedem habent extra mentem etc.

Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils