Ab et ad Oldenburg (1661-1663)

(Différences entre les versions)
Aller à : Navigation, rechercher
(Epistola 6 (Annotationes in Boyle « De Nitro »))
 
Ligne 1 : Ligne 1 :
 +
<div class="text">
 
<span id="ep1"></span>
 
<span id="ep1"></span>
 
===Epistola 1===
 
===Epistola 1===
Ligne 176 : Ligne 177 :
  
 
Responsio ad Epistolam 5</div>
 
Responsio ad Epistolam 5</div>
 
  
  
Ligne 482 : Ligne 482 :
  
 
<references/>
 
<references/>
 +
 +
</div>

Version du 11 janvier 2017 à 16:27

Sommaire

Epistola 1

Clarissimo Viro

B. de S.

Henr. Oldenburgius




Clarissime Domine, Amice colende.

Tam aegrè nuper, cùm tibi in secessu tuo Rhenoburgi, adessem, à latere tuo divellebar, ut quamprimùm in Angliam factus sum redux, tecum rursus uniri, quantum fieri potest, commercio saltem epistolico annitar. Rerum solidarium scientia, conjuncta cum humanitate, et morum elegantiâ, (quibus omnibus Natura, et Industria amplissimè te locupletârunt) eas habent in semetipsis illecebras, ut viros quosvis ingenuos, et liberaliter educatos, in sui amorem rapiant. Age itaque, Vir Praestantissime, amicitiae non fucatae dextras jungamus, eamque omni studiorum, et officiorum genere sedulò colamus. Quod quidem à tenuitate meâ proficisci potest, tuum judica. Quas tu possides ingenii dotes, earum partem, cùm sine tuo id fieri detrimento possit, me mihi vendicare finas. Habebamus Rhenoburgi sermonem de Deo, de Extensione, et Cogitatione infinitâ, de horum attributorum discrimine, et convenientiâ, de ratione unionis animae humanae cum corpore ; porrò de Principiis Philosophiae Cartesianae, et Baconianae. Verùm cùm quasi per transennam, et in transcursu duntaxat de tanti momenti argumentis tunc loqueremur, atque interim ista omnia menti meae crucem figant, ex amicitiae inter nos initae jure tecum agere nunc aggrediar, ac peramanter rogare, ut circa subjecta praememorata tuos conceptûs nonnihil fusiùs mihi exponere ; imprimis verò in hisce duobus me edocere non graveris, videlicet, primò, quâ in re Extensionis, et Cogitationis verum discrimen ponas ; secundò, quos in Cartesii, et Baconis Philosophiâ defectûs observes, quâque ratione eos è medio tolli, ac solidiora substitui posse judices. Quò liberaliùs de hisce, et similibus ad me scripseris, eò arctiùs me tibi devincies, et ad paria, si modò possim, praestanda vehementer obstringes. Sub praelo hîc jam sudant Exercitationes quaedam Physiologicae à Nobili quodam Anglo, egregiae eruditionis viro, perscriptae. Tractant illae de aëris indole, et proprietate Elasticâ, quadraginta tribus experimentis comprobatâ : de Fluiditate item, et Firmitudine, et similibus. Quamprimùm excusae fuerint, curabo, ut per Amicum, mare fortassis trajicientem, tibi exhibeantur. Tu interim longùm vale, et amici tui memor vive, qui est

Tuus omni affectu, et studio

Henricus Oldenburg.

Londini 16/26 August. 1661




Epistola 2

Viro Nobilissimo ac Doctissimo,

H. Oldenburgio

B. de S.

Responsio ad Epistolam 1



Vir clarissime,

Quàm grata sit mihi tua amicitia, ipse judicare poteris, modò simul à tuâ humanitate impetrare possis, ut tibi ad virtutes, quibus abundas, reflectere liceat, et quamvis, quamdiu ipsas contemplor, non parùm mihi videar superbire, nempe quòd eam tecum inire audeam, praesertim dum cogito amicorum omnia, pracipuè spiritualia, debere esse communia ; tamen hoc tuae humanitati potiùs, simul et benevolentiae, quàm mihi erit tribuendum. Summitate enim illius te deprimere, et copiâ hujus adeò me locupletare voluisti, ut arctam amicitiam, quam mihi constanter polliceris, et à me reciprocam dignatus es petere, inire non verear, eaque ut sedulò colatur, enixè sim curaturus. Ingenii mei dotes quod attinet, si quas possiderem, eas te tibi vendicare libentissimè sinerem, quanquam scirem, id non sine meo magno detrimento futurum. Sed ne videar hoc modo tibi, quod à me jure amicitiae petis, velle denegare, quid circa illa, de quibus loquebamur, sentiam, conabor explicare, quanquam non putem, nisi tua benignitas intersit, hoc medium futurum, ut mihi arctiùs devinciaris. De Deo itaque incipiam breviter dicere ; quem definio esse Ens, constans infinitis attributis, quorum unumquodque est infinitum, sive summè perfectum in suo genere. Ubi notandum, me per attributum intelligere omne id, quod concipitur per se, et in se ; adeò ut ipsius conceptus non involvat conceptum alterius rei. Ut ex. gr. Extensio per se, et in se concipitur ; at motus non item. Nam concipitur in alio, et ipsius conceptus involvit Extensionem. Verùm, quòd haec sit vera Dei definitio, constat ex hoc, quòd per Deum intelligamus Ens summè perfectum, et absolutè infinitum. Quòd autem tale ens existat, facile est ex hâc definitione demonstrare ; sed, quia non est hujus loci, demonstratione supersedebo. Sed quod hîc demonstrare debeo, ut primae questioni V. Clar. satisfaciam, sunt haec sequentia. Primò, quòd in rerum natura non possunt existere duae substantiae, quin totâ essentiâ differant. Secundò, substantiam non posse produci ; sed quòd sit de ipsius essentiâ existere. Tertiò, quòd omnis substantia debeat esse infinita, sive summè perfecta in suo genere ; quibus demonstratis facilè poterit videre Vir. Clar. quò tendam, modò simul attendat ad definitionem Dei, adeò ut non sit opus apertiùs de his loqui. Ut autem haec clarè, et breviter demonstrarem, nihil meliùs potui excogitare, nisi ut ea more Geometrico probata examini tui ingenii subjicerem, ea [1] itaque hic separatim mitto, tuumque circa ipsa judicium exspectabo. Petis à me secundò, quosnam errores in Cartesii, et Baconis Philosophiâ observem. Quâ in re, quamvis meus mos non sit aliorum errores detegere, volo etiam tibi morem gerere. Primus itaque, et maximus est, quòd tam longè à cognitione primae causae, et originis omnium rerum aberrârint. Secundus, quòd veram naturam humanae Mentis non cognoverint. Tertius, quòd veram causam erroris nunquam assecuti sint ; quorum trium quàm maximè necessaria sit vera cognitio, tantùm ab iis ignoratur, qui omni studio, et disciplinâ prorsùs destituti sunt. Quòd autem à cognitione primae causae, et humanae Mentis aberraverint, facilè colligitur ex veritate trium propositionum suprà memoratarum : quare ad solum tertium errorem ostendendum me converto. De Bacone parùm dicam, qui de hâc re admodùm confusè loquitur, et ferè nihil probat ; sed tantùm narrat. Nam primò supponit, quòd intellectus humanus praeter fallaciam sensuum suâ solâ naturâ fallitur, omniaque fingit ex analogiâ suae naturae, et non ex analogiâ universi, adeò ut sit instar speculi inaequalis ad radios rerum, qui suam naturam naturae rerum immiscet, etc. Secundò, quòd intellectus humanus fertur ad abstracta propter naturam propriam, atque ea, quae fluida sunt, fingit esse constantia, etc. Tertiò, quòd intellectus humanus gliscat, neque consistere, aut acquiescere possit ; et quas adhuc alias causas adsignat, facilè omnes ad unicam Cartesii reduci possunt ; scilicet quia voluntas humana est libera, et latior intellectu, sive ut ipse Verulamius (Aph. 49) magis confusè loquitur, quia intellectus [2] luminis sicci non est ; sed recipit infusionem à voluntate. (Notandum hîc, quòd Verulamius saepe capiat intellectum pro Mente, in quo à Cartesio differt.) Hanc ergo causam, caeteras ut nullius momenti parùm curando, ostendam esse falsam, quòd et ipsi facilè vidissent, modò attendissent ad hoc, quòd scilicet voluntas differt ab hâc, et illâ volitione, eodem modo ac albedo ab hoc, et illo albo, sive humanitas ab hoc, et illo homine ; adeò ut aequè impossibile sit concipere, voluntatem causam esse hujus, ac illius volitionis, atque humanitatem esse causam Petri, et Pauli. Cùm igitur voluntas non sit, nisi ens rationis, et nequaquam dicenda causa hujus, et illius volitionis ; et particulares volitones, quia, ut existant, egent causâ, non possint dici liberae ; sed necessariò sint tales, quales à suis causis determinantur ; et denique secundùm Cartesium, ipsissimi errores sint particulares volitiones, inde necessariò sequitur, errores, id est, particulares volitiones, non esse liberas, sed determinari à causis externis, et nullo modo à voluntate, quod demonstrare promisi. Etc.




Epistola 3

Clarissimo Viro

B. d. S.

Henricus Oldenburgius



Vir praestantissime, et Amicissime,

Redditae mihi sunt perdoctae tuae literae, et magnâ cum voluptate perlectae. Geometricum tuum probandi morem valdè probo ; sed meam simul hebetudinem incuso, quòd, quae tam accuratè doces, ego haud ità promptè assequar. Patiaris igitur, oro, ut documenta istius meae tarditatis tibi prodam, dum sequentes Quaestiones moveo, earumque solutiones à te peto. Prima est, an clare, et indubitanter intelligas ex solâ illâ definitione, quam de Deo tradis, demonstrari, tale Ens existere ? Ego sanè, cùm mecum perpendo, definitiones non nisi conceptûs Mentis nostrae continere ; Mentem autem nostram multa concipere, quae non existunt, et foecundissimum esse in rerum semel conceptarum multiplicatione, et augmentatione, necdum video, quomodò ex eo conceptu, quem de Deo habeo, inferre possim Dei existentiam. Possum quippe ex mentali congerie omnium perfectionum, quas in hominibus, animalibus, vegetalibus, mineralibus, etc. deprehendo, concipere, et formare substantiam aliquam unam, quae omnes illas virtutes solidè possideat, quin imò Mens mea valet easdem in infinitum multiplicare, et augere ; adeóque Ens quoddam perfectissimum, et excellentissimum apud sese effigiare, cùm tamen nullatenus inde concludi possit hujusmodi Entis existentia. Secunda Quaestio est, an tibi sit indubitatum, Corpus non terminari Cogitatione, nec Cogitationem Corpore ? cùm adhuc sub judice lis sit, quid sit Cogitatio, sitne motus corporeus, an actus quidam spiritualis, corporeo planè contradistinctus ? Tertia est, an axiomata illa, quae mihi communicâsti, habeas pro Principiis idemonstrabilibus, et Naturae luce cognitis, nullâque probatione egentibus ? Fortasse primum Axioma tale est ; sed non video, quomodò tria reliqua in talium numerum referri queant. Secundum quippe supponit, nihil existere in rerum Naturâ praeter Substantias, et Accidentia, cùm tamen multi statuant, tempus, et locum rationem habere neutrius. Tertium tuum Axioma, Res nempe, quae diversa habent attributa, nihil habere inter se commune, tantùm abest, ut clarè à me concipiatur, ut potiùs contrarium ejus tota Rerum universitas videatur evincere ; Res enim omnes nobis cognitae, tum in nonnullis inter se differunt, tum in quibusdam conveniunt. Quartum denique, Res scilicet, quae nihil commune habent inter se, unam alterius causam esse non posse, non ità perspicuum est intellectui meo caliginoso, quin luce aliquâ perfundi egeat. Deus quippe nihil formaliter commune habet cum rebus creatis, earum tamen causa à nobis ferè omnibus habetur. Haec igitur Axiomata, cùm apud me non videantur extra omnem dubitationis aleam posita, facilè conjicis Propositiones tuas iis superstructas non posse non vacillare. Et quò magis eas considero, eò pluribus super eas dubitationes obruor. Ad primam quippe expendo ; duos homines esse duas Substantias, et ejusdem attributi, cùm et unus, et alter ratione valeant ; inde concludo, dari duas Substantias ejusdem attributi. Circa secundam considero, cùm nihil possit esse causa sui ipsius, vix cadere sub captum nostrum, quomodò verum esse possit, Substantiam non posse produci, neque ab aliâ quâcunque Substantiâ. Haec enim Propositio omnes Substantias causas sui statuit, easdemque omnes, et singulas à se invicem independentes, totidemque Deos facit, et hâc ratione primam omnium Rerum causam negat : quod ipsum lubens fateor me non capere, nisi hanc mihi gratiam facias, ut Sententiam tuam de sublimi hoc argumento nonnihil enucleatiùs, et pleniùs mihi aperias, doceasque, quaenam sit Substantiarum origo, et productio, rerumque à se invicem dependentia, et mutua subordinatio. Ut hâc in re liberè, et fidenter mecum agas, per eam, quam inivimus, amicitiam te conjuro, rogoque enixissimè, ut persuasum tibi habeas quàm maximè, omnia ista, quae mihi impertiri dignaberis, integra, et salva fore, meque nullatenus commissurum, ut eorum quippiam in tui noxam, aut fraudem à me evulgetur. In Collegio nostro Philosophico experimentis, et observationibus faciendis gnaviter, quantum per facultates licet, indulgemus, et concinnandae Artium Mechanicarum Historiae immoramur, ratum habentes ex Principiis Mechanicis formas, et qualitates rerum optimè posse explicari, et per motum, figuram, atque texturam, et varias eorum complicationes omnia Naturae effecta produci, nec opus esse, ut ad formas inexplicabiles, et qualitates occultas, ceu ignorantiae asylum, recurramus. Librum, quem promisi, tibi transmittam, quàm primùm Legati vestri Belgici, qui hîc agunt, nuncium aliquem, (ut saepe facere solent) Hagam Comitis expedient, aut quamprimùm Amicus quidam alius, cui tutò eum committere possim, ad vos excurret. Veniam peto meae prolixitati, et libertati, atque unicè rogo, ut quae sine ullis involucris, et elegantiis audicis liberè ad tuas reposui, in bonam partem, ut amici solent, accipias, meque credas sine fuco, et arte

Tibi Addictissimum

Henr. Oldenburg.

Londini, Die 27. Septemb. 1661.




Epistola 4

Viro Nobilissimo ac Doctissimo,

Henrico Oldenburgio

B de S.

Responsio ad Epistolam 3



Vir Clarissime,

Cum paro ire Amstelaedamum, ut ibi hebdomadam, unam ac alteram commorer, tuam perquàm gratam epistolam accepi, tuasque objectiones in tres, quas misi, Propositiones vidi ; quibus solis, caeteris propter temporis brevitatem, omissis conabor satisfacere. Ad primam itaque dico, quòd non ex definitione cujuscunque rei sequitur existentia rei definitae ; sed tantummodò (ut in Scholio, quod tribus Propositionibus adjunxi, demonstravi) sequitur ex definitione, sive ideâ alicujus attributi, id est, (uti apertè circa definitionem Dei explicui) rei, quae per se, et in se concipitur. Rationem verò hujus differentiae etiam in memorato Scholio satis clarè, ni fallor, proposui, praecipuè Philosopho. Supponitur enim non ignorare differentiam, quae est inter fictionem, et inter clarum, et distinctum conceptum ; neque etiam veritatem hujus Axiomatis, scilicet, quòd omnis definitio, sive clara, et distincta idea sit vera. Quibus notatis non video, quid ad primae quaestionis solutionem ultrà desideretur. Quare ad solutionem secundae pergo. Ubi videris concedere, quod si Cogitatio non pertineat ad Extensionis naturam, quòd tum Extensio non terminaretur Cogitatione, nimirum cùm de exemplo tantùm dubites. Sed nota, amabo, si quis dicat Extensionem non Extensione terminari, sed Cogitatione, annon idem dicet, Extensionem non esse absolutè infinitam, sed tantùm quoad Extensionem ? Hoc est, non absolutè mihi concedit Extensionem, sed quoad Extensionem, id est, in suo genere esse infinitam ? At ais, forte Cogitatio est actus corporeus. Sit, quamvis nullus concedam ; sed hoc unum non negabis, Extensionem, quoad Extensionem, non esse Cogitationem, quod ad meam definitionem explicandam, et ad tertiam Propositionem demonstrandam sufficit. Pergis tertiò in ea, quae proposui, objicere, quòd Axiomata non sunt inter Notiones communes numeranda. Sed de hâc re non disputo. Verùm etiam de ipsorum veritate dubitas, imò quasi videris velle ostendere eorum contrarium magis esse vero simile. Sed attende, quaeso, ad definitionem, quam Substantiae, et Accidentis dedi, ex quâ haec omnia concluduntur. Nam cùm per Substantiam intelligam id, quod per se, et in se concipitur, hoc est, cujus conceptus non involvit conceptum alterius rei : per modificationem autem, sive per Accidens id, quod in alio est, et per id, in quo est, concipitur. Hinc clarè constat Primò, quòd Substantia sit prior naturâ suis Accidentibus. Nam haec sine illâ nec existere, nec concipi possunt. Secundò quòd praeter Substantias, et Accidentia nihil detur realiter, sive extra intellectum. Nam quicquid datur, vel per se, vel per aliud concipitur, et ipsius conceptus vel involvit conceptum alterius rei, vel non involvit. Tertiò, quod res, quae diversa habent attributa, nihil habent inter se commune. Per attributum enim explicui id, cujus conceptus non involvit conceptum alterius rei. Quartò denique, quòd rerum, quae nihil commune habent inter se, una alterius causa esse non potest. Nam cùm nihil sit in effectu commune cum causâ, totum, quod haberet, haberet à nihilo. Quòd autem adfers, quòd Deus nihil formaliter commune habeat cum rebus creatis, etc. ego prorsùs contrarium statui in meâ definitione. Dixi enim, Deum esse Ens constans infinitis attributis, quorum unumquodque est infinitum, sive summè perfectum in suo genere. Quòd autem adfers, in primam Propositionem ; quaeso, mi amice, ut consideres homines non creari ; sed tantùm generari, et quòd eorum corpora jam antea existebant, quamvis alio modo formata. Verùm hoc concluditur, quod libenter etiam fateor, scilicet quòd si una pars materiae annihilaretur, simul etiam tota Extensio evanesceret. Secunda autem Propositio non multos Deos facit ; sed tantùm unum, scilicet constantem infinitis attributis, etc.




Epistola 5

Clarissimo Viro

B. d. S.

Henr. Oldenburgius



Amice plurimùm colende,

Libellum, quem promiseram, en accipe, mihique tuum de eo judicium, imprimis circa ea, quae de Nitro, deque Fluiditate, ac Firmitudine inferit Specimina, rescribe. Gratias tibi maximas ago pro eruditis tuis literis secundis, quas heri accepi. Doleo tamen magnopere, quòd iter tuum Amstelaedamense obfuerit, quò minùs ad omnia mea dubia responderis. Quod tum praetermissum quamprimùm per otium licuerit, expedias, oro. Multum quidem mihi lucis in posteriori hâc epistolâ affudisti, non tamen tantum, ut omnem caliginem dispulerit ; quod tum, credo, fiet feliciter, quando distinctè, et clarè de verâ, et primâ rerum origine me instruxeris. Quamdiu enim perspicuum mihi non est, à quâ causâ, et quomodò res coeperint esse, et quo nexu à primâ causâ, si qua talis sit, dependeant ; omnia, quae audio, quaeque lego, scopae mihi dissolutae videntur. Tu igitur, Doctissime Domine, ut facem hâc in re mihi praebeas, deque meâ fide, et gratitudine non dubites, enixè rogo, qui sum

Tibi addictissimus

Henr. Oldenburg

Londini 11/21 Octob. 1661




Epistola 6 (Annotationes in Boyle « De Nitro »)

Continens Annotationes in librum

Nobilissimi Viri Roberti Boyle,

De Nitro, Fluiditate, et Firmitate [3].


Viro Nobilissimo, ac Doctissimo

Henr. Oldenburgio

B. d. S.

Responsio ad Epistolam 5



Vir Clarissime,


Librum ingeniosissimi Boylii accepi, eumque, quantum per otium licuit, evolvi. Maximas tibi ago gratias pro munere hoc. Video me non malam antehac, cùm primum hunc mihi librum promiseras, fecisse conjecturam, nempe, te non nisi de re magni momenti sollicitum fore. Vis interim, Doctissime Domine, ut tibi meum tenue de iis, quae scripsit, judicium mittam, quod, ut mea fert tenuitas, faciam notando scilicet quaedam, quae mihi obscura, sive minùs demonstrata videntur, neque adhuc omnia propter occupationes[, percurrere, multò minùs] examinare potui. Quae igitur circa Nitrum, etc. notanda reperio, sequentibus accipe.


DE NITRO.

Primò colligit ex suo experimento de redintegratione Nitri, Nitrum esse qui heterogeneum, constans ex partibus fixis, et volatilibus, cujus tamen natura (saltem quoad Phaenomena) valdè differt à naturâ partium, ex quibus componitur, quamvis ex solâ merâ mixturâ harum partium oriatur. Haec, inquam, conclusio, ut diceretur bona, videtur mihi adhuc requiri aliquod experimentum, quo ostendatur Spiritum Nitri non esse reverâ Nitrum, neque absque ope salis lixiviosi posse ad consistentiam reduci, neque crystallisari ; vel ad minimum requirebatur inquirere, an salis fixi, quae in crucibulo manet quantitas, semper eadem ex eâdem quantitate Nitri, et ex majore secundum proportionem reperiatur. Et quod ad id attinet, quòd Clarissimus Vir ait Sect. 9 se ope libellae deprehendisse, et etiam quòd Phaenomena ipsius Nitri, nihil, meo quidem judicio, faciunt ad confirmandam ejus conclusionem. Quod ut apparet, id, quod simplicissimum occurrit ad hoc de redindegratione Nitri explicandum, paucis exponam ; simulque duo, aut tria experimenta admodùm facilia adjungam, quibus haec explicatio aliquo modo confirmatur. Ut itaque hoc Phaenomenon quàm simplicissimè explicem, nullam aliam differentiam inter spiritum Nitri, et ipsum Nitrum ponam, praeterquam eam, quae satis est manifesta ; hanc scilicet, quòd particulae hujus quiescant, illius verò non parùm concitatae inter sese agitentur. Et fixum sal quod attinet, id nihil facere ad constituendam essentiam Nitri supponam ; sed ipsum, ut foeces Nitri, considerabo, à quibus neque ipse spiritus Nitri (ut reperio) liberatur ; sed ipsi, quamvis confrictae, satis copiosè innatant. Hoc sal, sive hae faeces poros, sive meatûs habent excavatos ad mensuram particularum Nitri. Sed vi ignis, dum particulae nitrosae ex ipsis expellebantur, quidam angustiores evaserunt, et per consequens alii dilatari cogebantur, et ipsa substantia, sive parietes horum meatuum rigidae, et simul admodùm fragiles reddebantur; ideóque cum spiritus Nitri ipsi instillaretur, quaedam ipsius particulae per angustiores illos meatûs impetu se insinuare inceperunt, et cùm ipsarum crassities (ut à Cartesio non malè demonstratur) sit inaequalis, eorum rigidos parietes priùs flectebant, instar arcûs, antequam eos frangerent ; cùm autem ipsos frangerent, illa fragmenta resilire cogebant, et suum, quem habebant motum, retinendo aequè ac antea ineptae manebant ad consistendum, atque crystallisandum ; partes verò Nitri per latiores meatûs se insinuantes, quoniam ipsorum parietes non tangebant, necessariò ab aliquâ materiâ subtilissimâ cingebantur, et ab eâdem eodem modo, ac à flammâ, vel calore partes ligni, sursum expellebantur et in summum avolabant ; at si satis copiosae erant, sive quòd cum fragmentis parietum, et cum particulis per angustiores meatûs ingredientibus congregarentur, guttulas componebant sursum volitantes. Sed si sal fixum ope [4] aquae, vel aëris laxetur, languidiusque reddatur, tum satis aptum fit ad cohibendum impetum particularum Nitri, et eas cogendum, ut, quem habebant, motum amittant, atque iterum consistant, eodem modo, ac globus tormentarius, cùm arenae, aut luto impingit. In solâ hâc consistentiâ particularum Spiritûs Nitri, Nitri redintegratio consistit, ad quam efficiendum sal fixum, ut ex hâc explicatione apparet, tanquam instrumentum adhibetur. Huc usque de redintegratione.

Videamus jam, si placet, primò, cur spiritus Nitri, et ipsum Nitrum sapore adeò inter se differant ; secundò, cur Nitrum sit inflammabile, spiritus verò Nitri nullo modo. Ut primum intelligamus, advertendum est, quòd corpora, quae sunt in motu, nunquam aliis corporibus occurrant latissimis suis superficiebus ; particulae itaque Nitri, si, cum quiescunt, linguae imponantur, ei incumbent latissimis suis superficiebus, et hoc modo ipsius poros obstruent, quae causa est frigoris ; adde quòd salivâ non potest Nitrum dissolvi in particulas adeò minutas. Sed si, cùm hae particulae concitatè moventur, linguae imponantur, occurrent ipsi acutioribus superficiebus, et per ejus poros se insinuabunt, et quò concitatiùs moveantur, eò acriùs linguam pungent ; eo modo ac acus, quae si linguae occurrat cuspide, aut suâ longitudine ipsi incumbat, diversas oriri faciet sensationes.

Causa verò, cur Nitrum sit inflammabile, spiritus autem non item, est, quia, cùm particulae Nitri quiescunt, difficiliùs ab igne sursum ferri possunt, quàm cùm proprium versùs omnes partes habeant motum, ideóque, cùm quiescunt, tamdiu igni resistunt, donec ignis eas ab invicem separet, atque undequaque cingat ; cùm verò ipsas cingit, huc illuc ipsas secum rapit, donec proprium acquirant motum, et sursum in sumum abeant. Sed particulae spiritûs Nitri, cùm jam sint in motu, et ab invicem separatae, à parvo calore ignis in majori spherae undequaque dilatantur, et hoc modo quaedam in sumum abeunt, aliae per materiam, ignem suppeditantem, se insinuant, antequam flamma undiquaque cingantur ; ideóque ignem potiùs extinguunt, quàm alunt.

Pergam jam ad experimenta, quae hanc explicationem comprobare videntur. Primum est, quòd reperi particulas Nitri, quae inter detonandum in sumum abeunt, merum esse nitrum : nam, cùm semel atque iterum Nitrum liquefacerem, donec crucibulum satis incanduerit, atque prunâ micante incenderem, ejus sumum calice vitreo frigido excepi, donec ab ipso irroraretur, et postea halitu oris calicem etiam
Lettre 6-1sp.jpg
multa madefici, et tandem [5] aëri eum frigido exposui, ut siccaretur.
Lettre 6-1.jpg
Quo facto hîc illic in calice stiriolae Nitri apparuerunt, et ut minùs suspicarer ; id non ex solis particulis volatilibus fieri ; sed quòd fortè flamma partes integras Nitri secum raperet, (ut secundùm Clarissimi Viri sententiam loquar) et fixas simul cum volatilibus, antequam dissolventur, ex se expelleret : hoc, inquam, ut minùs suspicarer, sumum per tubum ultra pedem longum, ut A, quasi per caminum adscendere feci, ut partes ponderosiores tubo adhaererent, et solas volatiliores, per angustius foraminulum B transeuntes, exciperem ; et res, uti dixi, successit. Verùm neque hic subsistere volui ; sed, ut rem ulteriùs examinerem, majorem quantitatem Nitri accepi, liquefici, et prunâ micante incendi ; atque, uti antea, tubum A crucibulo imposui, et juxta foramen B, quamdiu flamma duravit, frustulum speculi tenebam, cui materia quaedam adhaesit, quae aëri exposita liquescebat, et, quamvis aliquot dies exspectaverim, nullum Nitri effectum observare potui ; sed, postquam spiritum Nitri affundebam, in Nitrum mutabatur. Ex quo videor posse concludere, primò quòd partes fixae inter liquandum à volatilibus separantur, et quòd flamma ipsas ab invicem dissociatas sursum pellit. Secundò quòd, postquam partes fixae à volatilibus inter detonandum dissociantur, iterum consociari non possunt : ex quo
Lettre 6-2sp.jpg
concluditur tertiò, quòd partes, quae calici
Lettre 6-2.jpg
adhaeserunt, et in stiriolas coäluerunt, non fixae ; sed tantùm volatiles fuerunt.

Secundum experimentum, et quod ostendere videtur partes fixas, non nisi faeces Nitri esse, est ; quòd Nitrum, quò magis est defaecatum, eò volatilius, et magis aptum ad crystallisandum reperio. Nam cùm crystallos Nitri defaecati, sive filtrati, poculo vitreo, qualis est A imponerem, et parum aquae frigidae infunderem, simul cum aquâ illâ frigidâ partim infunderem, simul cum aquâ illâ frigidâ partim evaporabat, et sursum circa vitri labra particulae illae fugitivae haerebant, et in stiriolas coälescebant.

Tertium experimentum, quod indicare videtur particulas spiritûs Nitri, ubi suum motum amittant, inflammabiles reddi, est. Guttulas spiritûs Nitri involucro chartaceo humido instillavi, ac deinde arenam injeci, per cujus meatus spiritus Nitri continuò se insinuabat, et postquam arena totum, aut ferè totum spiritum Nitri imbiberat, eam in eodem involucro super ignem probè exsicavvi ; quo facto arenam deposui, et chartam prunae micanti apposui, quae statim, atque ignem apprehendebat, eodem modo scintillabat, ac facere solet, cùm ipsum Nitrum imbiberit. Alia, si mihi fuisset commoditas ulteriùs experiundi, his adjunxissem, quae fortassis rem prorsùs indicarent ; sed quia aliis rebus prorsùs sum distractus in aliam occasionem, tuâ veniâ, differam, et ad alia notanda pergam.

§ 5. Ubi Vir Clarissimus de figurâ particularum Nitri obiter agit, culpat Modernos Scriptores, quòd ipsam perperam exhibuerint, inter quos nescio, an etiam Cartesium intelligat : Eum si intelligit, fortè ex aliorum dictis ipsum culpat. Nam Cartesius non loquitur de talibus particulis, quae oculis conscipi queunt. Neque puto Clarissimum Virum intelligere, quòd si stiriolae Nitri abraderentur, donec in parallelepipeda, aut in aliam quamcunque figuram mutarentur, Nitrum esse desinerent ; sed fortè Chymicos aliquos notat, qui nihil aliud admittunt, nisi quod oculis videre et manibus palpare possunt.

§ 9. Si hoc experimentum accuratè potuisset fieri, prorsùs confirmaret id, quod concludere volebam ex primo suprà memorato experimento.

§ 13. Usque ad 18 conatur Vir Clarissimus ostendere, omnes tactiles qualitates pendêre à solo motu, figurâ, et caeteris mechanicis affectionibus, quas demonstrationes, quandoquidem à Clarissimo viro non tanquam Mathematicae proferuntur, non opus est examinare, an prorsùs convincant. Sed interim nescio, cur Clarissimus Vir hoc adeò sollicitè conetur colligere ex hoc suo experimento ; cùm jam hoc à Verulamio, et postea à Cartesio satis superque demonstratum sit. Neque video, hoc experimentum luculentiora nobis praebere indicia, quàm alia satis obvia experimenta. Nam quod calorem attinet ; an idem non aequè clarè apparet ex eo, quòd si duo ligna, quamvis frigida contra se invicem confricentur, flammam ex solo illo motu concipiant ? quòd calx inspersâ aquâ incalescat ? Ad sonum quod attinet, non video, quid in hoc experimento magis notabile reperiatur, quàm reperitur in aquae communis ebullitione, et in aliis multis. De Colore autem, ut tantùm probabilia adferam, nihil aliud dicam, nisi quòd videmus omnia virentia in tot, tamque diversos colores mutari. Porrò corpora, tetrum odorem spirantia, si agitentur, tetriorem spargunt odorem, et praecipuè si modicè incalescant. Denique vinum dulce in acetum mutatur, et sic in multa alia. Quare haec omnia [(si libertate Philosophicâ uti liceat [6])] supervacanea judicarem ? [Hoc dico, quia verero, ne alii, qui Clarissimum Virum minùs, quàm par est, amant, perperam de ipso judicent.] [7]

§ 24. De hujus Phaenomeni causâ jam locutus sum : hîc tantùm addo, me etiam experientiâ invenisse, guttulis illis salinis particulas salis fixi innatare. Nam cùm ipsae sursum volitabant, vitro plano, quod paratum ad id habeam, occurrebant, quod utcunque calefeci, ut, quod volatile vitro adhaerebat, evolaret ; quo facto materiam crassam albicantem vitro hic illic adhaerentem conspiciebam.

§ 25. In hâc § videtur Clarissimus Vir velle demonstrare, partes alcalisatas, per impulsum particularum salinarum, huc illuc ferri ; particulas verò salinas proprio impulsu se ipsas in aërem tollere. Et ego in explicatione Phaenomeni dixi, quòd particulae Spiritûs Nitri concitatiorem motum acquirunt, eò quòd, cùm latiores meatus ingrediuntur, necessariò à materiâ aliquâ subtilissimâ cingi debent, et ab eâdem, ut ab igne particulae ligni, sursum pelli ; particulae verò alcalisatae suum motum acceperunt ab impulsu particularum Spiritûs Nitri per angustiores meatus se insinuantium. Hîc addo, aquam puram non adeò facilè solvere, atque laxare posse partes fixas : Quare non mirum est, quòd ex affusione Spiritûs Nitri in solutionem salis istius fixi in aquâ dissoluti talis ebullitio, qualem Vir Clarissimus § 24 recitat, oriatur ; imò puto hanc ebullitionem fervidiorem fore, quàm si Spiritus Nitri sali fixo adhuc intacto instillaretur. Nam in aquâ in minutissimas moleculas dissolvitur, quae faciliùs dirimi, atque liberiùs moveri possunt, quàm cùm omnes partes salis sibi invicem incumbunt, atque firmiter adhaerent.

§ 26. De sapore Spiritûs acidi jam locutus sum ; quare de solo alcali dicendum restat. Id, cùm imponerem linguae, calorem, quem punctio sequebatur, sentiebam. Quod mihi indicat, quoddam genus calcis esse : eodem enim modo atque calx ope aquae, ità hoc sal ope salivae, sudoris, Spiritûs Nitri, et fortè etiam aëris humidi incalescit.

§ 27. Non statim sequitur, particulam aliquam materiae ex eo, quòd alii jungitur, novam acquirere figuram ; sed tantùm sequitur ipsam majorem fieri, et id sufficit ad efficiendum id, quòd in hac § ab Clar. Viro quaeritur.

§ 33 Quid de ratione Philosophandi Clarissimi Viri sentiam, dicam, postquam videro eam Dissertationem, de quâ hîc, et in Commentatione Proaemiali pag. 23 mentio sit.


DE FLUIDITATE.

§ 1. Satis constat, annumerandas esse maxime generalibus affectionibus, etc. Notiones ex vulgi usu factas, vel quae Naturam explicant, non ut in se est, sed prout ad sensum humanum refertur, nullo modo inter summa genera numerandas censerem, neque miscendas, (ne dicam confundendas) cum notionibus castis, et quae Naturam, ut in se est, explicant. Hujus generis sunt motus, quies, et eorum leges ; illius verò visibile, invisibile, calidum, frigidum, et ut statim dicam, fluidum etiam, et consistens, etc.

§ 5. Prima est corporum componentium parvitas, in grandioribus quippe etc. Quamvis corpora sint parva, superficies tamen habent (aut habere possunt) inaequales, asperitasque. Quare si corpora magna tali proportione moveantur, ut eorum motus ad eorum molem sit, ut motus minutorum corporum ad eorundem molem, fluida etiam essent dicenda, si nomen fluidi quid extrinsecum non significaret, et non ex vulgi usu tantùm usurparetur ad significanda ea corpora mota, quorum minutiae, atque interstitia humanum sensum effugiunt. Quare idem erit corpora dividere in fluida, et consistentia, ac in visibilia, et invisibilia.

Ibidem. Nisi Chymicis experimentis id comprobare possemus. Nunquam Chymicis, neque aliis experimentis, nisi demonstratione, et computatione, aliquis id comprobare poterit. Ratione enim, et calculo corpora in infinitum dividimus ; et per consequens etiam Vires, quae ad eadem movendum requiruntur ; sed experimentis nunquam id comprobare poterimus.

§ 6. Grandia corpora inepta nimis esse constituendis fluidis, etc. Sive per fluidum intelligatur is, quòd modò dixi, sive non, res tamen per se est manifesta. Sed non video, quomodò Vir Clar. experimentis in hâc § allatis id comprobet. Nam (quando de re incertâ dubitare volumus) quamvis ossa ad componendum Chylum, et similia fluida, sint inepta, fortè satis erunt apta ad novum quoddam genus fluidi componendum.

§ 10. Idque dum eas minùs, quàm antea reddit flexiles, etc. Sine ullâ partium mutatione, sed ex eo tantùm, quòd partes in Recipiens propulsae à reliquis separabantur, in aliud corpus oleo solidius coagulari potuerant. Corpora enim vel leviora, vel ponderosiora sunt pro ratione fluidorum, quibus immerguntur. Sic particulae butyri, dum lacti innatant, partem liquoris componunt ; sed postquam lac novum motum propter agitationem acquirit, cui omnes partes lac componentes non aequè se accommodare possunt, hoc solum facit, ut quaedam ponderosiores evadant, quae partes leviores sursum pellunt. Sed, quia hae leviores aërè ponderosiores sunt, ut cum ipso liquorem componant, ab ipso deorsum pelluntur, et quia ad motum ineptae sunt, ideo etiam solae liquorem componere non possunt, sed sibi invicem incumbunt, et adhaerent. Vapores etiam, cùm ab aëre separantur, in aquam mutantur, quae respectu aëris consistens potest dici.

§ 13. Atque exemplum potiùs peto à Vesicâ, per aquam distensâ, quam à vesicâ aëre plenâ, etc. Cùm aquae particulae semper quaquaversum indefinenter moveantur, perspicuum est, si à corporibus circumjacentibus non cohibentur, eam quaquaversum dilatatum iri ; porrò quid
Lettre 6-3.jpg
vesicae aquâ plenae distensio juvet ad sententiam de spatiolis confirmandam, fateor me nondum posse percipere : ratio enim, cur particulae aquae lateribus vesicae digito pressis non cedant, quod aliàs, si liberae essent, facerent, est ; quia non datur aequilibrium, sive circulatio, uti datur, cùm corpus aliquod, putà digitus noster à fluido, sive aquâ cingitur. Sed quantumvis aqua à vesicâ prematur, ejus tamen particulae lapidi, vesicae etiam incluso, cedent eodem modo, ac extra vesicam facere solent.
Lettre 6-4sp.jpg
Lettre 6-4.jpg

§ Eâdem. Daturne aliqua materiae portio ? Affirmativa statuenda, nisi malumus progressum in infinitum quaerere, aut (quo nîl absurdius) concedere dari vacuum.

§ 19. Ut liquoris particulae ingressum in poros illos reperiant, ibique detineantur (quâ ratione, etc.) Hoc non est absolutè affirmandum de omnibus liquoribus ingressum in poros aliorum invenientibus. Particulae enim Spiritûs Nitri, si poros albae chartae ingrediantur, eam rigidam, ac friabilem reddunt ; quod experiri licebit, si capsulae ferrae candenti, ut A, guttulae aliquot infundantur, et sumus per involucrum chartaceum, ut B propellatur. Porrò ipse Spiritus Nitri corium madefacit, non verò humectat ; sed contrà ipsum, sicuti etiam ignis, contrahit.

§ Eâdem. Quas cum natura et volatui, et natatui, etc. Causam à fine petit.

§ 23. Quamvis eorundem motus rarò à nobis concipiatur. Cape igitur, etc. Sine hoc experimento, et sine ullo dispendio res satis apparet ex eo, quòd halitus oris, qui tempore hyemali satis conspicitur moveri, tempore tamen aestatis, aut in hypocaustis conspici à nobis non potest. Porrò si tempore aestatis aura subito frigescat, vapores ex aquâ adscendentes, cùm propter novam densitatem aëris non possint, uti antequam frigesceret, per ipsum adeò facilè dispergi, denuò super aquae superficiem tantâ copiâ congregantur, ut à nobis conspiciatur, ut ex gnomone, et umbrâ Solis colligere possumus, et saepissimè celerior est, quàm ut à nobis conspiciatur, ut videre est in fomento ignito, dum aliquâ celeritate circulariter movetur ; ibi nempe imaginamur, partem ignitam in omnibus locis peripheriae, quam motu suo describit, quiescere : quorum causas hîc redderem, nisi id supervacaneum judicarem. Denique, ut hoc obiter dicam, sufficit, ad naturam fluidi in genere intelligendum, scire, quòd possumus manum nostram motu fluido proportionato versùs omnes partes sine ullâ resistentiâ movere, ut satis manifestum est iis, qui ad Notiones illas, quae Naturam, ut in se est, non verò ut ad sensum humanum relatam, explicant, satis attendunt. Neque ideò hanc historiam tanquam inutilem despicio ; sed contrà si de unoquoque liquore quàm accuratissimè, et summâ cum fide fieret, ipsam utilissimam judicarem ad eorum peculiares differentias intelligendum, quae res, ut summè necessaria, omnibus Philosophis maximè desideranda.


DE FIRMITATE.

§ 7. Catholicis Naturae legibus <overëen te konnen>. Est demonstratio Cartesii ; nec video Cl. Virum aliquam genuinam demonstrationem ab experimentis, vel observationibus desumptam in medium adferre.

Multa hîc, et in sequentibus notaveram ; sed postea vidi Cl. Virum se ipsum corrigere.

Lettre 6-6sp.jpg
Lettre 6-6.jpg
§ 16. Et semel quadringentas et triginta duas <onçen>. Si cum pondere argenti vivi tubo inclusi conferatur, proximè ad verum pondus accedit. Verùm haec examinare, ut simul habeatur, quoad fieri potest, ratio inter impulsionem aëris ad
Lettre 6-5sp.jpg
Lettre 6-5.jpg
latera, sive secundùm lineam Horizonti parallelam, et inter illam, quae sit secundùm lineam Horizonti perpendicularem, operae pretium ducerem, et puto hoc modo posse fieri.

Sit in Fig. 1 CD speculum planum probissimè levigatum. A B duo marmora se immediatè tangentia ; marmor A alligatum sit denti E, B verò chordae N alligatum, T est trochlea, G pondus, quod ostendet vim, quae requiritur ad divellendum marmor B à marmore A secundùm lineam Horizonti parallelam.


In Fig. 2 F sit filum sericum satis robustum, quo marmor B pavimento alligatur, D trochlea, G pondus, quod ostendet vim, quae requiritur ad divellendum marmor A ab marmore B secundùm lineam horizonti perpendicularem.


[Nec opus est haec fusius explicare. His habes, amicissime, quae huc usque notanda reperio in specimen Domini Boyli. Quod ad primas tuas quaestiones attinet, cum meas ad ipsas responsiones percurro nihil video me omisisse. Et si forte (ut soleo propter verborum penuriam) aliquid obscure posui, quaeso ut id mihi indicare digneris. Dabo operam ut ipsa clarius exponam quod autem ad novam tuam quaestionem attinet. Quomodo scil. res coeperint esse, et quo nexu a prima causa dependeant : de hac re et etiam de emendatione intellectus integrum opusculum composui, in cujus descriptione, et emendatione occupatus sum. Sed aliquando ab opere desisto. Quia nondum ullum certum habeo consilium circa ejus editionem, timeo nimirum ne theologi nostri temporis offendantur, et quo solent odio, in me, qui rixas prorsus horreo, invehantur. Tuum circa hanc rem consilium spectabo. Et, ut scias quid in meo hoc opere contineatur, quod concionatoribus offendiculo esse possit. Dico quod multa attributa quae ab iis et ab omnibus mihi saltem notis deo tribuuntur ; ego tanquam creaturas considero. Et contra alia, propter praejudicia ab iis tanquam creaturas consideratas, ego attributa dei esse et ab ipsis male intellecta fuisse contendo. Et etiam quod Deum a natura non ita separem ut omnes, quorum apud me est notitia, fecerunt. Tuum itaque consilium specto. Te nempe ut fidelissimum amicum aspicio de cujus fide nefas esset dubitare. Vale interim et ut cepisti me amare perge qui sum

tuus ex asse

Benedictus Spiñoza.]



Epistola 7

Clarissimo Viro

B. de S.

Henricus Oldenburgius



Ante septimanas sat multas, Vir Clarissime, gratissimam tuam epistolam, in Boylii librum doctè animadvertentem, accepi. Ipse Auctor unà mecum maximas tibi pro meditationibus communicatis gratias agit, idque citiùs significâsset, nisi eum spes tenuisset, se negotiorum, quibus oneratur, mole tam brevi temporis spatio potuisse levari, ut unà cum gratiis etiam responsionem suam eâdem operâ potuisset remittere. Verùm enim verò spe suâ se hactenus frustratum sentit, negotiis tum publicis tum privatis eum ità distrahentibus, ut hâc vice non nisi gratum suum animum tibi testari queat ; suam verò de Notis tuis sententiam in aliud tempus differre cogatur. Accedit, quòd duo Adversarii scriptis excusis eum sunt adorti, quibus, ut primo quoque tempore respondeat, obstrictum se arbitratur. Ea verò Scripta non in Commentationem de Nitro, sed in libellum ejus alium, Experimenta Pneumatica, Aërisque Elaterem probantia, continentem, vibrantur. Quàmprimùm laboribus hisce se expediverit, de tuis etiam Exceptionibus mentem suam tibi aperiet ; at interea temporis rogat, ne moram hanc sinistrè interpreteris.

Collegium illud Philosophantium, de quo coram apud te mentionem injeceram, jam Regis nostri gratiâ in Societatem Regiam conversum est, publicoque Diplomate munitum, quo ipsi insignia Privilegia conceduntur, spesque egregia suppeditatur reditibus necessariis id ipsum locupletandi.

Omninò consulerem tibi, ut, quae pro ingenii tui sagacitate doctè, tum in Philosophicis, tum Theologicis concinnasti, Doctis non invideas ; sed in publicum prodire sinas, quicquid Theologastri oggannire poterint. Liberrima est Respublica vestra, liberrimè in eâ philosophandum : tua interim ipsius prudentia tibi suggeret, ut conceptûs tuos, tuamque sententiam, quàm poteris modestissimè, prodas, de reliquo eventum Fato committas. Age igitur, Vir optime, metum omnem expectora nostri temporis homunciones irritandi ; satis diu ignorantiae, et nugis litatum ; vela pandamus verae scientiae, et Naturae adyta penitiùs, quàm hactenus factum, scrutemur. Innoxiè, putem, meditationes tuae apud vos excudi poterunt, nec ullum earum inter Sapientes offendiculum verendum. Hos igitur si Patronos et Fautores inveneris, (ut omninò te inventurum spondeo) quid Momum ignorantem reformides. Non te missum faciam, Amice honorande, quin te exoravero, nec unquam, quantum quidem in me est, concedam, ut Cogitata tua, quae tanti sunt ponderis, aeterno silentio premantur. Magnopere rogo, ut quid super hâc re consilii capies, mihi significare, quàm primùm commodè potes, non graveris. Occurrent hîc forte talia, quae cognitione tuâ non indigna erunt. Praedicta quippe Societas institutum suum nunc acriùs urgebit, et forsan, dummodo Pax in hisce oris perennet, Rempublicam Literariam non vulgariter ornabit. Vale, Vir eximie, meque crede

Tui Studiosissimum, et Amicissimum

Henr. Oldenburg.




Epistola 11

Clarissimo Viro

B. d. S.

Henricus Oldenburgius

Responsio ad Epistolam 6




Praestantissime Vir, Amice Charissime,

Multa equidem afferre possem, quae diuturnum meum silentium apud te excusarent ; sed ad duo capita causas illius reducam, invaletudinem scilicet Nobilissimi Boylii, et meorum negotiorum turbam. Illa impedimento fuit, quò minùs ad tuas in Nitrum Animadversiones citiùs respondere valuerit Boylius ; haec adeò me districtum tenuere per plurimos menses, ut mei vix juris fuerim, proindeque nec officio illo defungi potuerim, ad quod me tibi obstrictum profiteor. Gestit animus, amotum esse (pro tempore saltem) utrumque obstaculum, ut meum cum tanto Amico commercium instaurare liceat. Id equidem nunc facio maximâ cum lubentiâ ; statque animus (favente Numine) omni modo cavere, ne deinceps consuetudo nostra litteraria tamdiu interrumpatur.

Caeterùm priusquam de iis tecum agam, quae tibi et mihi privatim intercedunt, expediam illa, quae D. Boylii nomine tibi debentur. Notas, quas in Chymico-Physicum illius Tractatulum concinnaveras, suetâ sibi humanitate excepit, tibique maximas pro Examine tuo gratias rependit. Interim moneri te cupit, propositum sibi non tam fuisse ostendere, verè Philosophicam, perfectamque hanc esse Nitri Analysin, quàm explicare vulgarem, et in Scholis receptam de Formis Substantialibus, et Qualitatibus doctrinam infirmo talo niti, specificasque rerum differentias, quas vocant, ad partium magnitudinem, motum, quietem, et situm posse revocari. Quo praenotato, Auctor porrò ait, Experimentum suum de Nitro satis superque docere, Nitri corpus universum in partes, à se invicem, et ab ipso toto discrepantes, per Analysin Chymicam abiisse ; postea verò ità rursum ex iisdem coäluisse, et redintegratas fuisse, ut parùm fuerit de pristino pondere desideratum. Addit verò se ostendisse, rem ipsam ità se habere ; de rei autem modo, quem tu conjectari videris, non egisse, nec de eo quicquam, cùm praeter institutum ejus fuerit, determinâsse. Quae tu interim de modo supponis, quodque sal Nitri fixum, tanquam faeces ejus, consideras, caeteraque talia, ea à te affertur, has faeces, sive hoc sal fixum meatûs habere ad mensuram particularum Nitri excavatos, circa id notat Auctor noster, salem cinerum clavellatorum, (Belgicè potasch) cum spiritu Nitri Nitrum aequè constituere, ac Spiritum Nitri cum proprio suo sale fixo : Unde liquere putat, similes reperiri poros in ejusmodi corporibus, unde Nitrosi Spiritûs non extruduntur. Nec videt Auctor illum materiae subtilissimae, quam adstruis, necessitatem ex ullis Phaenomenis probatam ; sed ex solâ vacui impossibilitatis Hypothesi assumptam.

Quae de causis differentiae saporis inter Spiritum Nitri, et Nitrum ipsum disseris, ferire se Auctor negat : quòd verò de Nitri inflammabilitate, et Spiritûs Nitri aphlogia tradis, Cartesii de Igne doctrinam supponere ait, quam sibi necdum satisfecisse testatur.

Quod ad Experimenta spectat, quibus tuam Phaenomeni explicationem comprobari putas ; respondet Auctor, primò Spiritum Nitri, Nitrum quidem esse materialiter, formaliter nequaquam, cùm qualitatibus, et virtutibus quàm maximè differant, sapore scilicet, odore, volatilitate, potentiâ solvendi metalla, colores vegetabilium mutandi, etc. Secundò, quòd coire ais particulas quasdam sursum latas in Crystallos Nitri, id ex eo fieri statuit, quòd partes nitrosae unà cum Spiritu Nitri per ignem protruduntur, quemadmodum in fuligine contingit. Tertiò, quòd de defaecationis effectu affers, ei respondet Auctor, istâ defaecatione ut plurimùm liberari Nitrum à sale quodam, sal commune referente : ascensum verò in stiriolas communem illi esse cum aliis salibus, et ab aëris pressione, aliisque quibusdam causis, aliàs dicendis, nilque ad praesentem Quaestionem facientibus, dependere. Quartò, quòd dicis de Experimento tuo tertio, idem fieri ait Auctor etiam cum aliis quibusdam salibus ; asserens, chartam actu inflammatam particulas rigidas, et solidas, quae componebant salem, vibrare, iisdemque hoc pacto scintillationem conciliare.

Quòd porrò putas Sect. 5 Auctorem Nobilem culpare Cartesium, in hoc teipsum culpandum credit ; dicitque, se nullatenus indigitâsse Cartesium ; sed Gassendum, et alios, qui figuram Cylindricam particulis Nitri tribuunt, cùm reverâ sit prismica ; nec de figuris aliis se loqui, quàm visilibus.

Ad ea, quae in Sect. 13-18 animadvertis, hoc tantùm reponit, se haec scripsisse imprimis, ut Chymiae usum ad confirmanda principia Philosophiae Mechanica ostenderet, asseretque ; nec se invenisse haec apud alios tam clarè tradita, et tractata. Est noster Boylius ex eorum numero, qui non adeò suae rationi confidant, ut non velint cum ratione convenire Phaenomena. Magnum praeterea discrimen ait intercedere inter obvia experimenta, circa quae quid adferat Natura, quaeque interveniant, ignoramus ; et inter ea, de quibus certò constat, quaenam ad ea afferantur. Ligna sunt corpora multò magis composita, quàm subjectum, de quo Auctor tractat. Et in aquae communis ebullitione ignis externus additur, qui in procreatione soni nostri non adhibetur. Porrò, quòd virentia in tot, tamque diversos colores mutantur, de ejus causâ quaeritur, illud verò ex mutatione partium oriri, hoc experimento declaratur, quo apparet, colorem ex Spiritûs Nitri affusione mutatum fuisse. Denique neque tetrum, neque suavem habere odorem Nitrum ait ; sed ex solâ dissolutione tetrum acquirere, quem in reconjunctione amittit.

Quae ad Sect. 25 notas (caetera enim se non tangere ait) iis respondet usum se fuisse principiis Epicuraeis, quae volunt, motum particulis inesse connatum ; opus enim fuisse aliquâ uti Hypothesi ad Phaenomeni explicationem ; quam tamen propterea suam non faciat ; sed adhibeat, ad sententiam suam contra Chymicos, et Scholas sustinendum, duntaxat ostendens ex Hypothesi memoratâ rem posse bene explicari. Quòd ibidem subjicis de aquae purae ineptitudine solvendi partes fixas, ei Boylius noster respondet, Chymicos passim observare, et asserere, aquam puram salia alcalizata citiùs, quàm alia solvere.

Quae circa Fluiditatem, et Firmitudinem annotasti, ea necdum vacavit Auctori expendere. Haec quae consignavi, tibi transmitto, ne diutiùs commercio, et colloquio tuo literario destituerer.

Peto autem enixissimè, ut boni ea consulas, quae adeò subsultim, et mutilatè tibi repono, idque meae potiùs festinationi, quàm illustris Boylii ingenio tribuas. Ea quippe magis ex familiari cum eo circa hoc subjectum sermone collegi, quàm ex praescriptâ, et Methodicâ aliquâ ejus responsione : unde sine dubio factum, ut multa ab ipso dicta me effugerint, fortè et solidoria, et elegantoria, quàm quae hic à me commemorata sunt. Culpam igitur omnem in me rejicio, penitusque ab eâ Auctorem libero.

Jam ad ea progrediar, quae mihi tecum intercedunt : Et hîc in ipso limine rogare mihi fas fit, confecerisne illud tanti momenti opusculum tuum, in quo de rerum primordio, earumque dependentiâ à primâ causâ, ut et de intellectûs nostri Emendatione tractas. Certè, Vir Amicissime, nil credo in publicum prodire posse, quod Viris reverâ doctis, et sagacibus futurum sit istiusmodi Tractatu gratius, vel acceptius. Id tui genii et ingenii Vir spectare potiùs debet, quàm quae nostri saeculi, et moris Theologis arrident : non tam illi veritatem, quàm commoditates spectant. Te igitur per amicitiae nostrae foedus, per omnia veritatis augendae, et evulgandae jura contestor, ne tua de argumentis iis scripta nobis invideas, vel neges. Si tamen quid sit majoris momenti, quàm ego praevideo, quo ab operis publicatione te arceat, summopere oro, ut epitomen ejus per litteras mihi impertire ne graveris ; et amicum me senties pro hoc officio, et gratum. Alia brevi prodibunt ab Eruditissimo Boylio edenda, quae redhostimenti loco tibi transmittam, ea quoque adjuncturus, quae totum tibi Institutum Regiae nostrae Societatis, cui sum cum aliis viginti à Consilio, et cum uno altero à Secretis, depingent. Hâc vice temporis angustiâ praecludor, quò minùs evagari ad alia queam. Omnem tibi fidem, quae ab honestiâ mente proficisci potest, omnemque ad quaevis officia, quae à tenuitate meâ praestari queunt promptitudinem tibi spondeo, sumque ex animo,

Vir Optime, tuus ex asse

Henr. Oldenburg

Londini die 3. April 1663




Epistola 13

Viro Nobilissimo, ac Doctissimo

Henr. Oldenburgio

B. d. S.

Responsio ad Epistolam 11




Vir Nobilissime,

Literas tuas, mihi dudum desideratas, tandem accepi, iisque etiam respondere licuit. Verùm, priusquam id aggrediar, ea, quae impediverunt, quò minùs antehac rescribere potuerim, paucis dicam. Cùm mente Aprili meam supellectilem huc transtuli, Amstelaedamum profectus sum. Ibi quidam me Amici rogârunt, ut sibi copiam facerem cujusdam Tractatûs, secundam Partem Principiorum Cartesii, more Geometrico demonstratam, et praecipua, quae in Metaphysicis tractantur, breviter continentis, quem ego cuidam juveni, quem meas opiniones apertè docere nolebam, antehac dictaveram. Deinde rogârunt, ut quàm primùm possem, primam etiam Partem eâdem Methodo concinnarem. Ego, ne amicis adversarer, statim me ad eam conficiendam accinxi, eamque intra duas hebdomadas confeci, atque amicis tradidi, qui tandem me rogârunt, ut sibi illa omnia edere liceret, quod facilè impetrare potuerunt, hâc quidem lege, ut eorum aliquis, me praesente, ea stylo elegantiori ornaret, ac Praefatiunculam adderet, in quâ Lectores moneret, me non omnia, quae in eo Tractatu continentur, pro meis agnoscere, cum non pauca in eo scripserim, quorum contrarium prorsùs amplector, hocque uno, aut altero exemplo ostenderet. Quae omnia amicus quidam, cui editio hujus libelli curae est, pollicitus est facere, et hâc de causâ aliquod tempus Amstelaedami moratus sum. Et à quo in hunc pagum, in quo jam habito, reversus fui, vix mei juris esse potui propter amicos, qui me dignati sunt invisere. Jam tandem, Amice suavissime, aliquid superest temporis, quo haec tibi communicare, simulque rationem, cur ego hunc Tractatum in lucem prodire sino, reddere possum. Hâc nempe occasione fortè aliqui, qui in meâ patriâ primas partes tenent, reperientur, qui caetera, quae scripsi, atque pro meis agnosco, desiderabunt videre ; adeóque curabunt, ut ea extra omne incommodi periculum communis juris facere possim : hoc verò si contingat, non dubito, quin statim quaedam in publicum edam ; sin minùs, silebo potiùs, quàm meas opiniones hominibus invitâ patriâ obtrudam, eosque mihi infensos reddam. Precor igitur, Amice honorande, ut eò usque exspectare non graveris : tum enim aut ipsùm Tractatum impressum, aut ejus compendium, ut à me petis, habebis. Et si interim ejus, qui sub praelo jam sudat, unum, aut alterum exemplar habere velis, ubi id rescivero, et simul medium, quo ipsum commodè mittere potero, tuae voluntati obsequar.

Revertor jam ad tuam Epistolam, Magnas tibi, uti debeo, Nobilissimoque Boylio ago gratias pro perspectissimâ tuâ erga me benevolentiâ, proque beneficâ tuâ voluntate : tot enim, tantique momenti, et ponderis negotia, in quibus versaris, non potuerunt efficere, ut tui Amici obliviscereris, quin imò benignè polliceris, te omni modo curare, ne in posterum consuetudo nostra literaria tamdiu interrumpatur. Eruditissimo Domino Boylio magnas etiam ago gratias, quòd ad meas Notas dignatus fuerit respondere, quamvis obiter, et quasi aliud agendo. Equidem fateor, eas non tanti esse momenti, ut Eruditissimus Vir in iis respondendo tempus, quod altioribus cogitationibus impendere potest, consumat. Ego quidem non putavi, immò mihi persuadere non potuissem, quòd Vir Eruditissimus nihil aliud sibi proposuerit in suo Tractatu de Nitro, quàm tantùm ostendere doctrinam illam puerilem, et nugatoriam de Formis Substantialibus, Qualitatibus, etc. infirmo talo niti ; sed, cùm mihi persusissem, Clarissimum Virum naturam Nitri nobis explicare voluisse ; quòd nempe esset corpus heterogeneum, constans partibus fixis, et volatilibus, volui meâ explicatione ostendere, (quod puto me satis superque ostendisse) nos posse omnia, quae ego saltem novi Nitri Phaenomena facillimè explicare, quamvis non concedamus Nitrum esse corpus heterogeneum ; sed homogeneum. Quocirca meum non erat ostendere sal fixum faeces esse Nitri ; sed tantùm supponere ; ut viderem, quomodò mihi Vir Clarissimus ostendere posset, illud sal non esse faeces ; sed prorsùs necessarium ad essentiam Nitri constituendam, sine quo non posset concipi ; quia, ut dico, putabam, Virum Clarissimum id ostendere voluisse. Quòd verò dixi, sal fixum meatûs habere ad mensuram particularum Nitri excavatos, eo non egebam ad redintegrationem Nitri explicandam : nam ut ex eo, quod dixi, nempe quòd in solâ consistentiâ spiritûs Nitri ejus redintegratio consistit, clarè apparet omnem calcem, cujus meatûs angustiores sunt, quàm ut particulas Nitri continere queant, quorumque parietes languidi sunt, aptam esse ad motum particularum Nitri sistendum, ac proinde ex meâ Hypothesi ad ipsum Nitrum redintegrandum ; adeóque non mirum esse, alia salia, tartari scilicet, et cinerum clavellatorum, reperiri, quorum ope Nitrum redintegrari potest. Sed ideò tantùm dixi, sal Nitri fixum meatûs habere ad mensuram particularum Nitri excavatos, ut causam redderem, cur sal fixum Nitri magis aptum sit ad Nitrum ità redintegrandum, ut parùm absit de pristino suo pondere ; immò ex eo, quòd alia salia reperiantur, quibus Nitrum redintegrari potest, putabam ostendere, calcem Nitri ad essentiam Nitri constituendam non requiri, nisi Vir Clarissimus dixisset, nullum sal esse, quod sit (Nitro scilicet) magis catholicum : adeóque id in tartaro, et cineribus clavellatorum latere potuisse. Quòd porrò dixi, particulas Nitri in majoribus meatibus à materiâ subtiliori cingi, id ex vacui impossibilitate, ut Clarissimus Vir notat, conclusi ; sed nescio, cur vacui impossibilitatem Hypothesin vocat, cùm clarè sequatur ex eo, quòd nihili nullae sint proprietates. Et miror, Virum Clarissimum de hoc dubitare, cùm videatur statuere, nulla dari accidentia realia : an quaeso non daretur accidens reale, si daretur Quantitas absque Substantiâ ?

Quod ad causas differentiae saporis spiritûs Nitri, et Nitri ipsius attinet, eas proponere debui, ut ostenderem, quomodò poteram ex solâ differentiâ, quam inter Spiritum Nitri, et Nitrum ipsum admittere tantùm volui, nullâ salis fixi habitâ ratione, ejus Phaenomena facillimè explicare.

Quae autem tradidi de Nitri inflammabilitate, et Spiritûs Nitri aphlogia, nihil aliud supponunt, quàm quòd ad excitandam in aliquo corpore flammam requiratur materia, quae ejus corporis partes disjungat, agitetque ; quae duo quotidianam experientiam, et rationem satis docere puto.

Transeo ad experimenta, quae attuli, non ut absolutè ; sed, ut expressè dixi, aliquo modo, meam explicationem confirmarem. In primum itaque experimentum, quod attuli, nihil Vir Clarissimus adfert, praeter quod ipse expressissimis verbis notavi ; de caeteris verò, quae etiam tentavi, ut id, quod Vir Clarissimus mecum notat, minùs suspicarer, nihil prorsùs ait. Quod deinde in secundum experimentum adfert, nempe defaecatione ut plurimùm liberari Nitrum à sale quodam, sal commune referente, id tantùm dicit ; sed non probat : ego enim, ut expressè dixi, haec experimenta non attuli, ut iis ea, prorsùs confirmarem ; sed tantùm quia ea experimenta, quae dixeram, et rationi convenire ostenderam, illa aliquo modo confirmare viderentur. Quòd autem ait, adscendum in stiriolas communem illi esse cum aliis salibus, nescio quid id ad rem faciat : concedo enim alia etiam salia faeces habere, atque volatiliora reddi, si ab iis liberentur. In tertium etiam experimentum nihil video adferri, quod me tangat. In sectione quintâ auctorem Nobilem culpare Cartesium putavi, quod etiam in aliis locis pro libertate Philosophandi, cuivis concessâ, utriusque Nobilitate illaesâ fecit ; quòd fortè etiam alii, qui Cl. Viri scripta, et Cartesii principia legerunt, idem, nisi expressè moneantur, mecum putabunt. Nedcum video Cl. Virum suam mentem apertè explicare : nondum enim ait, an Nitrum Nitrum esse desinet, si ejus stiriolae visibiles, de quibus tantùm loqui ait, raderentur, donec in parallelipeda, aut aliam figuram mutarentur.

Sed haec relinquo, et at id, quod Cl. Vir ad ea, quae in Sectione 13-18 ponit, transeo, atque dico, me libenter fateri, hanc Nitri redintegrationem praeclarum quidem experimentum esse ad ipsam Nitri naturam investigandam, nempe ubi priùs principia Philosophiae Mechanica noverimus, et quòd omnes corporum variationes secundùm Leges Mechanicae fiant ; sed nego, haec ex modò dicto experimento clariùs, atque evidentiùs sequi, quàm ex aliis multis obviis experimentis, ex quibus tamen hoc non evincitur. Quòd verò Vir Cl. ait, se haec sua apud alios tam clarè tradita, et tractata non invenisse, fortè aliquid in rationes Verulamii, et Cartesii, quod ego videre non possum, habet, quo ipsas se refutare posse arbitratur : eas hîc non adfero, quia non puto Cl. Virum ipsas ignorare ; hoc tamen dicam, ipsos etiam voluisse, ut cum eorum ratione convenirent Phaenomena ; si nihilominus in quibusdam erraverunt, homines fuerunt, humani nihil ab ipsis alienum puto. Ait porrò magnum discrimen intercedere inter ea (obvia scilicet, et dubia, quae attuli, experimenta) circa quae, quid adferat Natura, quaeque interveniant, ignoramus, et inter ea, de quibus certò constat, quaenam ad ea adferantur. Verùm nondum video, quòd Clarissimus Vir nobis explicuerit Naturam eorum, quae in hoc subjecto adhibentur, nempe calcis Nitri, hujusque Spiritûs ; adeò ut haec duo non minùs obscura videantur, quàm quae attuli, calcem nempe communem, et aquam. Ad lignum quod attinet, concedo id corpus esse magis compositum, quàm Nitrum ; sed quamdiu utriusque Naturam, et modum, quo in utroque calor oritur, ignoro, quid id quaeso ad rem facit ? Deinde nescio, quâ ratione Clar. Vir affirmare audet, se scire, quae in hoc subjecto, de quo loquimur, Natura adferat. Quâ quaeso ratione nobis ostendere poterit illum calorem non ortum fuisse à materiâ aliquâ subtilissimâ ? An fortè propterea, quòd parùm fuerit de pristino pondere desideratum ? quamvis nihil desideratum fuisset, nihil meo quidem judicio concludere posset : Videmus enim, quàm facilè res ex parvâ admodum quantitate materiae colore aliquo imbui possunt, neque ideò ponderosiora, quoad sensum, neque leviora fieri. Quare non sine ratione dubitare possum, ac fortè quaedam non concurrerint, quae nullo sensu observari potuissent ; praesertim, quamdiu ignoratur, quomodò omnes illae Variationes, quas Vir Clar. inter experiundum observavit, ex dictis corporibus fieri potuerunt ; imò pro certo habeo, calorem, et illam effervescentiam, quam Clar. Vir recitat, à materiâ adventitiâ ortas fuisse. Deinde puto me faciliùs ex aquae ebullitione, (taceo jam agitationem) posse concludere aëris concitationem causam esse, à quâ sonus oritur, quàm ex hoc experimento, ubi eorum, quae concurrunt, natura planè ignoratur, et in quo calor etiam observatur, qui quomodò, sive à quibus causis ortus fuerit, nescitur. Denique multa sunt, quae nullum prorsùs spirant odorem, quorum tamen partes, si utcunque concitentur, atque incalescant, odor statim persentitur, et si iterum frigescant, nullum iterum odorem habent, (saltem quoad humanam sensum) ut exempli gratiâ, succinum, et alia, quae etiam nescio, an magis composita sint, quàm Nitrum.

Quae ad Sectionem vigesimam quartam notavi, ostendunt, spiritum Nitri non esse purum Spiritum ; sed calce Nitri, aliisque abundare ; adeoque me dubitare, an id, quod Vir Clarissimus ope libellae deprehendisse ait, quòd nempe pondus Spiritûs Nitri, quem instillavit, pondus illius, quod inter detonandum perierat, ferè exaequabat, satis cautè observare potuit.

Denique, quamvis aqua pura, quoad oculum, salia alcalisata citiùs solvere posset ; tamen cùm ea corpus magis homogeneum, quàm aër sit, non potest, sicuti aër, tot genera corpusculorum habere, quae per omnis generis calcis poros se insinuare possint : Quare cùm aqua certis particulis unius generis maximè constet, quae calcem ad certum terminum usque dissolvere aër verò non item, inde sequitur, aquam usque ad illum terminum longè citiùs calcem dissoluturam, quàm aërem ; sed cùm contrà aër constet etiam crassioribus, et longè subtilioribus, et omnis generis particulis, quae per poros longè angustiores, quàm quos particulae aquae penetrare possunt, multis modis se insinuare possunt ; inde sequitur aërem, quamvis non tam citò, atque aquam, nempe, quia non tot particulis uniuscujusque generis constare potest, longè tamen meliùs, atque subtiliùs dissolvere calcem Nitri posse, eamque languidiorem, ac proinde aptiorem ad motum particularum Spiritûs Nitri sistendum reddere. Nam nullam aliam differentiam inter Spiritum Nitri, et Nitrum ipsum adhuc agnoscere cogor ab experimentis, quàm quòd particulae hujus quiescant, illius verò valdè concitatae inter sese agitentur ; adeò ut eadem differentia, quae est inter glaciem, et aquam, sit inter Nitrum, et ejus Spiritum.

Verùm te circà haec diutiùs destinere non audeo ; vereor, ne nimis prolixus fuerim, quamvis, quantùm quidem potui, brevitati studuerim : si nihilominùs molestus fui, id, ut ignoscas, oro, simulque ut ea, quae ab Amico liberè, et sincerè dicta sunt, in meliorem partem interpreteris. Nam ego de his prorsùs tacere, ut tibi rescriberem, inconsultum judicavi. Ea tamen apud te laudare, quae minùs placebant, mera esset adulatio, quâ nihil in Amicitiis perniciosus, et damnosius censeo. Constitui igitur, mentem meam apertissimè explicare ; et nihil hôc viris Philosophis gratius fore judicavi. Interim si tibi videbitur consultius, haec cogitata igni potiùs, quàm Eruditissimo Domino Boylio tradere, in tuâ manu sunt, fac ut lubet, modò me tibi, Nobilissimoque Boylio addictissimum, atque amantissimum credas. Doleo, quòd propter tenuitatem meam hoc non, nisi verbis, ostendere valeam ; attamen, etc.


<17/27 Julii 1663.>

Epistola 14

Clarissimo Viro

B. d. S.

Henr. Oldenburgius.




Clarissime Vir, Amice plurimùm colende,

Commercii nostri literarii instaurationem im magnâ pono parte felicitatis. Scias itaque, me tuas, 17/27 Julii ad me datas, accepisse insigni cum gaudio, duplici imprimis nomine, tum quòd salutem tuam testarentur, tum quòd de tuae erga me amicitiae constantiâ certiorem me redderent. Accedit ad cumulum, quòd mihi nuncias, te primam, et secundam Principiorum Cartesii partem, more Geometrico demonstratam, praelo commisisse, ejusdem unum, alterumve exemplar liberalissimè mihi offerens. Accipio munus perlubanti animo, rogoque, ut istum sub praelo jam sudantem Tractatum, si placuerit, Domino Petro Serrario, Amstelaedami degenti, pro me transmittas. In mandatis quippe ipsi dedi, ut ejusmodi fasciculum recipiat, et ad me per amicum trajicientem expediat.

Caeterùm permittas tibi dicam, me impatienter ferre, te etiamnum supprimere ea scripta, quae pro tuis agnoscis, in Republicâ imprimis tam liberâ, ut sentire ibi, quae velis, et quae sentias dicere liceat. Perrumpere te velim ista repagula, imprimis cùm subticere nomen tuum possis, et hâc ratione extra omnem periculi aleam te collocare.

Nobilissimus Boylius peregrè abiit : quamprimùm redux fuerit factus in Urbem, communicabo ipsi eam Epistolae tuae doctissimae partem, quae illum spectat, ejusque de conceptibus tuis sententiam, quàm primùm eam nactus fuero, rescribam. Puto, te jam vidisse ipsius Chymistam Scepticum, qui jamdudum latinè editus, inque exterorum oris dispersus fuit, multa continens Paradoxa Chymico-Physica, et Spagyricorum principia Hypostatica, (ut vocant) sub examen severum revocans.

Alium nuper edidit libellum, qui fortè necdum ad Bibliopolas vestros pervenit : quare eum hoc involucro tibi mitto, rogoque peramanter, ut hoc munusculum boni consulas. Continet libellus, ut videbis, defensionem virtutis Elasticae Aëris contra quendam Franciscum Linum, qui funiculo quodam, intellectum juxtà, ac sensum omnem figiente, Phaenomena, in Experimentis novis Physico-Mechanicis Domini Boylii recitata, explicare fatagit. Evolve, et expende libellum, et tua de eo animi sensa mihi deprome.

Societas nostra Regia institutum suum gnaviter pro viribus prosequitur, intra experimentorum, observationumque cancellos sese continens, omnesque Disputationum anfractus devitans.

Egregium super captum fuit experimentum, quod valdè torquet Vacuistas, Plenistis verò vehementer placet. Est
Lettre 14.jpg
verò tale. Phiala vitrea A, repleta ad summitatem aquâ, orificio ejus in vas vitreum B, aquam continens, inverso, imponatur Recipienti Novae Machinae Pneumaticae Domini Boylii ; exhauriatur mox aër ex Recipiente ; conspicientur bullae magnâ copiâ ex aquâ in Phialam A adscendere, et omnem inde aquam in vas B, infra superficiem aquae ibi contentae, depellere. Reliquantur in hoc statu duo vascula ad tempus unius, alteriusve diei, aëre identidem ex dicto Recipiente crebris exantlationibus evacuato. Tum exinantur è Recipiente, et Phiala A repleatur hâc aquâ, aëre privatâ, rursumque invertatur in vas B, ac Recipienti denuo utrumque vas includatur. Exhausto iterum Recipiente per debitas exantlationes, conspicietur fortè bullula quaedam ex collo Phialae A adscendere, quae ad summitatem emergens, et continuatâ exantlatione seipsam expandens, rursum omnem depellet aquam ex Phiala, ut prius. Tum Phiala iterum ex Recipiente eximatur, ut exhaustâ aëre aquâ ad summum repleatur, invertaturque, ut priùs, et Recipienti immittatur. Tum aëre probè evacuetur Recipiens, eoque ritè, et omninò evacuato, remanebit aqua in Phiala sic suspensa, ut nullatenus descendat. In hoc experimento causa, quae juxta Boylium sustinere aquam in experimento Torricelliano statuitur, (aër nempe, aquae in vasculo B incumbens) ablata planè videtur, nec tamen aqua in Phialâ descendit. Plura statueram hîc subjungere, sed amici, et occupationes me avocant.

Non possum claudere literas, quin iterum iterumque ubi inculcem publicationem eorum, quae tu ipse es meditatus. Nunquam desistam te hortari, donec petitioni meae satisfeceris. Interea temporis, si quaedam contentorum illorum capita mihi impertiri velles, oh ! quàm te deperirem, quantâque necessitudine me tibi obstrictum judicarem ! Valeas florentissimè, meque ut facis, amare pergas,

Tui Studiosissimum, et Amicissimum

Henr. Oldenburg

Londini, 31. Julii 1663.

Epistola 16

Clarissimo Viro

B. d. S.

Henricus Oldenburgius




Praestantissime Vir, et Amice Colendissime,

Vix tres quatuorve dies sunt elapsi, ex quo Epistolam per tabellionem ordinarium ad te dabam. Memineram ibi cujusdam libelli à Domino Boylio conscripti, et tibi transmittendi. Non tum affulgebat spes tam citò nanciscendi amicum, qui eum perferret. Ex eo tempore se obtulit quidam opinione meâ celeriùs. Accipias igitur nunc, quod tunc mitti non poterat, unaque Domini Boylii, qui nunc rure in Urbem reversus est, salutem officiosissimam. Rogat ille, ut Praefationem in Experimenta ipsius circa Nitrum factam consulas, intellecturus inde verum, quem sibi praestituerat in eo Opere, scopum ; ostendere videlicet resurgentis Philosophiae solidioris placita claris experimentis illustrari, et haec ipsa sine Scholarum formis, qualitatibus, elementis nugatoriis optimè explicari posse ; neutiquam autem in se suscepisse naturam Nitri docere, vel etiam improbare ea, quae de materiae homogeneitate, deque corporum differentiis, ex motu, et figurâ, etc. duntaxat exorientibus, à quoquam tradi possunt. Hoc duntaxat se voluisse ait, texturas corporum varias, varia eorum discrimina inducere, ab iisque diversa admodùm effecta proficisci, riteque inde, quamdiu ad primam materiam resolutio facta non fuerit, heterogeneitatem aliquam à Philosophis, et aliis concludi. Nec putem, in rei fundo inter te, et Dominum Boylium dissensum esse. Quòd verò ais, omnem calcem, cujus meatûs angustiores sunt, quàm ut particulas Nitri continere queant, quorumque parietes languidi sunt, aptam esse ad motum particularum Nitri sistendum, proindeque ad ipsum Nitrum redintegrandum ; respondet Boylius, si cum aliis calcibus spiritus Nitri misceatur, non tamen cum ipsis verum Nitrum compositum iri.

Quoad Ratiocinationem, quâ ad evertendum vacuum uteris, attinet, ait Boylius, se eam nôsse, et praevidisse ; at in ipsâ nequaquam acquiescere : quâ de re alibi dicendi locum fore asserit.

Petiit, ut te rogarem, an suppeditare ipsi exemplum possis, in quo duo corpora odora in unum conflata, corpus planè inodorum (Nitrum scilicet) componant. Tales ait esse partes Nitri, Spiritum quippe ipsius teterrimum spargere odorem, Nitrumque fixum odore non destitui.

Rogat porrò, ut probè consideres, an probam institueris inter glaciem, aquamque cum Nitro, ejusque Spiritu comparationem : cùm tota glacies non nisi in aquam resolvatur, glaciesque inodora, in aquam relapsa, inodora permaneat : discrepantes verò qualitates inter Nitri spiritum, ejusque salem fixum reperiantur, uti Tractatus impressus abundè docet.

Haec, et similia inter disserendum de hoc argumento, ab Illustri Authore nostro accipiebam ; quae per memoriae meae imbecillitatem, cum multâ ejus fraude potiùs, quàm existimatione, me repetere certus sum. Cùm de rei summâ consentiatis, nolim haec ulteriùs exaggerare : potiùs author essem, ut ingenia jungatis uterque ad Philosophiam genuinam, solidamque certatim excolendam. Te imprimis monere mihi fas sit, ut principia rerum, pro Mathematici tui ingenii acumine consolidare pergas : uti Nobilem meum amicum Boylium sine morâ pellicio, ut eandem experimentis, et observationibus, pluries, et accuratè factis, confirmet, illustretque. Vides Amice Charissime, quid moliar, quid ambiam : Novi nostrates hoc in Regno Philosophos suo muneri experimentali nequaquam defuturos ; nec minùs persuasum mihi habeo, te quoque Provinciâ tuâ gnaviter perfuncturum, quicquid ogganniat, vel criminetur sive Philosophorum, sive Theologorum vulgus. Cùm literis praegressis jam te fuerim pluribus ad hoc ipsum hortatus, nunc me reprimo, ne fastidium tibi creem. Hoc saltem peto ulteriùs, ut quaecunque eorum typis jam mandata sunt, quae vel in Cartesium es commentatus, vel ex intellectûs tui scriniis propriis depromsisti, quantò ociùs mihi transmittere per Dominum Serrarium digneris. Habebis me tantò arctiùs tibi devinctum, intelligesque quâvis datâ occasione, me esse

Tui Studiosissimum

Henr. Oldenburg

Londini 4. August. 1663


Adnotationes

  1. Vide Ethices partem I ab initio usque ad Prop. 4.
  2. Vide Verulamii Novum Organum lib. I Aphorismo 49.
  3. Publiée dans les Opera posthuma, nous possédons aussi de cette lettre – ou plutôt de ce commentaire scientifique – la version originale, conservée à la Royal Society de Londres, dont Oldenburg fut l'un des premiers membres et le secrétaire dès 1662 (voir la lettre 7, 2e §. Est donnée ici la version des OP (dont il est clair qu'elle fut réécrite par Spinoza et/ou ses amis éditeurs en vue de sa publication). Les citations de l'original envoyé par Spinoza qui n'apparaissent pas dans les OP sont données en caractères plus petits et entre crochets ; les ajouts notables par rapport à l'original sont en caractères normaux, également entre crochets. A titre de curiosité, sont donnés aussi les dessins originaux de Spinoza, retravaillés ensuite pour l'édition des OP. (N.d.E.)
  4. Si quaeris cur ex instillatione spiritûs Nitri in sal fixum dissolutum ebullitio oriretur, lege notam in § 24.
  5. Cum haec experiebar, aër erat serenissimus.
  6. [In Epistolâ à me missâ haec consultò omisi.]
  7. Preuve notable de la réécriture de cette lettre par Spinoza : dans l'original, Spinoza écrit simplement, au lieu de « Quare haec omnia [...] de ipso judicent » : « quare haec omnia mihi supervacanea videntur. » (N.d.E.)
Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils