Ab et ad Jelles (1667-1674)

De Spinoza et Nous.
(Différences entre les versions)
Aller à : Navigation, rechercher
m (Remplacement du texte — « Renati Descartes Principia philosophiae - » par « Renati Descartes Principia philosophiae/ »)

Ligne 1 : Ligne 1 :

{{chapitre|

| 1= [[Epistolae]]

| 2= 39-41, 44, 50

| 3= 1667-1674

| 4= ab et ad Jelles

===Epistola 39===

===Epistola 39===

Ligne 14 : Ligne 18 :

Versio

Versio

Ligne 24 : Ligne 23 :

Varia obstacula in causâ fuerunt, quò minùs ad tuas non citiùs responderim. Quod te Dioptrica Cartesii notasti, vidi et legi. Non aliam is causam, quâ imagines in oculi fundo majores, minoresve formantur, quàm radiorum decussationem considerat, qui ex diversis objecti punctis veniunt, prout nimirùm sese, vel propiùs, vel remotiùs ab oculo decussare incipiunt, ità ut ad anguli magnitudinem, quàm hi radii efficiunt, quando se invicem in oculi superficie decussant, non attendat. Et licet ultima haec causa sit praecipua, quae in Telescopiis notanda est, videtur tamen, hanc cum silentio praeterire voluisse ; quandoquidem, ut conjicio, nullum illi perspectum erat medium eos radios, ex diversis punctis parallelè pordeuntes, in totidem aliis punctis congregandi, et eam ob causam istum angulum non potuit Mathematicè determinare : fortè reticuit, ne usquam circulum aliis figuris, ab se introductis, praeferret. Non enim dubium est, quin hâc in re cunctas alias figuras, quas invernire licet, circulus superet : Nam quia circulus idem ubique est, easdem ubique proprietates habet. Si, exempli causâ, [[Image:Lettre_39.jpg|left|200px]]circulus ABCD hanc possideat proprietatem, ut radii omnes, axi AB paralleli, à parte A venientes, ad eum modum in ejus superficie refringantur, ut postea omnes simul in puncto B coëant ; omnes quoque radii, axi CD paralleli, à parte C venientes, ità in superficie refringentur, ut simul in puncto D conveniant : id quòd de nullâ aliâ figurâ affirmare licet ; licet Hyperbolae, ac Ellipses infinitas habent diametros. Ità ergo, ut scribis, se res habet ; si nihil nisi oculi, vel Telescopii longitudo attenditur, longissimos Tubos opticos cogeremur fabricare, antequam Res, quae in Lunâ, tam distinctas, quàm quae in Terrâ sunt, possemus intueri. Sed, ut dixi, praecipuum in anguli magnitudine consistit, quem radii, ex variis punctis exeuntes, in oculi superficie, quum ibi invicem decussant, efficiunt ; hicque angulus major quoque, aut minor evadit, prout vitrorum in tubo collocatorum foci magis, minusve differunt. Si animus hujus rei demonstrationem videre gessit, eam transmittere, quando placuerit, paratus sum.

Ligne 32 : Ligne 29 :

===Epistola 40===

===Epistola 40===

Ligne 45 : Ligne 38 :

Versio

Versio

Ligne 64 : Ligne 53 :

Voorburgi, 25 Martii, 1667.

Voorburgi, 25 Martii, 1667.

===Epistola 41===

===Epistola 41===

Viro Humanissimo, ac Prudentissimo,

Viro Humanissimo, ac Prudentissimo,
Ligne 80 : Ligne 65 :

Versio

Versio

Ligne 95 : Ligne 76 :

Ut primò experirer, num aquae pressio circa tubulum B aequè magna, ac circa E, esset, tubum M circa A asserculo, in eum finem parato, obturavi. Porrò ipsius B orificium tantopere arctabam, ut tubulum vitreum instar C caperet. Postquam ergo tubum ope Vasis F aquâ implevissem, notabam in quantam ea altitudinem per tubulum C prosiliret. Deinde tubum B occludebam, et, sublato asserculo A, aqua ut in tubum E flueret, sinebam, quem eodem modo, ac B, aptaveram, et postquam integrum tubum iterùm aquâ replevissem, deprehendam eam in eandem altitudinem per D, ac per C factum fuerat, prosilire : quod mihi, tubi longitudinem nihil, vel valdè parùm impedimento fuisse, persuadebat. Ut verò hoc accuratiùs experirer, tentabam, an etiam tubus E tam brevi temporis spatio aequè, ac B, [[Image:Lettre_41-2.jpg|right|150px]]pedem cubicum, ad id paratum, posset adimplere. Ut verò tempus mensurarem, quin horologium oscillatorium ad manum non erat, vitreo recurvo tubo, ut H, usus sum, cujus pars brevior aquae immergebatur, longior verò in libero pendeat aëre. Hisce paratis, sinebam aquam primò per tubum B aequali cum eodem tubo radio fluere, usque dum pes cubicus impleretur. Tum accuratâ bilance, quantum aquae interea temporis in catillum L influxerat, explorabam, ac pondus ejus quatuor unciarum deprehendebam. Tubo deinde B occluso, aquam aequali cum eo radio per tubum E in cubicum pedem fluere sinebam. Hoc impleto, ponderabam, ut ante, aquam, quae interea in catillum influxerat, hujusque illius pondus ne per femiunciam quidem superare expertus sum. Quoniam verò radii tam ex B, quàm ex E, non continuò eâdem vi fluxerant, operationem iterabam, ac tantum aquae, quantum experientiâ primâ vice opus fuisse experti eramus, praesto ut esset apportabam. Eramus tres adeò, ac quidem possibile erat, occupati, atque memoratam operationem accuratiùs, quàm antea, efficiebamus ; verùm non adeò accuratè, ac quidem exoptaveram. Mihi tamen satis suppeditabatur argumenti, ad hanc rem aliquo modo determinandum ; quandoquidem eandem ferè differentiam hâc secundâ vice, ac primâ comperiebam. Re ergo, hisque experimentis perpensis, cogor concludere, differentiam, quam tubi longitudo potest efficere, initio tantùm locum habere, hoc est, quum aqua fluxum suum inchoat : sed, ubi per tempus exiguum fluxum continuavit, aequali vi per tubum longissimum, ac per brevem fluxurum. Hujus rei ratio est, quòd altioris aquae pressio eandem semper retinet vim, quodque omnem, quem communicat, motum continuò ope gravitatis recipit ; et [[Image:Lettre_41-1.jpg|left|350px]]ideò hunc motum  continuò aquae in tubo contentae communicabit, usque dum, propulsa, tantam recipit celeritatem, quantam vim gravitatis aqua altior ei tribuere potest. Certum enim est, si aqua, tubo G contenta, primo momento aquae, in tubo M, unum conferat celeritatis gradum, secundo momento, siquidem priorem retineat vim, ut supponitur, quatuor celeritatis gradus eidem aquae communicabit, et sic deinceps, usque dum aqua in tubo longiore M tantum exactè virium accepit, quantum vis gravitatis altioris aquae, in tubo G conclusae, ei communicare valet : adeò ut aqua, per tubum quadraginta mille pedes longum decurrens, post exactum temporis exiguum spatium, altioris aquae solummodò pressione, tantam acquisitura sit celeritatem, quantam eadem acquireret, si tubus M unum duntaxat aequaret pedem. Tempus, quod aqua in longiore tubo requirit ad tantam accipiendam celeritatem, determinare potuissem, si perfectiora nancisci potuissem instrumenta. Id tamen minùs necessarium existimo, eò quòd praecipuum sufficienter determinatum est, etc.

===Epistola 44===

===Epistola 44===

Ligne 110 : Ligne 89 :

Versio

Versio

Humanissime Vir,

Humanissime Vir,
Ligne 127 : Ligne 100 :

Hagae Comitis 17. Feb. 1671

Hagae Comitis 17. Feb. 1671

Ligne 133 : Ligne 105 :

===Epistola 50===

===Epistola 50===

Ligne 147 : Ligne 115 :

Versio

Versio

Humanissime Vir,

Humanissime Vir,
Ligne 165 : Ligne 128 :

Hagae Comitis 2. Junii 1674.

Hagae Comitis 2. Junii 1674.

Version actuelle en date du 11 janvier 2017 à 16:56

39-41, 44, 50

1667-1674

ab et ad Jelles

Sommaire

Epistola 39

Viro Humanissimo, ac Prudentissimo,

Jarig Jelles

B. de S.

Versio

Humanissime Vir

Varia obstacula in causâ fuerunt, quò minùs ad tuas non citiùs responderim. Quod te Dioptrica Cartesii notasti, vidi et legi. Non aliam is causam, quâ imagines in oculi fundo majores, minoresve formantur, quàm radiorum decussationem considerat, qui ex diversis objecti punctis veniunt, prout nimirùm sese, vel propiùs, vel remotiùs ab oculo decussare incipiunt, ità ut ad anguli magnitudinem, quàm hi radii efficiunt, quando se invicem in oculi superficie decussant, non attendat. Et licet ultima haec causa sit praecipua, quae in Telescopiis notanda est, videtur tamen, hanc cum silentio praeterire voluisse ; quandoquidem, ut conjicio, nullum illi perspectum erat medium eos radios, ex diversis punctis parallelè pordeuntes, in totidem aliis punctis congregandi, et eam ob causam istum angulum non potuit Mathematicè determinare : fortè reticuit, ne usquam circulum aliis figuris, ab se introductis, praeferret. Non enim dubium est, quin hâc in re cunctas alias figuras, quas invernire licet, circulus superet : Nam quia circulus idem ubique est, easdem ubique proprietates habet. Si, exempli causâ,
Lettre 39.jpg
circulus ABCD hanc possideat proprietatem, ut radii omnes, axi AB paralleli, à parte A venientes, ad eum modum in ejus superficie refringantur, ut postea omnes simul in puncto B coëant ; omnes quoque radii, axi CD paralleli, à parte C venientes, ità in superficie refringentur, ut simul in puncto D conveniant : id quòd de nullâ aliâ figurâ affirmare licet ; licet Hyperbolae, ac Ellipses infinitas habent diametros. Ità ergo, ut scribis, se res habet ; si nihil nisi oculi, vel Telescopii longitudo attenditur, longissimos Tubos opticos cogeremur fabricare, antequam Res, quae in Lunâ, tam distinctas, quàm quae in Terrâ sunt, possemus intueri. Sed, ut dixi, praecipuum in anguli magnitudine consistit, quem radii, ex variis punctis exeuntes, in oculi superficie, quum ibi invicem decussant, efficiunt ; hicque angulus major quoque, aut minor evadit, prout vitrorum in tubo collocatorum foci magis, minusve differunt. Si animus hujus rei demonstrationem videre gessit, eam transmittere, quando placuerit, paratus sum.

Voorburgi 3. Martii, 1667.

Epistola 40

Viro Humanissimo, ac Prudentissimo,

Jarig Jelles

B. de S.

Versio

Humanissime Vir,

Postrema tua, hujus mensis 14 die scripta, rectè mihi tradita fuit ; ob varia verò impedimenta citiùs respondere non licuit. Conveni Dominum Vossium de Helvetii negotio, qui (ne omnia in hâc Epistolâ, quae collocuti sumus, narrem) effusè ridebat, quin mirabatur, quòd ego de his nugis ex illo quaererem. Ego tamen hoc flocci faciens, ipsum aurificem, cujus cognomen est Brechtlet, qui aurum probaverat, adibam : hic verò alium longè sermonem habuit, quàm Dom. Vossius, affirmans auri inter liquescendum et separandum pondus auctum esse, et tantò gravius esse redditum, quantum argenti pondus, quod separationis gratiâ crucibulo injecerat, valebat ; adeò ut firmiter crederet, hoc aurum, quod suum argentum in aurum transmutarat, aliquid singulare in se continere. Nec ille solus ; sed diversi quoque alii Domini, tum temporis praesentes, hoc ità sese habere experti sunt. Post haec ipsum adii Helvetium, qui mihi et aurum, et crucibulum, interius etiam tum auro obductum, ostendebat, narrabatque, se vix quartam grani hordeacei, vel sinapis partem plumbo liquefacto injecisse. Addebat, se totius negotii historiam brevi editurum, et porrò referebat, quendam virum, (quem eundem illum, qui se convenerat, rebatur) eandem operationem Amstelodami fecisse, de quo procul dubio audivisti. Haec de hâc re potui resciscere.

Scriptor libelli, cujus mentionem facis (in quo gloriatur, se demonstraturum esse, Cartesii rationes in tertiâ, ac quartâ Meditatione prolatas, quibus Dei existentiam demonstrat, falsas esse) certò cum suâ pugnabit umbrâ, magisque sibi, quàm aliis nocebit. Cartesii, fateor, axioma aliquo modo est obscurum, uti et tu notasti, atque clariùs, veriusque ita dixisset : Quòd cogitandi potentia ad cogitandum non major est, quàm naturae potentia ad existendum et operandum. Clarum hoc, verumque est axioma, unde Dei existentia clarissimè, et efficacissimè ex suâ ideâ sequitur. Argumentum memorati Auctoris, quod recenses, clarè satis ostendit, se rem necdum intelligere. Est quidem verum, nos in infinitum, si hoc pacto Quaestio in omnibus suis partibus solvitur, posse procedere, alioquin magna est stultitia. Si, exempli loco, aliquis interroget, per quam causam ejusmodi determinatum corpus moveatur ? Respondere licet, id ab alio corpore, hocque rursus ab alio, et ità in infinitum progrediendo ad talem motum esse determinatum ; hoc, inquam, respondere liberum est, quia duntaxat de motu Quaestio est, et nos, aliud corpus continuò ponentes, sufficientem, aeternamque istius motûs causam assignamus : Sed si ego Librum sublimibus meditationibus repletum, nitideque scriptum in manibus plebei cujusdam conspiciam, et ipsum rogem, unde eum habeat librum, sique mihi respondeat, se eum ex alio libro alterius plebei, qui quoque nitidè scribere noverat, descripsisse, et sic in infinitum procedat, is mihi non facit satis : nam non tantùm de figuris, ac ordine litterarum interrogo, de quibus tantùm respondet ; verùm etiam de meditationibus, et sensu, quem earundem compositio indicat ; nihil ad haec in infinitum sic progrediens respondet. Quomodò hoc ideis applicari queat, facilè ex eo, quod ego in Cartesii Principiorum Philosophiae Geometricè à me demonstratorum axiomate nono declaravi, percipi potest.

Pergo jam, ut ad secundam tuam epistolam, nono Martii exaratam, respondeam ; in quâ ulteriorem ejus, quod in praecedenti meâ de circulari figurâ scripseram, explicationem exigis. Poteris id facilè capere, si modò animadveertere placet, omnes radios, qui supponuntur parallelè in anterius Telescopii vitrum incidere, reverâ non esse parallelos ; (quia solummodò ex uno, eodemque puncto veniunt) verùm ut tales considerari, eò quòd objectum adeò longè à nobis distat, ut Telescopii apertura instar puncti, respectu distantiae, tantùm sit habenda. Certum porrò est, nos, ut integrum intueamur objectum, non modò radiis ex unico solo puncto, verùm aliis quoque
Lettre 40.jpg
omnibus radiorum conis ex aliis omnibus punctis prodeuntibus opus habere ; et propterea etiam esse necessarium, ut in tot aliis focis, ubi per vitrum transeunt, conveniant. Et quamvis ipse oculus non ità accuratè constitutus est, ut omnes radii, ex diversis objecti punctis venientes, accuratissimè in tot aliis in oculi fundo coëant, est tamen certum, eas figuras, quae hoc praestare possunt, aliis omnibus esse praeferendas. Quandoquidem verò definitum circuli segmentum efficere valet, ut omnes radios, qui ex uno procedunt puncto, in aliud suae diametri punctum (mechanicè loquendo) cogat ; alios quoque omnes, qui ex aliis objecti punctis veniunt, in tot alia puncta coget. Duci etenim ex quovis objecti puncto linea potest, quae per circulus centrum transit, licet eum in finem Telescopii apertura minor multò sit facienda, quàm aliàs fieret, si tantùm unico foco esset opus, quemadmodum facilè videre poteris.

Quod hic de Circulo dico, non de Ellipsi, non de Hyperbolâ, multò minùs de aliis magis compositis affirmari figuris potest, quia non nisi unicam ex unico solo objecti puncto, quae per utrumque transit focum, lineam ducere possibile est. Haec volui in primâ meâ Epistolâ hâc de re indicare.

Demonstrationem, quòd angulus, quem radii, ex diversis punctis emanantes, in oculi superficie faciunt, major, aut minor, prout foci magis, minusve differunt, evadit, ex appositâ figurâ perspicere poteris : adeò ut post officiosissimam salutem nil restet, nisi ut dicam me esse etc.

Voorburgi, 25 Martii, 1667.

Epistola 41

Viro Humanissimo, ac Prudentissimo,

Jarig Jelles

B. de S.

Versio

Humanissime Vir,

Hîc paucis, quid de eo, quod primò coram, deinde literis à me petiisti, experientiâ deprehenderim, narrabo ; cui, quid nunc de re sentiam, adjiciam.

Curavi, ut mihi fabricaretur tubus ligneus, cujus longitudino 10 pedum, cavitas verò 1 2/3 digitorum erat, ad quem tres perpendiculares tubos applicui, uti apposita figura demonstrat.

Lettre 41-1.jpg
Ut primò experirer, num aquae pressio circa tubulum B aequè magna, ac circa E, esset, tubum M circa A asserculo, in eum finem parato, obturavi. Porrò ipsius B orificium tantopere arctabam, ut tubulum vitreum instar C caperet. Postquam ergo tubum ope Vasis F aquâ implevissem, notabam in quantam ea altitudinem per tubulum C prosiliret. Deinde tubum B occludebam, et, sublato asserculo A, aqua ut in tubum E flueret, sinebam, quem eodem modo, ac B, aptaveram, et postquam integrum tubum iterùm aquâ replevissem, deprehendam eam in eandem altitudinem per D, ac per C factum fuerat, prosilire : quod mihi, tubi longitudinem nihil, vel valdè parùm impedimento fuisse, persuadebat. Ut verò hoc accuratiùs experirer, tentabam, an etiam tubus E tam brevi temporis spatio aequè, ac B,
Lettre 41-2.jpg
pedem cubicum, ad id paratum, posset adimplere. Ut verò tempus mensurarem, quin horologium oscillatorium ad manum non erat, vitreo recurvo tubo, ut H, usus sum, cujus pars brevior aquae immergebatur, longior verò in libero pendeat aëre. Hisce paratis, sinebam aquam primò per tubum B aequali cum eodem tubo radio fluere, usque dum pes cubicus impleretur. Tum accuratâ bilance, quantum aquae interea temporis in catillum L influxerat, explorabam, ac pondus ejus quatuor unciarum deprehendebam. Tubo deinde B occluso, aquam aequali cum eo radio per tubum E in cubicum pedem fluere sinebam. Hoc impleto, ponderabam, ut ante, aquam, quae interea in catillum influxerat, hujusque illius pondus ne per femiunciam quidem superare expertus sum. Quoniam verò radii tam ex B, quàm ex E, non continuò eâdem vi fluxerant, operationem iterabam, ac tantum aquae, quantum experientiâ primâ vice opus fuisse experti eramus, praesto ut esset apportabam. Eramus tres adeò, ac quidem possibile erat, occupati, atque memoratam operationem accuratiùs, quàm antea, efficiebamus ; verùm non adeò accuratè, ac quidem exoptaveram. Mihi tamen satis suppeditabatur argumenti, ad hanc rem aliquo modo determinandum ; quandoquidem eandem ferè differentiam hâc secundâ vice, ac primâ comperiebam. Re ergo, hisque experimentis perpensis, cogor concludere, differentiam, quam tubi longitudo potest efficere, initio tantùm locum habere, hoc est, quum aqua fluxum suum inchoat : sed, ubi per tempus exiguum fluxum continuavit, aequali vi per tubum longissimum, ac per brevem fluxurum. Hujus rei ratio est, quòd altioris aquae pressio eandem semper retinet vim, quodque omnem, quem communicat, motum continuò ope gravitatis recipit ; et
Lettre 41-1.jpg
ideò hunc motum continuò aquae in tubo contentae communicabit, usque dum, propulsa, tantam recipit celeritatem, quantam vim gravitatis aqua altior ei tribuere potest. Certum enim est, si aqua, tubo G contenta, primo momento aquae, in tubo M, unum conferat celeritatis gradum, secundo momento, siquidem priorem retineat vim, ut supponitur, quatuor celeritatis gradus eidem aquae communicabit, et sic deinceps, usque dum aqua in tubo longiore M tantum exactè virium accepit, quantum vis gravitatis altioris aquae, in tubo G conclusae, ei communicare valet : adeò ut aqua, per tubum quadraginta mille pedes longum decurrens, post exactum temporis exiguum spatium, altioris aquae solummodò pressione, tantam acquisitura sit celeritatem, quantam eadem acquireret, si tubus M unum duntaxat aequaret pedem. Tempus, quod aqua in longiore tubo requirit ad tantam accipiendam celeritatem, determinare potuissem, si perfectiora nancisci potuissem instrumenta. Id tamen minùs necessarium existimo, eò quòd praecipuum sufficienter determinatum est, etc.

Epistola 44

Viro Humanissimo, ac Prudentissimo,

Jarig Jelles

B. de S.

Versio

Humanissime Vir,

Quum me nuper Professor N.N. inviseret, narrabat mihi inter alia, se audisse Tractarum meum Theologico-Politicum in linguam Belgicam translatum est, ac quendam, cujus nomen ignorabat, in eo esse, ut imprimeretur. Quamobrem feriò abs te peto, ut in hoc negotium sedulò inquiras, et, si fieri potest, impressionem impedias. Non solùm haec mea, sed et multorum meorum Amicorum, notorumque est petitio, qui hujus Libri interdictum non libenter viderent, quemadmodum procul dubio fiet, si Belgico sermone prodit. Non dubito, quin hoc mihi, et causae sis officium facturus.

Quidam Amicorum ante aliquod tempus libellum, cui titulus, Homo Politicus, mihi misit, de quo multa auribus hauseram. Eundem evolvi, librumque, quem homines excogitare et fingere queunt, perniciosissimum deprenhendi. Auctoris summum bonum sunt Honores, et Opes, ad quae suam Doctrinam accommodat, ac eò perveniendi Rationem monstrat ; nempe, internè omnem rejiciendo Religionem, et externè talem profitendo, quae suae promotioni maximè inservit : Porrò nemini fidem servare, nisi quatenus ea utilitatem suam habeat. Reliquum quod spectat : Simulare, promittere et promissis non stare, mentiri, perjurare, multaque alia summis effert laudibus. Haec ubi perlegissem, mecum, ut contra hunc auctorem libellum indirectè conscriberem, cogitabam, in quo Summum bonum tractarem, deinde inquietam, ac miseram eorum, qui Honorum, et Divitiarum cupidi sunt, conditionem ostenderem, et denique evidentissimis rationibus, multisque exemplis Respublicas insatiabili Honorum, et Divitiarum cupiditate debere interire, et interiisse evincerem.

Verùm quantò meliores, et praestantiores Thaletis Milesii essent meditationes, quàm hujus memorati Scriptoris, vel ex hoc patet ratiocinio. Omnia, inquiebat, amicorum sunt communia : Sapientes sunt Deorum amici, et Deorum sunt omnia : Ergo Sapientum sunt omnia. Ità uno verbo Vir ille sapientissimus se fecit ditissimum, magis contemnendo generosè divitias, quàm eas fordidè quaerendo. Aliàs tamen ostendit, Sapientes non ex necessitate, sed voluntate divitiis carere. Quum enim amici ei paupertatem suam exprobarent, respondit ; Vultisne, ut ostendam, me posse acquirere id, quod ego labore meo indignum judico, vos autem tantâ diligentiâ quaeritis ? illis annuentibus, conduxit omnia praela totius Graeciae, (viderat enim, ut erat Astrologus insignis, fore magnam olivarum abundantiam, quarum annis praecedentibus magna fuerat penuria) et elocavit, quanti voluit, ea, quae vilissimo pretio conduxerat, atque magnas divitias unico anno sibi comparavit, quas deinde tam liberaliter distribuit, quàm industriâ acquisiverat, etc.

Hagae Comitis 17. Feb. 1671

Epistola 50

Viro Humanissimo, atque Prudentissimo,

Jarig Jelles

B. de S.

Versio

Humanissime Vir,

Quantum ad Politicam spectat, discrimen inter me, et Hobbesium, de quo interrogas, in hoc consistit, quòd ego naturale Jus semper sartum tectum conservo, quòdque Supremo Magistratui in quâlibet Urbe non plus in subditos juris, quàm juxta mensuram potestatis, quâ subditum superat, competere statuo, quod in statu Naturali semper locum habet.

Porrò, quod demonstrationem attinet, quam ego in Appendice Geometricarum in Cartesii Principia demonstrationum stabilio, nempe Deum non, nisi valdè impropriè, unum, vel unicum dici posse ; respondeo, rem solummodò existentiae, non verò essentiae respectu unam, vel unicam dici : res enim sub numeris, nisi postquam ad commune genus redactae fuerunt, non concipimus. Qui, verbi gratiâ, sestertium, et imperialem manu tenet, de numero binario non cogitabit, nisi hunc sestercium, et imperialem uno, eodemque, nempe nummorum, vel monetarum, nomine vocare queat : nam tunc, se duos nummos, vel monetas habere, potest affirmare ; quoniam non modò sestertium ; sed etiam imperialem nummi, vel monetae nomine insignit. Hinc ergo clarè patet, nullam rem unam, aut unicam nominari, nisi postquam alia res concepta fuit, quae (ut dictum est) cum eâ convenit. Quoniam verò Dei existentia ipsius sit essentia, deque ejus essentiâ universalem non possimus formare ideam, certum est, eum, qui Deum unum, vel unicum nuncupat, nullam de Deo veram habere ideam, vel impropriè de eò loqui.

Quantum ad hoc, quod figura negatio, non verò aliquid positivum est ; manifestum est, integram materiam, indefinitè consideratam, nullam posse habere figuram ; figuramque in finitis, ac determinatis corporibus locum tantùm obtinere. Qui enim se figuram percipere ait, nil aliud eo indicat, quàm se rem determinatam, et quo pacto ea sit determinata, concipere. Haec ergo determinatio ad rem juxta suum esse non pertinet : sed econtra est ejus non esse. Quia ergo figura non aliud, quàm determinatio, et determinatio negatio est ; non poterit, ut dictum, aliud quid, quàm negatio, esse.

Librum, quem Ultrajectinus Professor in meum scripsit, quique post obitum ejus luci expositus est, è fenestrâ Bibliopolae pendentem vidi : et ex paucis, quae tum temporis in eo legeram, eum lectu, multò minùs reponsione indignum judicabam. Relinquebam ergo librum, ejusque authorem. Mente, subridens volvebam ignarissimos, quosque passim audacissimos, et ad scribendum paratissimos esse. Mihi *** merces suas eodem modo, ac Propolae, venum exponere videntur, qui semper, quod vilius est, primo loco ostendunt : Ajunt, Diabolum esse vaferrimum ; mihi verò, eorum genius longè hunc vafritie superare videtur. Vale.

Hagae Comitis 2. Junii 1674.

Outils personnels
Espaces de noms
Variantes
Actions
Découvrir
Œuvres
Échanger
Ressources
Boîte à outils