Ab et ad Oldenburg (1665)

De Spinoza et Nous.
Version du 20 mars 2008 à 16:15 par JF (discuter | contributions)
(diff) ← Version précédente | Voir la version courante (diff) | Version suivante → (diff)
Aller à : Navigation, rechercher

Sommaire

Epistola 25

Clarissimo Viro

B. d. S.

Henricus Oldenburgius




Vir Clarissime, mihique Amicissime,

Gaudebam magnopere, cùm ex nuperis Domini Serrarii literis intelligerem, te vivere, et valere, et Oldenburgii tui memorem esse : sed simul graviter fortunam meam (si fas est tali vocabulo uti) accusabam, quâ factum est, ut per tot mensium spatium, commercio illo suavissimo, quo antehac tecum utebar, privatus fuerim. Tum occupationum turba, tum calamitatum domesticarum immanitas culpandae sunt ; meum quippe erga te studium amplissimum, fidaque amicitia firmo semper stabunt talo, et inconcussa perennabunt. Dominus Boylius, et ego non rarò de te, tuâ Eruditione, et profundis meditationibus confabulamur. Vellemus ingenii tui fœtus excludi, et doctorum amplexibus commendari, teque hâc in re exspectationi nostrae facturum satis confidimus. Non est quòd Domini Boylii diatriba de Nitro, deque Firmitate et Fluiditate apud vos imprimatur : hîc quippe Latino sermone jam excusa est, nec nisi commoditas deest exemplaria ad vos transvehendi. Rogo igitur, ne permittas, ut quis typographus vestras tale quid aggrediatur. Idem Boylius Tractatum insignem de Coloribus in lucem emisit, et Anglicè, et Latinè, simul et Historiam Experimentalem de Frigore, Thermometris, etc. ubi multa praeclara, multa nova. Nil nisi bellum hoc infaustum obstat, quò minùs libri ad vos transmittantur. Prodiit etiam Tractatus quidam insignis de sexaginta observationibus Microscopicis, ubi multa audacter ; sed Philosophicè (juxta tamen principia Mechanica) disseruntur. Spero Bibliopolas nostros viam inventuros, horum omnium exemplaria ad Vos expediendi. Ego quid tu nuper egeris, vel sub manu habeas, accipere à manu tuâ propriâ aveo, qui sum

Tui Studiosissimum, et Amantissimus

Henr. Oldenburg

Londini die 28 April. 1665.

Epistola 26

Viro Nobilissimo, ac Doctissimo

Henr. Oldenburgio

B. d. S.




Amice integerrime,

Paucis ante diebus amicus quidam epistolam tuam 28. Aprilis, quam à Bibliopolâ Amstelaedamensi, qui eam sine dubio à. D. Ser. acceperat, sibi traditam ajebat. Gavisus sum summoperè, quòd tandem ex te ipso intelligere licuit, te bene valere, tuumque erga me animum benevolum eundem atque olim esse. Ego sanè, quotiescunque data fuit occasio, D. Ser. et Christian. Hugenium Z. D. qui etiam te novisse mihi dixerat, de te, tuâque valetudine rogare non desii. Ab eodem D. Hugenio etiam intellexi eruditissimum D. Boylium vivere, et in lucem emisisse Tractatum illum insignem de Coloribus Anglicè, quem ille mihi commodato daret, si linguam Anglicam callerem. Gaudeo igitur ex te scire, hunc Tractatum simul cum illo altero de frigore, et Thermometris, de quo nondum audiveram Latinâ civitate donatos, et publici juris factos. Liber de observationibus microscopicis etiam penes D. Hugenium est, sed ni fallor Anglicè. Mira quidem mihi de hisce microscopiis narravit, et simul de Telescopiis quibusdam in Italiâ elaboratis, quibus Eclypses in Jove ab interpositione Satellitum observare potuerunt, ac etiam umbram quandam in Saturno, tanquam ab annulo factam. Quorum occasione non satis possum mirari Cartesii praecipitantiam, qui ait causam, cur Planetae juxta Saturnum (ejus enim ansas Planetas esse putavit, fortè quia eas Saturnum tangere nunquam observavit) non moventur, posse esse, quòd Saturnus circa proprium axem non gyret, cùm hoc cum suis principiis parùm conveniat, tum quia ex suis principiis facillimè ansarum causam explicare potuerat, nisi praejudicio laboraret, etc.

Epistola 29

Clarissimo Viro

B. d. S.

Henricus Oldenburgius



Vir Praestantissẽ, colendissẽ Amice,

Ex postremis tuis, 4 Sept. ad me exaratis literis, elucet, Tibi nostra non obiter cordi esse. Devinxisti non me modo, sed praenobilem Boylium nostrum, qui Tibi, mecum, eo nomine maximas gratias agit, omni officiorum genere, quae quidem ab ipso proficisci possunt, humanitatem et affectum tuum datâ occasione compensaturus. Idem quoque de memetipso firmiter tibi poteris persuadere. Sed virum illum quod spectat nimis officiosum, qui non obstante illâ versione Tractatûs de Coloribus, quae hic jam expedita est, adornare nihilominus aliam voluit, sentiet fortassis, se malè sibi praepostero illo studio consuluisse. Quid enim de ipsius fiet Translatione, si Author Latinam illam, hîc in Anglia paratam, quamplurimis Experimentis, quae in Anglico non reperiantur, fecerit auctiorem ? Necesse est, nostram, brevi nunc disseminandam, suae omninò tunc praeferri, et multo pluris apud quosvis sanos aestimari. Sed abundet suo sensu, si velit ; nos nostra, prout maximè consultum visum fuerit, curabimus.

Kircheri Mundus Subterraneus nondum in mundo nostro Anglico comparuit, ob pestem, omnia ferè commercia prohibentem. Accedit Bellum atrocissimum, quod non nisi malorum Iliada secum trahit, et humanitatem omnem tantum non è mundo exterminat. Interim tamen, licèt Societas nostra Philosophica nullos, periculoso hoc tempore, coetus agat publico : hi tamen illive ejus Socii, tales se esse non obliviscuntur. Hinc alii Experimentis Hydrostaticis, alii Anatomicis, alii Mechanicis, alii aliis, privatim incumbunt. Dnus Boylius originem Formarum et Qualitatum, prout ea hactenus in Scholis et à pedagogis tractata fuit, sub examen vocavit, et tractatum de eo, (haud dubié insignem) praelo brevi subjiciendum concinnavit. Video, Te non tam philosophari, quam, si ita loqui fas est, Theologizare ; de Angelis quippe, prophetia, miraculis, cogitata tua consignas. Sed forsan id agis Philosophicè : ut ut fuerit, certus sum, opus esse te dignum, et mihi inprimis desideratissimum. Cum difficillima haec tempora commerciorum obstent libertati, id saltem rogo, ut consilium et scopum tuum in isthoc tuo scripto mihi in proximis tuis significare non graveris.

Quotidiè nova hic expectamus de secundo praelio navali, nisi fortè Classis vestra se rursum in portum subduxerit. Virtus, de qua disceptari inter vos innuis, ferina est, non humana. Si enim juxta rationis ductum agerent homines, non ita se invicem dilaniarent, ut est in propatulo. Sed quid queror ? Vitia erunt, donec homines ; sed nec illa perpetua, et interventu meliorum pensantur.

Dum haec scribo, traditur espistola ab insigni illo Astronomo Dantiscano, Dno Johanne Hevelio, ad me scripta ; in qua, inter alia mihi significat, Cosmetographiam ipsius, duodecim libris constantem, jam per integrum annum sub praelo sudasse, et paginas jam 400 sive 9 libros priores absolutos esse. Indicat praeterea, se mihi aliquot Exemplaria transmisisse Prodromi sui Cometici, in quo priorem binorum nuperorum Cometarum fuse descripserit ; sed ea nondum ad manus meas pervenerunt. Statuit insuper, de posteriori quoque Cometas librum alium edere, et doctorum judicio subjicere.

Quid, amabo, vestrates judicant de Pendulis Hugenianis, inprimis de illorum genere, quae adeo exactam temporis mensuram exhibere dicuntur, ut Longitudinibus in mari inveniendis possint inservire ? Quid etiam fit de ipsius Dioptrica, et Tractatu de Motu, quem utrumque diu jam expectavimus. Certus sum, eum non otiari ; scire tantùm cuperem, quid promoveat. Tu optimè valeas, et amare pergas

Tui Studiosissimû

H. O.

Epistola 30

Viro Nobilissimo ac Doctissimo,

Henrico Oldenburgio

B. de S.




... Gaudeo, philosophos vestrates vivere, sui suaeque reipublicae memores. Quid nuper fecerint, expectabo, quando bellatores sanguine fuerint saturi, et, ad vires nonnihil instaurandas, quieverint. Si celebris ille irrisor hac aetate viveret, risu sanè periret. Me tamen hae turbae nec ad risum, nec etiam ad lacrymandum, sed potius ad philosophandum, et humanam naturam melius observandam, incitant. Nam nec naturam irridere, mihi fas existimo, multò minùs ipsam deplorare, dum cogito, homines, ut reliqua, partem tantùm esse naturae, meque ignorare, quomodo unaquaeque pars naturae cum suo toto conveniat, et quomodo cum reliquis cohaereat ; et ex solo hujus cognitionis defectu reperio, quòd quaedam naturae, quae ita ex parte et non nisi mutilatè percipio, et quae cum nostra mente philosophica minimè conveniunt, mihi antehac vana, inordinata, absurda, videbantur : jam verò unumquemque ex suo ingenio vivere sino, et qui volunt, profecto suo bono moriantur, dummodò mihi pro vero vivere liceat. Compono jam tractatum de meo circa scripturam sensu ; ad id verò faciendum me movent, 1. Praejudicia theologorum : sciò enim, ea maximè impedire, quò minus homines animum ad philosophiam applicare possint : ea igitur patefacere atque amoliri à mentibus prudentiorum satago. 2. Opinio, quam vulgus de me habet, qui me atheismi insimulare non cessat : eam quoque averruncare, quoad fieri potest, cogor. 3. Libertas philosophandi dicendique quae sentimus ; quam asserere omnibus modis cupio, quaeque hîc ob nimiam concionatorum authoritatem, et petulantiam utcunque supprimitur. Nondum audio, Cartesianum aliquem ex Cartes. hypothesi, nuperorum cometarum phaenomena explicare ; et dubito, an ex illa ritè explicari possint...

Epistola 31

Clarissimo Viro

B. d. S.

Henr. Oldenburgius



Vir praestantissime, Amice colende,

Facis, ut Virum cordatum, et Philosophum decet, quòd Viros bonos amas ; nec est, quòd dubites, quin illi te reclament, et merita tua, prout par est, aestiment. Dominus Boylius unâ mecum salutem plurimam tibi nunciat, utque strenuè, et akribwj Philosophari pergas, te hortatur. Imprimis, si quid tibi lucis affulserit in arduâ indagine, quae in eo versatur, ut cognoscamus, quomodò unaquaeque pars Naturae cum suo toto conveniat, et quâ ratione cum reliquis cohaereat, ut illud nobis communices, peramanter rogamus. Causas, quas memoras, tanquam incitamenta ad Tractatum de Scripturâ concinnandum, omninò probo, inque votis efflictim habeo, me usurpare jam oculis posse, quae in argumentum istud es commentatus. Dominus Serrarius fortè fasciculum aliquem brevi ad me transmittet, cui, si visum ità fuerit, committere tutò poteris, quae eâ de re jam compsuisti, et reciprocam tibi officiorum nostrorum promptitudinem polliceri.

Kircheri Mundum Subterraneum quadantenus evolvi, et quamvis ratiocinia ejus, et theoriae non commendent ingenium, Observationes tamen, et Experimenta, nobis ibi tradita, collaudant diligentiam Auctoris, ejusque de Republicâ Philosophicâ benè merendi voluntatem. Vides igitur, me plusculum illi tribuere, quàm pietatem, facileque dignoscis eorum animum, qui Benedictam hanc aquam illi adspergunt. Quando verba facis de Tractatu Hugeniano de Motu, innuis Cartesii Regulas motûs falsas ferè omnes esse. Non jam ad manum est libellus, quem antehac edidisti de Cartesii principiis Geometricè Demonstratis : non subit animum, num ibi falsitatem istam ostenderis, an verò Cartesium, in aliorum gratiam, kata poda fueris secutus. Utinam tandem proprii ingenii foetum excluderes, et orbi Philosophico fovendum, et educandum committeres ! Memini te alicubi indigitâsse multa ex iis, quae Cartesius ipse captum humanum superare ajebat, quin et multò sublimoria, et subtiliora evidenter posse ab hominibus intelligi et clarissimè explicari. Quid haeres, mi Amice, quid metuis ? Tenta, aggredere, perfice tanti momenti provinciam, et videbis totum verè Philosophantium Chorum tibi patrocinari. Fidem meam obstringere audeo, quòd non facerem, si liberare me eam posse dubitarem. Nullatenus crediderim : in animo tibi esse, quicquam contra Existentiam, et Providentiam Dei moliri ; et fulcris hisce incoluminibus, firmo talo stat Religio, facileque etiam quaevis Contemplatione Philosophicae vel defenduntur, vel excusantur. Rumpe igitur moras, nec scindi tibi penulam patiaris.

Brevi putem te accepturum, quid de Cometis nuperis sit statuendum. Disceptant inter se de factis Observationibus Hevelius Dantiscanus, et Auzoutus Gallus ; ambo Viri docti, et Mathematici. Discipitur hoc tempore controversia, et quando judicata lis fuerit, mihi, credo, res tota communicabitur, et à me tibi. Hoc asserere jam possum, omnes, qui quidem mihi cogniti sunt, Astronomos judicare, non unum, sed duos Cometas fuisse, nec in quenquam hactenus incidi, qui ex Hypothesi Cartesianâ, ipsorum Phaenomena conatus fuerit explicare.

Rogo, si quid porrò acceperis de studiis, et laboribus Domini Hugenii, deque successu pendulorum, <in ‘t stuk van de Langte [Longitudines] te vinden,> ut et de ipsius transmigratione in Galliam, mihi quàmprimum significare non graveris. Adjungas ea, rogo, quae apud Vos forte dicuntur de Tractatu pacis, de Suecici exercitûs, in Germaniam transvecti, consiliis, deque Episcopi Monasteriensis progressu. Totam credo Europam sequenti aestate bellis involutum iri, et omnia videntur ad mutationem inusitatam vergere. Serviamus nos summo Numini castâ mente, et Philosophiam veram, solidam, et utilem excolamus. Nonnulli ex Philosophis nostris, Regem Oxonium secuti, non raros ibi coetus agitant, et de promovendis studiis Physicis consulunt. Inter alia in Sonorum naturam inquirere nuper coeperunt. Experimenta, credo, facient, ut explorent, quâ proportione augenda sint pondera ad extendendam chordam absque ullâ vi aliâ, ut intendatur eadem ad Notam ejusmodi acutiorem, quae facit assignatam consonantiam cum sono priori. De his plura aliàs. Optimè Vale, et vive memor

Tui Studiosissimi

Henr. Oldenburg

Londini 12 Octob. 1665

Epistola 32

Nobilissimo ac Doctissimo Viro,

Henrico Oldenburgio

B. d. S.

Responsio ad Epistolam 31



Vir Nobilissime,

Quòd me ad Philosophandum tu, et Nobilissimus D. Boylius benignè hortamini, maximas habeo gratias ; ego quidem pro tenuitate mei ingenii, quantum queo, pergo, non dubitans interim de vestro auxilio, et benevolentiâ. Ubi quaeris, quid sentiam circa quaestionem, quae in eo versatur, ut cognoscamus, quomodò unaquaeque pars Naturae cum suo toto conveniat, et quâ ratione cum reliquis cohaereat, puto te rogare rationes, quibus persuademur unamquamque Naturae partem cum suo toto convenire, et cum reliquis cohaere. Nam cognoscere, quomodò reverâ cohaerant, et unaquaeque pars cum suo toto conveniat, id me ignorare dixi in antecedenti meâ Epistolâ ; quia ad hoc cognoscendum requiretur totam Naturam, omnesque ejus partes cognoscere. Conabor igitur rationem ostendere, quae me id affirmare cogi ; attamen priùs monere velim, me Naturae non tribuere pulchritudinem, deformitatem, ordinem, neque confusionem. Nam res non, nisi respectivè ad nostram imaginationem, possunt dici pulchrae, aut deformes, ordinatae, aut confusae.

Per partium igitur cohaerentiam nihil aliud intelligo, quàm quòd leges, sive natura unius partis ità sese accommodat legibus, sive naturae alterius, ut quàm minimè sibi contrarientur. Circa totum, et partes considero res eatenus, ut partes alicujus totius, quatenus earum natura invicem se accommodat, ut, quoad fieri potest, inter se consentiant, quatenus verò inter se discrepant, eatenus unaquaeque ideam ab aliis distinctam in nostrâ Mente format, ac proinde, ut totum, non ut pars, consideratur. Ex. gr. cum motûs particularum lymphae, chyli, etc. invicem pro ratione magnitudinis, et figurae ità se accommodant, ut planè inter se consentiant, unumque fluidum simul omnes constituant, eatenus tantùm chylus, lympha, etc. ut partes sanguinis considerantur : quatenus verò concipimus particulas lymphaticas ratione figurae, et motûs, à particulis chyli discrepare, eatenus eas, ut totum, non ut partem, consideramus.

Fingamus jam, si placet vermiculum in sanguine vivere, qui visu ad discernendas particulas sanguinis, lymphae, etc. valeret, et ratione ad observandum, quomodò unaquaeque particula ex alterius occursu, vel resilit, vel partem sui motûs communicat, etc. Ille quidem in hoc sanguine, ut nos in hâc parte universi, viveret, et unamquamque sanguinis particulam, ut totum, non verò ut partem, consideraret, nec scire posset, quomodò partes omnes ab universali naturâ sanguinis moderantur, et invicem, prout universalis natura sanguinis exigit, se accommodare coguntur, ut certâ ratione inter se consentiant. Nam si fingamus, nullas dari causas extra sanguinem, quae novos motûs sanguini communicarent, nec ullum dari spatium extra sanguinem, nec alia corpora, in quae particulae sanguinis suum motum transferre possent, certum est, sanguinem in suo statu semper mansurum, et ejus particulas nullas alias variationes passuras, quàm eas, quae possunt concipi ex datâ ratione motûs sanguinis ad lympham, chylum, etc. et si sanguis semper, ut totum, non verò ut pars, considerari deberet. Verùm quia plurimae aliae causae dantur, quae leges naturae sanguinis certo modo moderantur, et vicissim illae à sanguine, hinc fit, ut alii motûs, aliaeque variationes in sanguine oriantur, quae consequuntur non à solâ ratione motûs ejus partium ad invicem, sed à ratione motûs, sanguinis, et causarum externarum simul ad invicem : hoc modo sanguis rationem partis, non verò totius habet. De toto, et parte modò dixi.

Jam cùm omnia naturae corpora eodem modo possint, et debeant concipi, ac nos hic sanguinem concepimus : omnia enim corpora ab aliis circumcinguntur, et ab invicem determinantur ad existendum, et operandum certâ, ac determinatâ ratione, servatâ semper in omnibus simul, hoc est, in toto universo eâdem ratione motûs ad quietem ; hinc sequitur omne corpus, quatenus certo modo modificatum existit, ut partem totius universi, considerari debere, cum suo toto convenire, et cum reliquis cohaerere ; et quoniam natura universi non est, ut natura sanguinis, limitata ; sed absolutè infinita, ideò ab hâc infinitae potentiae naturâ ejus partes infinitis modis moderantur, et infinitas variationes pati coguntur. Verùm ratione substantiae unamquamque partem arctiorem unionem cum suo toto habere concipio. Nam ut antehac in primâ meâ Epistolâ, quam Rhenoburgi adhuc habitans tibi scripsi, conatus sum demonstrare, cùm de naturâ substantiae sit esse infinitam, sequi ad naturam substantiae corporeae unamquamque partem pertinere, nec sine eâ esse, aut concipi posse.

Vides igitur, quâ ratione, et rationem, cur sentiam Corpus humanum partem esse Naturae : quòd autem ad Mentem humanam attinet, eam etiam partem Naturae esse censeo ; nempe quia statuo, dari etiam in naturâ potentiam infinitam cogitandi, quae, quatenus infinita, in se continet totam Naturam objectivè, et cujus cogitationes procedunt eodem modo, ac Natura, ejus nimirùm ideatum.

Deinde Mentem humanam hanc eadem potentiam statuo, non quatenus infinitam, et totam Naturam percipientem ; sed finitam, nempe quatenus tantùm humanum Corpus percipit, et hâc ratione Mentem humanam partem cujusdam infiniti intellectûs statuo.

Verùm haec omnia, et quae huic rei annexa sunt, hîc accuratè explicare, et demonstrare, res esset nimis prolixa, nec puto te id impraesentiarum à me exspectare. Imò dubito, an mentem tuam satis perceperim, atque aliud responderim, ac rogaveris, quod ex te scire desidero.

Quòd deinde scribis, me innuisse Cartesii Regulas motûs falsas ferè omnes esse, si rectè memini, D. Hugenium id sentire dixi, nec ullam aliam falsam esse affirmavi, quàm Regulam sextam Cartesii, circa quam D. Hugenium etiam errare me putare dixi ; quâ occasione petit, ut mihi communicares experimentum, quod secundùm eam hypothesin experti estis in vestrâ Regiâ Societate ; sed tibi id non licere judico, quia de hoc nihil respondes.

Dictus Hugenius totus occupatus fuit, et adhuc est in expoliendis vitris dioptricis ; in quem finem fabricam adornavit, in quâ et patinas tornare potest, satis quidem nitidam : quid autem eâ promoverit, adhuc nescio, nec, ut verum fateor, valdè scire desidero. Nam me experientia satis docuit in patinis sphaericis liberâ manu tutiùs, et meliùs expoliri, quàm quâvis machinâ. De pendulorum successu, et tempore transmigrationis in Galliam nondum aliquid certi possum scribere.

Episcopus Monasteriensis postquam male conciliatus Frisiam, ut hircus Aesopi puteum ingressus est, nihil promovit. Imo nisi bruma nimis tempestive incipiat ; non nisi cum magno damno Frisiam relinquet. Non dubium est eum suasibus unius, aut alterius proditoris, facinus hoc ausum fuisse incipere. Sed haec omnia nimis antiqua sunt, ut pro novis scribantur. Nec spatio unius, aut alterius septimanae, aliquid contigit novi, quod scriptione dignum sit. De pace cum Anglis nulla apparet spes rumor tamen nuper spargebatur, propter conjecturam quandam legati hollandici, in Galliam missi, et etiam, quia ultra Islandenses, qui summis viribus principem Arauseonesem introducere conantur, idque, ut multi putant, Hollandis magis ut incommodent, quam ut sibi prosint, viam quandam somniaverant, nempe ut dictum principem tanquam mediatorem in Angliam mitterent. Verum res plane aliter se habet. Hollandi de pace in praesentiarum, nec per somnium cogitant. Nisi res eo forte veniat, ut pacem pecunia emant. De Sueci conciliis adhuc dubitatur. Putant plerique eum Mêts petere, alli hollandos. Sed haec non nisi ex conjectura. Hanc epistolam praeterita septimana scripseram. Sed eam mittere non potui, quia aura Hagam proficisci vetabat. Hoc incommodi habet habitare in pago. Nam raro suo tempore epistolam accipio, nam, nisi detur ex accidenti occasio eam mittendi suo tempore, septimana una aut altera transit antequam eam accipiam. Deinde, ut eam suo tempore mittere possim non raro oritur difficultas. Cum igitur videas me tibi non tam prompte ac debeo, respondere, id non ex eo venire putes, quod tui obliviscar, interim tempus urget hanc claudere, de reliquis alia occasione, jam nihil aliud dicere possum, quam te rogare, ut Nobilissimo Do Boylio salutem plurimam ex me dicas, et ut mei memor vivas, qui sum

omni affectu tuus

B. de Spinoza

Voorburgii, 20 novembri 1665


Cupio scire an omnes astronomi judicant duos fuisse cometas ex eorum motu, an vero ad servandam hypothesin Keplerianam.Vale.

Epistola 33

Viro Clarissimo

B. d. S.

Henricus Oldenburgius




Vir Praestantissime, Amice plurimùm colende,

Perplacent, quae de partium Naturae cum toto consensu, nexuque philosopharis ; quanquam non satis assequar, quomodò possimus ordinem, et symmetriam à naturâ, ut te facere videris, profligare ; imprimis cùm ipse agnoscas, omnia ejus corpora ab aliis ambiri, et ab invicem certâ, et constanti ratione, tum ad existendum, tum ad operandum determinari, eâdem semper in omnibus simul motûs ad quietem ratione servatâ : quae ipsissima veri ordinis ratio formalis esse videtur. At nec hîc fortè te satis capio, non magis, quàm in eo, quòd de Regulis Cartesii antehac scripseras. Utinam subire laborem velles, me edocendi, quâ in re tam Cartesium, quàm Hugenium in regulis motûs errasse judices. Pergratummihi sanè hoc officio defungendo praestiteris, quod quidem pro viribus demereri studerem.

Praesens non fui, quando D. Hugenius Experimenta, Hypothesin suam comprobantia, hîc Londini fecit. Intelligo interim quendam inter alia pilam unius librae, penduli in modum suspendisse, quae delapsa percusserit aliam, eodem modo suspensam ; sed librae dimidiae, ex angulo quadraginta graduum, et Hugenium praedixisse, pauculâ factâ Computatione Algebraicâ, quis foret effectus, et hunc ipsum praedictioni ad amussim respondisse. Abest Vir quidam insignis, qui multa talia Experimenta proposuerat, quae solvisse dicitur Hugenius. Quàmprimùm dabitur ipsum, qui abest, convenire, uberiùs, et enucleatiùs forsan hanc rem tibi exposuero. Tu interim superiori petito meo me refrageris, iterum atque iterum rogo ; et si quid praeterea de Hugenii successu in poliendis Vitris Telescopis cognoveris, impertiri quoque ne graveris. Spero Societatem nostram Regiam, peste jam insigniter per Dei gratiam desaeviente, brevi Londinum reversuram, coetusque suos hebdomadicos instauraturam ; quae ibi transigentur scitu digna, eorum communicationem certò tibi poteris polliceri.

Mentionem antehac feceram de Observatis Anatomicis. Scripsit ad me non ità pridem Dom. Boylius (qui te perhumaniter salutat) eximios Anatomicos Oxonii se certum reddidisse, quòd Asperam Arteriam, tum quarundam Ovium, tum Boum, gramine refertam invenerint ; et quòd ante paucas septimanas dicti Anatomici invitati fuerint ad videndum Bovem, qui per duos tresve dies collum ferè continuò obstipum, erectumque tenuerat, et ex morbo, quem possessores planè non cognoverint, mortuus fuerit ; in quo, dissectis partibus, ad collum et jugulum spectantibus, ipsi repererint cum admiratione, Asperam ejus arteriam in ipso trunco penitùs gramine refertam fuisse, ac si quis illud vi intrò adegisset. Id quod justam suggerit inquirendi causam, tum quâ ratione tanta graminis quantitas illuc pervenerit ; tum, cùm ibi esset, quomodò ejusmodi animal tamdiu supervivere potuerit ? Praeterea idem Amicus mihi significavit, curiosum quendam Medicum, itidem Oxoniensem, Lac in sanguine humano invenisse. Narrat enim puellam, sumpto largiori jentaculo horâ septimâ matutinâ, sanguinem misisse in pede horâ ejusdem diei undecimâ : et primum sanguinem immissum fuisse Scutellae, eumque pauco exinde temporis spatio elapso, alborem induisse ; postremum verò sanguinem in vasculum minus, quod acetabulum, ni fallor, vocant (Anglicè à Sawcer) influxisse, eumque protinùs in placentae lactae formam abiisse : interjectis quinque, aut sex horis Medicum reversum sanguinem utrumque inspexisse, eumque, qui in Scutellâ erat, dimidium fuisse sanguinem, dimidium vero chyliformem, qui chylus sanguini, ut serum lacti, innataverit : at eum, qui erat in acetabulo, totum fuisse chylum, sine ullâ sanguinis specie ; cumque utrumque super igne seorsim calefaceret, ambos liquores induruisse ; puellam verò benè valuisse, nec sanguinem misisse, nisi quòd nunquam passa fuisset menstrua, quamquam colore florido vigeret.

Sed transeo ad Politica. In omnium ore hîc est rumor de Israëlitarum, per plusquam bis mille annos dispersorum, reditu in Patriam. Pauci id hoc loco credunt ; at multi optant. Tu, quid hâc de re audias, statuasque, amico tuo significabis. Me quod attinet, quamdiu Nova haec à Viris fide dignis non perscribuntur ex Urbe Constantinopolitanâ, cui hujus rei maximè omnium interest, fidem iis adhibere non possum. Scire aveo, quid Judaei Amstelaedamenses eâ de re inaudiverint, et quomodò tanto nuncio afficiantur, qui, verus si fuerit, rerum omnium in Mundo Catastrophen induturus sanè videtur.

Quid Suecus nunc moliatur, et Brandiburgicus, si potes, explica ; et crede me esse

Tui Studiosissimum

Henr. Oldenburg

Londini die 8 Decemb. 1665


P.S. Quid de nuperis Cometis nostri Philosophi statuant, brevi tibi indicabo, Deo volente.

Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils